Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

Sub hac quoque regni congregatione demandabatur ab aula, ut de profectu juventutis et scholis Varasdinensibus indagaretur. Occasio fuit, Varasdinenses Jesuitae pro bonis Kuchan saeculari jure impetebantur a domino Konczer. Rector tum collegii Mathias Warasich causam credidit Jacobo Frycz astuto callide et Jesuitarum inimico. Iste, ad impugnandum judicatum, statim in limine producit quaevis Jesuitarum, ex quibus patuit, Kuchan fundacionale non esse, sicque juvit actorem; tum docuit, revocanda esse allegata sua, Jesuitasque deseruit. Acceperunt illi alium, Joseph nempe Horvath, hominem jactantia sui plenum. Iste in plenis calumnia rebus se detinuit. Convicti Jesuitae in emenda, postquam in judicio rector declaravisset, se sui procuratoris stare allegatis, risus erant omnibus, quod doctissimos sese arbitrarentur. Recurrunt ergo ad aulam, exponendo: bona ilia scholarum esse et scholas cessaturas, si Kuchan ab eis amoveretur; aula ad veritatem expositionis sibi et processum referri jubet et de scholis inquiri. Jesuitae provincialis sui epistola, longe aliam raisse Majestatis suae mentem, docere nitebantur, sed tam banus quam et status, nil se habere cum provinciali res[ERROR: no reftable 70:] [ERROR: no reftable :]od vlage istrišeno, nečitljivo . . . . , sed mandatum regium semet executuros. Ad hanc igitur investigationem Jesuitarum studii ordinati sunt: Mathias Petrovich canonicus Zagrabiensis et Toplicae praefectus, Ladislaus Ozinderi emeritus vicecomes Varasdinensis et Ambrosius Vellachich notarius civitatis Varasdinensis, utilium bonarumque litterarum ignari et sine effectu, uti infra dicetur, investigatores.

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.