Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Annus domini 1761.

Memorabilioria sunt sequentia.

Primo.

(Regina petit pecunias. Synodus pecuniaria ab episcopo Zagrabiensi celebrata.)

Postquam sub fine prioris anni per universos Hungariae episcopos sua manu breves, fusiore autem per cancellariam Hungaricam scripsisset epistolas regina pro suppeditaudis sibi pecuniis gratuito atque erga censum, dans facultatem episcopis bona episcopalia suarumque ecclesiarum etiam inhypotecandi, Zagrabiensis episcopus ad diem 15. Januarii anni hujus cogit Zagrabiae cleri saecularis regularisque congressum, quem ille sibique adulantes sacram synodum appellarunt. Praevie autem datis per singulos archidiaconatus litteris jussit, ut parochi una congregarentur, ad sacrosanctam synodum duos e sui gremio mitterent incluso vicearchidiacono, conferrent pecunias tam gratuitas quam et ecclesiarum parochialium et filialium, quas plurimas possent. Die ergo statuto et convenientibus omnibus in episcopali palatio, missae sacrificium fuit dictum de sancto spiritu, tum a canonico Turchich dicta latina oratio de dandis pecuniis ex motivo precum regiarum et meriti ab offerentibus consequendi apud reginam. Consedentibus ita singulis, episcopus decem fl. milia gratuita promittit, adnotante Malenichio, praepositus major fl. mille; tum ut apud archidiaconos, quid quivis archidiaconatus esset collaturus, adscriberetur, fuit dispositum, et pro die hoc soluta synodus. Parochos prandere apud episcopum oportuit, ubi inebriati interrogatique, quantum sponderent, spebus etiam animati et canonicatuum promissis multi promittebant id, quod nec habuerunt, sed quaesitis mutuis pecuniis exsolverunt, cumprimis ex archidiaconatu Bexin. Crisiensis autem parochus Joannes Jozipovich et Capellensis Paulue Vuchetich, uterque ex archidiaconatu Kemlek, dixere episcopo, sibi et in archidiaconatu constitutis ecclesiis pecunias non deesse, sed a substituto archidiacono Antonio Zlatarich admonitos esse, ut cellarent pecunias. Qua re indelebilem notam contraxit ab episcopo Zlatarich. Postquam ergo conscribi fecissent apud archidiaconos parochi, quid offerant gratuite, quid ex pecuniis ecclesiarum, in diei alterius synodo a Malenichio lecti sunt singuli. Et quia ex Gorensi et Zagoriensi archidiaconatibus

-- 414 --

ultra 5000 evenissent, contentus fuit episcopus dicendo: "Deo gratias, bene"; ex cathedralatu 3908, Camarcensatu ultra 2000, Goricensatu aeque. Dum ad Kemlekatum ventura est et non nisi 1128 fl. perlegerentur, in furias actus episcopus, hoc mendacium esse dicebat. Parocho Verbovcensi Lisz loqui incoante, episcupns adeo in eum invectus est, ut cohibitus vix sit a circumstantibus, quod pro more suo manus sacratas in eum non injecerit. Jussit attamen eum duci ad carceres domus sacerdotum deficientium; pessimeque octiduo tractatus, ad preces comitis Ludovici Patachich et ab incarcerato lactam 200 fl. exsolutionem, dimissus est, addereque debuerunt ex archidiaconatu illo ultra 2000 fl. Eadem tragoedia Chasmensibus accidit ea tantum differentia, quod vicearchidiaconus Joannes Skergatich, simul et parochus Gradacensis, pro suis locutus, ex respectu nobilitatis et cum episcopo conjunctionis ad carceres non merit missus, quamvis pueris lurconibus publice compellatus. Bexinenses ad septem prope milia promiserant, Varasdinenses cum Urboczatu prope duo, Paulini gratuito titulo ob votum paupertatis nihil, ex censu autem a Varasdinensi tricesima exsolvendo milia plura, Jesuitae et quidem Poseganus rector gratuitos fl. mille, Zagrabiensis in desperatis debitis Carnioliae, admanuatis illico obligatoriis, quo etiam Varasdinensem inclusit, tria milia. Oblatamque pecuniam intra dies 30 exsolvendam et canonico Popovich consignandam, statutum est, dissolutaque synodus, per quam in universum amplius 30 fl. milia sunt promissa.

538

Opportune perdives Jamniczae parochus Szlachanin fuerat mortuus sine testamento, hujus plura milia ab episcopo sunt accepta. Ab ecclesia Bisztricensi plura milia, Pregradiensi multa, Petrinensi mille, aliisque non modica recepta sunt.

Capitulum Zagrabiensis ecclesiae ex parte sua 2000 fl. gratis obtulit, ad interesse amplius 70 milia fl. Privative singuli canonici episcopo offerre quidpiam debuere. Prodivit notabilis magnaque summa; superi noverint, an verificatis praesumptionibus, episcopum non modo de suo nil dedisse, sed et multa milia revervavisse, parochorum praecipue, cum illi nullum interesse vel acceperint vel accipiant, aut quaslibet assecuratorias regias, neque pro his sciscitari audeant, sive suis sive ecclesiarum.

