Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Ob tot annis perseverantem luem pecoris, svadente parocho |567
civitatis Matheo Ztepanich, ne apud cives et vulgum zelo minor esse antecessore suo putetur, s. Franciscus Xaverius pro urbis patrono est acceptus voto magistratus, episcopo Zagrabiensi approbante, suscepta in perpetuum obligatione jejunii die secunda Decembris, item festi die sacra divo Xaverio; praeterea ducendae supplicationis ex parochiali templo ad jesuiticum, ibidemque renovando annis singulis sub missarum solenniis per judicem caeterosque senatores voto, dandisque caeris anatematibus. Anno hoc die tertia Decembris posita praedicto voto sunt initia et praedictae expletae caeremoniae, 14 libris caerae albae templo Jesuitarum immolatis.
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
|