Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
(Novi assessores in tabula.)
Et quia in eadem judiciaria tabula tam hujus morte quam et translatione domini Antonii Bedekovich ad banalem tabulam duo assessoratus vacassent, inter multos instantes per regiam Majestatem resoluti sunt dominus Lucas Novoszel, comitatus Zagrabiensis ordinarius vicecomes, antea Poseganus, et dominus Christophorus Sztolnekovich, aliter Bornemisza, ex praetoriana turma. Hoc ei evenit, tum ut liberentur a contentioso homine, cum et quod reginae persvasisset, secas se Viennae uxorem non aquisiturum, miser autem esset alias, hinc ut juvari elevarique per matrimonium valeat, datus ei est assessoratus, quo obtento maritus modo est effectus cum 20 prope milium fl. lucro. 542Casu autem factum est, ut hic Lucani Novoszel in tabula praecederet. Obtento decreto praesidem tabulae pro juramento excipiendo et capienda sessione interpellat Novoszel. Praeses nescio qua re, semet excusans rem ad sequentem diem rejicit: Novoszel sibi abeundum die illo esse dicit ad quendam a se praefixum terminum abiitque, ac moratus diutius cum fuisset, advenit Sztolnekovich sessionem urgendo, qood redire deberet causa matrimonii. Et hac ratione cum iste prius deposito juramento sessionem nactus fuisset, senior priorque assessor effectus est.
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.