Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

(De Malatinszkiis notitia.)

Noveris itaque posteritas, familiam Malatinszki nos ignorare, quae, undeve sit; ex Liptoviensi Hungariae comitatu esse dicitur. Comes Josephus Casimirus Draskovich generalis nunc vivens et cujus saepe superius mentio, cum in regimine fuisset Leopoldopoli in Hungaria, qua tum vicecolonellus existens, ut mulieriosus esset ac ad libidinem pronus, Susanae Malatinszki forma omnino singulari, tum et conjuncta corporis elegantia captus . . . .[ERROR: no reftable 46:] [ERROR: no reftable :]1 redak prekrižen. eam secus . . . .[ERROR: no reftable 47:] [ERROR: no reftable :]½ redka prekrižano. obtinere nequivisset, nisi uxorem habeat, praelegit Susanae matrimonium. Sane hoc fatale fuit illustri Draskovichiorum domui hujusque ruina. Mater generalis, nata Catharina Preindass, Susanam neque in sui conspectum permittere voluit, Varasdini eam tamen tenuius providebat, ut aere alieno gravari maritum oporteret, tam ad conjugis quam et affinium intertentionem . . . .[ERROR: no reftable 48:] [ERROR: no reftable :]1 i ½ redka prekrižano. Marito ejus emenda promotio (fuit enim tum decurio solum) emptnsque illi capitaneatus, fratri item ejus sive Malatinszkio alteri, qui postea ad regem Borussiae defecit. Comes ipse ultra matris suae iras, quam paulo ante mortem placaverat, iras sibi junctorum sangvine affinium item suorum, aliarum item familiarum aversionem est consecutus, ut ob fatale matrimonium et eas, quas nactus est, promotiones tardius acceperit, multisque erogatis pecuniis et honoribus, quos fuisset ob tanta sua servitia assecutus, hac |580 de causa careat; quod sine aulae nutu relictisque illustrissimis familiis, huic Susanae se alligavisset. Sero errorem animadvertens, postquam vidisset 1750., Petovii existente Majestate, Susanam ad conspectum regium permissam non fuisse, quamvis opera episcopi Zagrabiensis Francisci Klobusiczki respectu religionis (quia videlicet mater cum sex filiabus romano catholicam fidem, ejurato Luthero, professa fuisset,) id fieri posse speravissent, sine effectu. Ad probandam familiae Malatinszki nobilitatis vetustatem (regina promittente, si hoc probaretur, se Draskovichianam, ut ajunt, damam cruciatam declaraturam) magnis sumptibus descenderunt, saepiusque submisso Liptoviam secretario comitis, Horvatovich vocato, testimonium comitatus de nobilitate fatus secretarius attulit, sed genealogiae probatio et vetustatus accidit difficilior. Ac utroque ad me 1756 recurrente ob cognominis similitudinem, proposui, si Malatinszki cum Malatinczi familia conjungere possunt, viderent. Malatinczi de Balatincz vetus fuit in Sclavonia familia et illustris honoribus, erant enim vicebani ex eadem, et cum erumpente Lutheri dogmate cum Zrinio Malatinczi, actis et instrumentis testantibus, nova haec fuissent amplexati. Zrinio redeunte ad sacra romana, Malatinczi amore novi dogmatis abierunt ad loca, ubi suum profiteri possent Lutheranismum; viderent ego, an non ejus sint descendentes,

-- 456 --

quamvis mutata dialecto dicti Malatinszki . . . . [ERROR: no reftable 49:] [ERROR: no reftable :]3 redka i ½ prekrižano.Haec ergo est, talisque Susana modo comitissa Draskovich. Huic quinque sorores sunt: Apollonia, Susana senior et quae in Hungariam redire debuit, comitissae Szecseny tradita . . . . ,[ERROR: no reftable 50:] [ERROR: no reftable :]1 redak prekrižan Cristina Varasdini 1760. mortua . . . . ,[ERROR: no reftable 51:] [ERROR: no reftable :]½ redka prekrižano. Elizabetha, Eleonora virgo et N. N. omnes hae formae excellentis et a Susana educatae melius . . . .[ERROR: no reftable 52:] [ERROR: no reftable :]½ redka prekrižano. Ex his ergo Elisabetha domino Sigismundo Voikovich uxor obtigit, sive svasione comitissae Sermage, sive affinitatis cum generali Draskovich contrahendae amore, sive demum ob bani respectum inclinatum ad Susanam . . . .[ERROR: no reftable 53:] [ERROR: no reftable :]3 riječi prekrižane. Vojkovich contracto cum Elisabetha matrimonio satis pecuniarum absumpsit in domus erectionem ad offlcia procuranda. Equidem 1750 occasione erectionis tot officialium in banalibus confiniis fuit factus primo capitaneus cohortis equestris, paulo post legionis ejusdem equestris supremus vigiliarum magister, 1757. ejusdem vicecolonellus ob largitas suae Majesstati et gratuitas et mutuas pecunias, uti supra notatum; tandem superiore anno 1762. bani commendatione ad Draskovichianae preces, amicorum item uxoris suae, quos illa cum marito in castris et Saxonia existens, forma levitateque sua facile meruit, ut semet eatenus jactare non cessaret; potissimum autem pecuniarum effusione suum ab anno 1750 colonellum dominum Gabrielem Skerlecz, qua incapacem ob senium et germanicae lingvae peritiam Viennae descriptum, supplantavit, ut Voikovich Sigismundus Vienna qua realis colonellus cum decreto rediret, statimque a bano ex more pro tali in regimine promulgaretur. Miser Skerlecz, qui his castris continuo servivit, se supplantatum admirans, Viennam progreditur, sua describit servitia tot praeteritis bellis, vires | 581 servitii sibi non deesse, visus docebat. Interim quamvis se deceptos a Voikovichio dicerent, cum ille numeratione foret superior, Skerlecz tot annorum servitiis atque meritis insisteret, lis haec ita salvata est, ut Gabriel Skerlecz in generalem majorem, ut vocant, resolveretur cum pensione annua 800 fl, Sigismundus autem Vojkovich colonellus remanserit. Sic nempe principi per interessatos evenit, ut eorum interesse vel praecipitatas resolutiones princeps solvere debeat aerarii sui damno et subditorum contribuentium aggravio.

Christophorus autem Voikovich, Sigismundi frater, filia Joannis Rauch vicebani in uxorem ducta, Anna nomine, 1750 occasione regulationis confiniorum pedestris cohortis fuit centurio, tum supremus vigiliarum praefectus et anno hoc vicecolonellus.

Hi ergo fratres anno hoc mensis Maji, colonello Sigismundo oratore, ex statu equestri ad honores et praerogativam comitis sunt elevati, numeratis sex mille florenis praeter data privatis xenia. Volebant, nescio quorum meritorum vetustatisque in expedito ipsis diplomate, a principe recognitionem atque insertionem, hoc attamen non admissum, sed stylo ab anno 1751. consveto expeditum iis promulgatumve diploma est.

-- 457 --

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.