Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Quod dum diaetaliter de augendis tabulae banalis assessoribus constitutum non fuisset, banum sine praevio statuum ordinumque consensu

-- 488 --

ejusmodi auctionem assessorum privative orare non potuisse, cum ob gubernationis connexionem, cum Majestas non sit, tum ob salarium, quod electi in fl. 120 annue percepturi essent, haud sine aggravio plebis, quae ex bani impetu onus hoc portare debebit. Secundo, quia necessitas assessorum fuisset examinanda et cognoscenda praevie, prouti et modus; permoleste enim habuere magnates, quod hi neglecti sint et unus saltem ex iis non positus. Comes Patachich Joannes annis multis gratis egit tabulae banalis supernumerarium, dein fl. 200 fuit assecutus ob labores impensos. Hinc dum gratis laborandum est, laborari debere a clero et magnatibus; dum honor et merces adsunt, haec nobilibus attribui. Pro magnatibus nullas esse in regno accomodationes, hinc exiguum esse quoque eorum in regno numerum, et qui sunt, accommodationis defectu eos negligi et oeconomicis occupari oportere. Tertio, protonotarium cum bano lusisse, ut sic etiam in judicialibus eluderetur, dum assessores quinque nobiles praevalituri sunt adversus opinionem suam, si, per inconcessum, duorum magnatum et praelati haberet conjunctionem; nam vota quinque adversus quatvor semper praevalebunt. Praeterea occupare studere nobiles omnia; habent enim comitatuum officia, habent tabulae districtualis, et sic obtentis tabulae banalis habenis manifeste magnates et clerum sibi subjugare intendere. Quarto, gravissime etiam habitum est: nec fuisse admissas instantias, sed quasi omnes regnicolae etiam nobilium reputati fuissent inhabiles, ex impetu bani ad protonotarii vota assessoratus distributus est; et vel maxime. Quinto, promotionem Petri Spissich clerus[ERROR: no reftable 65:] [ERROR: no reftable :]Rukopis ima coerus: što je očevidno lapsus calami caeterique nobilium accepere aegerrime, fuitque habitum et persvasum omnibus, assessoratum eum meruisse ob turpem et mendacem adversus clerum instantiam suumque cleri odium et passiones ejus, praecipue interessentiae ac vindictae. Mirabantur etiam, banum, qui nosset Spissichium |

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.