Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Die 4. Aprilis in cathedrali basilica per episcopum electum Syrmiensem Joannem Bap. Paxi ecclesiae ritu benedictae sunt nuptiae intra comitem Josephum Keglevich et Rosaliam Thauszy, episcopi provisoris filiam. Qua in re noveris lector, anno 1751 dum Franciscus Thauszy in Zagrabiensem episcopum resolveretur Posonii, pauper quidam inopsve ac senecio per Hungariam vagatus, ad nominatum episcopum se contulit dicens: semet credere paris cognominis episcopum sibi esse junctum sangvine; exhibuitque armales, ut vocamus, litteras, quibus caruisset episcopus. Advenam hunc pro sibi cognato agnoscit episcopus ac ad aram Zagrabiensem cum uxore foemina pessimorum morum ac lingvae relegat, filiis item duobus atque filia praedicta. Adveniens Zagrabiam episcopus Ivanichii constituit provisorem praefatum, filios ad scholas Jesuitarum Zagrabiensium mittit, filiam dominae Rosinae Jellachich, natae baronessae Voinovich educandam

-- 447 --

credit. Dominium in comitatu Posegano Sztraseman a Wöber emptum pro his semet comparasse, dicebat, donationemque regiam impetraverat, statutione negiecta. Privavit senem provisoratu, ac cum uxore aluit ut mendicos in Zaqrabiensi suo episcopio, ubi idem et mortuus. Filios in banalibus confiniis ad servitia tradiderat, sed lusu, stupris, perpotationibus, regiminis absumpta pecunia (fuere furerii), post longos diuturnosque carceres ex episcopi respectu condonata vita est, ipsi tamen infamiter e regimine proscripti, ad vagandum ducendamque zingarorum vitam, abiere. Remansit constans penes Jellachichianam Rosalia. Praedictus comes Josephus Keglevich, postquam cognatam suam Catharinam Keglevich comitis Petri olim filiam, quam praecabatur, non obtinuisset, praeeligente illa baronem Franciscum, filium Stephani colonelli Patachich, ex desperatione vel potius innata illi levitate ex educationis defectu, dum bacchanalisticis feriis in Glogovecz Zagoriae apud viduam Suvichianam hujus filiam Catharinam nubere anhelantem et elegantis formae atque corporis puellam conspexisset, ejus amore accensus, inscia etiam matre, at uno fratre puellae pyrabolariorum capitaneo conscio, die 14. | 572 Februarii condicit futurum consumandumque matrimonium pro die 19. Martii, die nempe nominis sui. Hinc abiens, pro die illo matrem sponsae invitat pro festo Josephi Loborinum, arcem nempe suam, efficitque, spondere senem, si ipsa ex valetudine aut senio adesse nequiret, submittendam cum fratre filiam. Arcanum hoc, ne ultra praedictos tres abeat, paciscuntur. Verum ad servandum ecclesiae morem, comes episcopo scribit, petens, dispensari in denunciationibus. Episcopus hanc sortem congruere magis Rosaliae suae ratus, bano Varasdinum detegit, quae cogitaret Keglevichius, oratque vehementius increpari juvenem. Quod banus fecit etiam, ut vidi legique scriptam ad Keglevichium epistolam, quam is capitaneo Suvich credidit ideo, ut videret, quid consilii pro Catharina, quae angebat ob suam pulchritudinem comitem; Suvichius ad me appellit, comite ipso volente, cum praedicta bani epistola litterisque sponsorum orans consilium. Rem actam esse, fatus sum. Interea enim episcopus, ad deterrendum a Suvichiana comitem, imposuit capitulo, ut pro passivis familiae avitis debitis executionem minarentur, fuitque canonicus Delinich, ad peragendam, ordinatus. Fiscalis episcopi Sigismimdus Komaromi, Keglevichiorum defensor et advocatus, die ordinatae executionis mittitur ab episcopo Loborinum, qui, se ejiciendum e bonis circa festum s. Josephi, comiti denunciat. Miser rudisque ac neglectus, quo se vertat, nescius, ne confusionem videat Catharina, rogat eandem, ut ad condictam festi diem non adveniat; scripturum se, dum adesse debeat possitque, causamque hujus sincere puellae detegit, indictam nempe sibi esse die eo executionem a capitulo. Komaromi postquam variis objectis desperatum fecisset juvenem levemque comitem, svadet, vel orandum capitulum esse pro suspendenda executione, vel ducendam uxorem, quae media praeberet solvendorum debitorum. Adveniunt Zagrabiam. Comes apud canonicum Joannem KukuIjevich, suum Viennae rectorem, dum convictorem ageret collegii croatici, capit hospitium. Iste, ut favores mereatur episcopi, cui ante invisus fuerat, praedictam proponit Rosaliam, rem secus sine remedio esse. Cum Suvichiana esto contracta fuissent sponsalia receptaeque mutuo arsiae ob respectum episcopi semper invalidanda, spondet atrahitque ad haec remedia desperatum juvenem. Qui episcopum veritus, cum accedere deprecaretur,

