Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Herberstein ab officio suo suspendit amovitque. Iste Viennam adveniens, ministerium amicum sibi reperit, cum istud Perlassio contrariaretur. Affinitatibus praeterea pollebat ac Maltensis ordinis respectu, praerogativa, protectione. Ergo instituendum sibi processum obtinuit, revocata comitis Perlass plenipotentia eodemque Viennam redire jusso. Ab anno 1760. decurrebat processus. Et Perlassio culpam in Lambergium transferente, relicta attamen ipsi defectus judicii nota, Lamberg cum praelato atque Buzetti ut calumniatores convicti sunt, Herberstein ad supradictum officium elevatus. Actum tunc de poenis convictorum. Ministerium totum honorem ministrorum urgebat stabiliendosque eos, qui praesunt provinciis regio nomine. Hinc Perlassio officiis suis privato, praedictus comes Lamberg non solum officio capitaneatus provinciae cecidit, sed dignitate comitis, camerarii, cunctisque, quos habebat, honoribus est privatus, insuper damnatus ad carceres annorum trium, Buzettius aeque atque ad perpetuos carceres, cum aliis complicibus. Praelatus Carthusianorum deponi debuit exsulareque ex provinciis suae Majestatis; praeterea dignum gallera esse pronunciatum. Ad praemissa additum, ut palam Labaci in foro, adspectante toto populo, convicti comitem Herberstein deprecarentur. Ad istud ille, cum personaliter ob officium praesidis camerae Labaci adesse non posset, mandatarium misit, habuitque

-- 431 --

deprecationem. Commissarius autem regius, qui ut executor adfuit, (dixit,) hoc unicum esse, volente ita Herbersteinio, ob ejus injurias, residuam poenam esse ob laesum ejus officium, quo ille in Carnioliae provincia egit ministrum regium qua regiae deputationis praeses.

Vade retro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.