Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

(Restauratio comitatus Crisiensis.)

Ivanichii die 7. Septembris e captivitate sua liber comes generalis Josephus Draskovieh, comitatum Crisiensem per se regendum suscepit, restaurationem instituens, vel maxime ob tot defectus et lamenta contra Ignatium Kassner, omnia agentem pro pecuniis. Josephus Arbanasz exoratis suffragiis in officio est confirmatus, substituti vicecomitis munus fuit oblatum Benedicto Krajachich, sessionemque accepit, ut spectabilis titulum a sede reciperet; statimque resignanti successit Mathias Plovanich, notariatum reservavit Benedictus Krajachich, sed ob officia plura, ut secretarii conferentiarum fiscalatus capitularis, directoratus domini supremi comitis etc., quia impediendus praevideretur, pro vicenotario | 585

electus dominus Thadeus Busich cum fl. 100 annuo salario ex cassa comitatus, perceptor factus Michael Mixich, judices nobilium Petrichevich ac Svagel relicti, uti et fiscalis Fudroczi, vicefiscalis Josephus Lukinich sive Pavun constitutus. Actum de erigenda Crisii comitatus ampla magnificave domo.

Depositi Kassner et Senny representationis ad aulam non omiserunt, exponendo, vicecomites, notarium, perceptorem possessionatos in comitatu non esse, praeterea officiales fuisse fati comitis. Kassner jure depositus est, Senny autem ideo, quod sororem comitis Draskovich, nuptam Sermage, causa violentiarum in jus vocasset, fuissetque convicta in 3000 fl. rh.

Decimo quinto.

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.