Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Fuit olim ex lege recepta in Hungaria Budensis, Croatia Zagrabiensis mensura. Successive abrogata haec in Croatia sive ob varias jurisdictiones, sive negligentia comitatensium, aut, uti credibilius, ad canonizandas ubivis locorum diversas magnasque moritanisticas mensuras, comes banus Josephus Eszterhazius 1734. introduxit ob rationem commercii sic dictas Posonienses. Quae nihilominus receptae haud fuere ab omnibus, cumprimis autem militaris jurisdictionis homines has ut banales non observabant. Modo comitatus Zagrabiensis mensuris Varasdinensibus sese accommodavit, mediam videlicet anteriorem Posoniensem in integram elevando seu, ut vulgo dicitur, pintam. Pondera ad lott 32 reduxit, cum prius varia ac pro lubitu ac plerumque mensurae omnes pro emendo majores, ab emptoribus vendendo minores. Mensuras quoque aridorum, vulgo modios, ad minora reduxerunt. Rei hujus invigilatores positi in locis quibusdam, qui deinde, ut fert hominum avaritia, excessus varios patrabant. Profecto in foro parochiae s. Georgii sub Plessivicza a caedibus vix abfuit, percussique plane nobiles, dum rusticis assaturas accipere intentassent. Vicecomes ipse Spissich ob laniones Zagrabienses punitos aliaque a modo debito aliena, per se tamen gesta, cum civitate incommoditates habuit. Plura similiter alia ab eodem gesta sunt.

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.