Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Postquam sub fine prioris anni per universos Hungariae episcopos sua manu breves, fusiore autem per cancellariam Hungaricam scripsisset epistolas regina pro suppeditaudis sibi pecuniis gratuito atque erga censum, dans facultatem episcopis bona episcopalia suarumque ecclesiarum etiam inhypotecandi, Zagrabiensis episcopus ad diem 15. Januarii anni hujus cogit Zagrabiae cleri saecularis regularisque congressum, quem ille sibique adulantes sacram synodum appellarunt. Praevie autem datis per singulos archidiaconatus litteris jussit, ut parochi una congregarentur, ad sacrosanctam synodum duos e sui gremio mitterent incluso vicearchidiacono, conferrent pecunias tam gratuitas quam et ecclesiarum parochialium et filialium, quas plurimas possent. Die ergo statuto et convenientibus omnibus in episcopali palatio, missae sacrificium fuit dictum de sancto spiritu, tum a canonico Turchich dicta latina oratio de dandis pecuniis ex motivo precum regiarum et meriti ab offerentibus consequendi apud reginam. Consedentibus ita singulis, episcopus decem fl. milia gratuita promittit, adnotante Malenichio, praepositus major fl. mille; tum ut apud archidiaconos, quid quivis archidiaconatus esset collaturus, adscriberetur, fuit dispositum, et pro die hoc soluta synodus. Parochos prandere apud episcopum oportuit, ubi inebriati interrogatique, quantum sponderent, spebus etiam animati et canonicatuum promissis multi promittebant id, quod nec habuerunt, sed quaesitis mutuis pecuniis exsolverunt, cumprimis ex archidiaconatu Bexin. Crisiensis autem parochus Joannes Jozipovich et Capellensis Paulue Vuchetich, uterque ex archidiaconatu Kemlek, dixere episcopo, sibi et in archidiaconatu constitutis ecclesiis pecunias non deesse, sed a substituto archidiacono Antonio Zlatarich admonitos esse, ut cellarent pecunias. Qua re indelebilem notam contraxit ab episcopo Zlatarich. Postquam ergo conscribi fecissent apud archidiaconos parochi, quid offerant gratuite, quid ex pecuniis ecclesiarum, in diei alterius synodo a Malenichio lecti sunt singuli. Et quia ex Gorensi et Zagoriensi archidiaconatibus ultra 5000
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.