Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Itaque anno hoc Aprili mense Zagrabiae convenerunt comes Joannes Patachich tabulae praeses, vicebanus Joannes Busan, protonotarius Nicolaus Skerlecz, receptoque cistarum deposito, monumentis registrandis dant operam; et ubi erat lectio difficilior, ad me portabant instrumenta, in proemium laboris atque originalis meae industriae me extractu universorum remunerantes, quem extractum etiam inter adversaria mea libro alio reperies lector. Porro compertum est, anno 1643. fuisse cistas illas regestratas et ex extractu tum confecto quaedam deesse; qualiter autem periverint, latet omnes, nec divinare est facile. Revisio monumentorum horum multum servit ad cognitionem juris aliarumque rerum regni hujus et cumprimis politicam. Servivit etiam pro praeparatoriis ad diaetam, ut, si quae haetenus illata vulnera ex neglectu praemissorum reparari poterunt, diaeta proxima reparentur. Digniora fasciculis septem continentur: primus ab anno 1222 continet frustra 19., alter a 1448. frustra 20, tertius ab anno 1474. frustra 20, quartus a 1489. frustra 20, quintus a 1499. frustra 20, sextus a 1500. frustra 10., septimus a 1513. frustra 19.; desunt sex frustra,
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
|