Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Occasione antedictae coronationis, quemadmodum 1760. anno praetoriana turma superius descripta ab Hungaris est instituta, ita nunc a caeteris haereditariis provinciis, par illique aequalis turma ex Germaniae juvenibus erecta est, horto et palatio Eugenii principis Sabaudiae, olim Viennae habito, turmae huic designato existento; accepit ut hungarica suos capitaneos, ne autem Hungaris sit posterior, quin ut eos antecedat, singulis de eadem character superioris leitinantii est attributus, cum hungaricae turmae juvenes inferiorum leitinantiorum praerogativis pollerent; praeterea hi imperatori ac reginae a servitiis futuri evulgarentur. Displicuit istud Hungarorum plurimis, quod Germanorum dominatus in hos hac еtiam ratione exprimeretur, sed tolleranda sunt ejusmodi vulnera.
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
|