Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Inter mala referenda primum ejus praepotentia, cujus ambitu factum, ut optimi aptioresque judlium resignarent, uti Josephus Kerchelich, cujus loco fuit substitutes Franciscus Mikulich, potator celebris summeque contentiosus et nixosus, inter popinas quaerendus, dum fuisset necessitas. Et cum quendam potus percusisset presbytherum ex mota inter eos quaestione, an papa, regina major esset, ob scandala talia et censuras fuit amotus,

-- 427 --

succedente ei Joanne Zaverszki, Stephamis quoque Babochay sive Cheh resignavit, accepto successore Josepho Galliuff incapace, Florianus aeque Gall, surrogato ei Emerico Chegely ignorante, ut sic unus vicecomes esset omnia. Secundo, vindicta vindicandique animus, ex quo graves illi fuere cum vidua Georgio-Mihanovichiana dissensiones, ut universae suae causae regio mandate fuerint a judicatu vicecomitis abstractae et, quas judicavit, cassatae. Tertio, interesse, ut sententias ferret nemini nisi solutus. Quarto, modi agendorum defectus, uti cum procuratoribus, comite Draskovich etc.; ob quae aulae fuit accusatus, a bano in publica congregatione saepius reprehensus. Plura alia, a quibus praescindimus. Profecto si cancellaria immutata non fuisset, ut infra, facile aut vicecomes fuisset amotus ob lamenta contra eum undique, aut ipse Jursich jubilatus. Qui nihilominus ob rumorem administratoris eidem et comitatui dandi comitis Petri Sermage, quod Spissich suspirabat, Viennam plane fuit profectus, et ob mutatam cancellariam res tota emansit, vix emansura alias, cum comes Sermage numerare etiam paratus exstiterit; lamenta interim privatorum effecere moderatiorem vicecomitem.

Vade retro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.