Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

(Familia Illiassich se transfert in Carnioliam.)

Sigismundus Illiassich aeque anno hoc in Carnioliam se trantulit, ut haec familia in Croatia esse desierit. Origine ispi sunt ex territorio civitatis Zagrabiensis ad Savum. Jacobus fuit notarius et senator civitatis Zagrabiensis, tum et vicecomes agnominis comitatus et armalium impetrator, ejus | 608 filius Sigismundus Jacobus aeque vicecomes, hujus filius Adamus supremus vigiliarum praefectus et commendans Zriniensis, ex post private vixit; iste bona Grachecz in Berdovecz a Rabatta reluit, in Carniolia dominium unum emit; filiam Catharinam Joanni Rauch dedit uxorem, filius autem Sigismundus venditis in Croatia omnibus, nempe domo intra muros et moenia civitatis regiae Zagrabiensis domino Sigismuudo Voikovich pro 3000 fl., tenutis avitis ad Savam domino Christophoro Voikovich pro fl. rh. 1000, bonis in Sztubicza domino Nicolao Plepelich pro 10.000 fl., bonis Sziszlavich domino Rauch pro totidem milibus, bonis demum Grachecz pro 19 milibus fl. eidem domino baroni Rauch, quae bona partim Budachkiani, partim Malekocziani juris erant, sese in Carnioliam transtulit auctis ibi per emptionem bonis. Hoc autem fecisse creditur in gratiam uxoris suae, natae baronessae Gàll.

Decimo nono.

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.