Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

(Votum civitatis Zagrabiensis.)

Ob tot annis perseverantem luem pecoris, svadente parocho |567 civitatis Matheo Ztepanich, ne apud cives et vulgum zelo minor esse antecessore suo putetur, s. Franciscus Xaverius pro urbis patrono est acceptus voto magistratus, episcopo Zagrabiensi approbante, suscepta in perpetuum obligatione jejunii die secunda Decembris, item festi die sacra divo Xaverio; praeterea ducendae supplicationis ex parochiali templo ad jesuiticum, ibidemque renovando annis singulis sub missarum solenniis per judicem caeterosque senatores voto, dandisque caeris anatematibus. Anno hoc die tertia Decembris posita praedicto voto sunt initia et praedictae expletae caeremoniae, 14 libris caerae albae templo Jesuitarum immolatis.

Septimo. Die 29. Decembris finivit rectoratum Zagrabiensis Jesuitarum collegii p. Franciscus Xaverius Pejachevich, reliqua inter memorandus ideo, quod in collegio reformarit multa, cumprimis sorditiem veterem; qua re exhibuit se altiori natum conditione, fuit enim e baronum familia. Aritmethices studium induxerat in scholas, quod, eo Quinque-Ecclesias pro rectore abeunte, neglectum est ab ejus successore Petro Pertold Furlano, qui ad episcopi preces Vienna pro rectore fuit submissus, eumque incoavit sequentis anni die 29. Januarii.

Annus fuit priori par in lue pecorum, procreatione frumenti ac vini, authumni pluviis et inundationibus.

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.