-- 448 --

Kukuljevich rei totius adest optatus ab episcopo nuncius, remque se fecisse narrat, ut Keglevich uxorem ducat Rosaliam. Kukuljevich albae galinae factus apud episcopum filius, unusque in gratiis et omnipotens; jussu episcopi ducit Keglevichium ad prandium, quem episcopus illico recepit in filium et sumpto prandio proponenteque Kukuljevich, quod Rosaliam cuperet, illico per contractum ligatus est, ut, nisi secunda Aprilis Zagrabiam compareat ineatque cum Rosalia connubium, 10 milium fl. vinculo Rosaliae sit obstrictus, bonaque sua reluere episcopo liceat a creditoribus. His peractis, nunciat capitulo episcopus, ab executione suspendatur, quod ad se recursum fecisset Keglevich, seseque interpellasset pro intermediatore. Interea episcopus vestiri dignius fecit Rosaliam eique futuras aperiens nuptias, licet imposuisset silentium, has illa nihilominus ex gaudio fortunae suae primum ancillis, tum sibi paribus pandebat, soli herae suae dominae Jellachich rem secretam esse voluit. Ad pactatum diem comparet Keglevich. Komaromi Keglevichio favens, inscriptionem facit inter Keglevich et episcopum coram Chasmensi capitulo, sequens hujus summa est, legi enim eandem: episcopum illico 12 florenorum milia enumeraturum, | 573 residua octo ad 13. Julii anni currentis, argento aliaque suppelectili comitem provisurum, statimque ei 6 equos cum curru donavit, et quasdam argenteas lin(t)easque res; si moriatur sine prolibus Rosalia, comiti remansura omnia; si proles forent ipsaque relinqueretur vidua, dividet cum prolibus aequaliter. si remaneat sine prolibus vidua, sua sunto 4 milia, duo Keglevichiorum familiae; residua porro 14 seminarii Posegani fundationalia reddentur, prouti etiam in casu eo; si deficiente Rosalia et comite ipso post connubia subsequa absque testamentaria dispositione decedere contingeret, relictis familiae Keglevichianae superstiti ex fratre Julio aliisque in bonis successuris duobus praedeclaratis milibus, residua 18 eidem Posegano seminario obvenire debeant. Comes contra Rosaliae suae lege praescriptam dotem inscripsit. Sane a Komaromi concinnatus sic contractus est, ut vel eum episcopus non intellexit, vel studiose sensum alium vulgaverit, fatusque sit videlicet, 4 milia futura comitis, 16 seminarii Posegani, et a quibus a morte episcopi legale interesse seminario solvendum veniret. His peractis die 4 Maji privatae nuptiae gestae, sponsa mane apud Vojkovich Sigismundi conthoralem vestita et episcopali curru deducta per uxorem domini Komaromi; die altero prandium datum solennius, sub quo vulgatum, jam prima nocte Rosaliam concepisse, multaeque aliae fabulae, ut connubium hoc supra trimestre occasio sermocinationis fuerit, episcopus, quod spopondit, praestitit, pluraque alia conjugibus his fecit beneficia. Felix Keglevich, ut, quod industria, educatio, natura sibi negassent, titulo solo comitis sit assecutus, restitutaque majoribus suis in eo taxa, quam olim pro honore comitis numeravissent, mater Rosaliae, mendicabulum episcopalis arcis, comissa vel intueri comitem filiam non fuit; quin huic vetitum, ne eam pro matre sua recognoscat, habeat, tractet. Quod Rosalia ex fastu fortunae suae egregie observat, alias deformis et morum pessimorum.


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.