Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Hoc quoque anno et sub diaetae decursu bona, quae hactenus invalidorum vocata comissio tenuit, olim culinae generalium ad Carolostadium quidem, Dubovacz, Szvarcha et Zvechay, ad Capronczam autem tenuta Caproncensia, item Ivanecz, Petrianecz etc., generalis Beck qua gubernator accepit lege ea, quod annis singulis ex cassa militari generalatuum fl. rh. 9000 invalidorum commissioni sit daturus. Fecit attamen ex subditis non solum milites et centurias, sed beneficia omnia ad cassam applicuit et abhinc magnas comitatibus incommoditates, privatis quoque in vicinia possessionatis, parochis item, prouti ex protocollis et repraesentationibus appareret. Baro Stephanus Patachich cum bonis Novigrad in anno 1749. emerat 12 domus ad Carolostadium in vico Sidovszka vulicza appellato, superinducta donatione regia. Has domus occupavit vi generalatus Carolostadiensis et Franciscum Patachich filium Stephani ejecit. Post plures repraesentationes resoluta fuit Patachichii exsolutio, ipseque ad contrahendum cum domino generali Beck remissus. Commissiо superius insinuata ad limites generalatus operabatur magnis impensis. Episcopus Zagrabiensis saepe admonitus, si quid haberet, ut exhibeat; verum is, ne censuram in aula habeat, cum, ut dicebat, vivere possit et aulae intentionibus nolit refragari, nihil se habere rescripsit; quam ejus epistolam inactare, sive in protocollum inferre militares effecerunt. Ipse ideo pro summo statista est habitus et anno sequente 1765. Stephaneo ordini intra commendatores adnumeratus
[ERROR: no reftable 63:]
[ERROR: no reftable :]22 i ½ redka prekrižano.
613
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
|