Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

legium croaticum fuerit reparatum, ex illo 1500 ab inquillinis haberi posse perorabat, e domibus vero penes Laurentianas 500, ex collegio ipso Pazmaniano a mercatoribus merces deponentibus fl. 200, quibus rebus condigne satisfieri capitalibus summis depositis dicebat per tarn amplum interesse annuum. Sed non defuere in capitulo murmurantes, ac praecipue ob collegii ingressum et contractum subscriptum; videbant enim, quam durum his peractis recedere foret. Paxius, sagax et callidus, beneficium a convictoribus obventurum, allegabat, quia recte comes Sermage, Busan, Milos, Zdenchay supplicabant, ipseque comes Sermage fl. 450 solvere debuit pro victu filii sui, praefecti Georgii Popovich, et ephebi horum. Tum vulgari fecit, certissimam sibi spem esse, promissione primatis et reginae se Zagrabiensi episcopo successurum. Quo vulgato ac pro certitudine habito, non solum universa acta factave Paxii sunt probata, sed ei perpetuo, quoties Viennam iret, gratuitum in collegio illo hospitium per decretum capituli, a Paxio receptum, est attributum. Episcopus autem Zagrabiensis negabat, vel se reparationes ordinasse, vel constituisse, ut Dumbovich transiret ad illud Pazmanianum collegium cum alumnis; hinc pro poena voluit, ut ex rectoratu revocetur, suique loco mittatur Michaƫl Margetich; quod factum etiam 1763., isteque Viennam est progressus et Dumbovichium commutavit. Haec postrema ad annum sequentem pertinent primosque ejus menses, ob materiae tamen conjunctionem hic sunt apposita.

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.