Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

Petrus Spissich, factus vicecomes, in limine statim quaedam bona, quaedam mala exhibuit. Inter bona sunt: primo, ordinata taxandorum conscriptio, puta opificum, artificum, arendatorum ac possessionatorum ignobilium vel extraneorum; quos inter, quia cives etiam liberarum regiarumque civitatum fuissent, exemplo tam Hungariae quam vigore diplomatis 1750. regii, postquam Vienna eatenus venisset rescriptum, conscripti fuere. Verum civibus Viennam profectis atque immolantibus, anterius statibiis regni exmissum rescriptum, et taxationis confirmatio, sic fuit revocatum, quod errore scribentis cancellistae cives ad cassam comitatus taxandi scripti fuerint, cum scribere debuisset: taxandi sunt ad cassam civitatis . Rem hanc sibi attribuebat Szalle, quamvis sua non fuerit, sed ceharum contribuentium et immolantium per submissos cehales | 551 suos, ut prodiit ex litibus anni sequentis intra cehales habitis. Secundo, mensurarum ac ponderum inductio, quae eidem vicecomiti in modo excedenti incommoda accusationesque causavit.

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.