Politicus reipublicae status gravem habuit praedictum congressum et pro separatione status eeclesiastici a reliquo corpore istud accepit, potuisseque prospici melius, bene dicebat.

(Regni congregatio.)

Interim absoluta et hoc anno banali tabula Varasdini sub bani ipsius praesidio congregatio regni ibidem habita est potissimum ob succursum dandum reginae: 12 fl. milia mutuo accepta regnum dedit. Contribuere insuper regnicolares ibidem: comes banus 5000 obtulit, capitulares fl. 100, alii alia, congregatisque pecuniis dominus Nicolaus Skerlecz, tabulae judiciariae assessor, illas Viennam detulit, obligatione ad cassam comitatus Posegani exsolvendi interusurii per assecuratorias regias reportata.

(Episcopus Viennam pergit cum synodali pecunia.)

Episcopus similiter mense Martio cum canonico Popovich numerosaque pecunia Viennam est profectus, obtenta pro se libera testandi facultate, mansitque ad Majum usque Viennae, referendo etiam assecuratorias regias super mntuatis.

-- 415 --

(Adami Naisich mors. Ejus descriptio.)

Die 13. Aprilis Varasdini Adamus Naisich regni vicebanus obiit. Et quia diuturnior sua fuisset infirmitas, quam superaturus non credebatur, sub decursu adhuc banalis tabulae cum apparuisset, banum ad Georgium Petkovich inclinare pro dando successore in vicebanali officio, ideo hac inclinatione intellecta rogat Naisichius bani praesentiam, qua obtenta persvadet banum, ut successorem sibi daret dominum Joannem Busan; quibus ex motivis, incognitum. Tres Naisichius reliquit filias, in masculo deficiens. Avus suus nobiiitate fuit donatus a Leopoldo. Homo fuit popularis celeberrimusque potatur, ut veteris perpotationis mos cum hoc heluone vini exstinctus visus sit videaturque. Astutus erat, sincerus nemini, varius, ac ob bani Batthyan e regno absentiam omnipotentissimus, adorabaturque ad annum 1756, quo prodiit estque detectus, pluraque excoquere debuit, uti superiora testantur. Rerum suarum fuit incurius: in politicis duo observabat: aulae ac bano assentiri adularique, ac ex suo utili publicam felicitatem metiri. Lusit bene cum clero, monachis, ac magnatibus. E miseriis ac paupertate nativa eluctatus primum matrimonio cum Cecilia Christina Matachich, per quam bona Belecz, milia in paratis 13, aliaque est consecutus. Ad divitum testamenta condenda fuit vigilantissimus, et hanc curam, monachorum antea, ipsis eripuit. Hinc ex testamentis multa est consecutus. Divites viduas coluit lucri sui causa, sed vix fuit aliqua, quam non decepisset. Sane protectionem suam in banali tabula vendere solitus, id quod ei probavit | 539 dominus Joannes Szaich in causa Auersperg comitum contra se promota pro bonis Brokunjevecz, fassione coram capitulo Chasmensi plane celebrata. Testamenta condidit domino Benger, Gudich, baroni Gotthal, comiti Chikulini, omnibus deficientibus, comiti item Ludovico Erdoedy, etc., ac nullum quidem sine suo utili sibique inscripto legato; dominae item Skerleczianae natae Despotovich, cujus filiorum Petri et Nicolai filiarumque Annae ac Ceciliae tutorem se scripsit, hunc dein transferendo in dominum Huszinecz, ut incautum involveret, quemadmodum in fine accidit, dum ratiocinaretur Huszinecz coram tabula regni judiciaria. Qua occasione Naisichii zelus plene evenit; bona nempe redacta Skerlecziana ad nihilum, attrita supellex omnis, Cecilia vendita, pluraque alia notoria plane, ut hypocrisis hominis patuerit omnibus.

(Novus vicebanus Busan et caeterae promotiones.)

Mors ejusdem fecit Varasdini congregationem celebrari sub finem Aprilis ac ad avertendas commendationes sive Antonii Jankovich ab affine suo comite personali Georgio Fekette, sive Michaelis Malenich a mareschallo comite Carolo Batthyan, pro qua iste medio episcopi Viennae existentis agebat. In congregata ergo congregatione comes banus pro veteri more dominum Joannem Busan, tabulae banalis assessorem et regni cassae perceptorem, suae apostolicae Majestatis consiliarium, dixit vicebanum, cujus loco perceptor cassae regni electus dominus Nicolaus Skerlecz, apostolicae suae Majestatis consiliarius ac tabulae regni judiciariae assessor. Ad assessoratum banalis tabulae mense Julio translatus fuit ex judiciaria tabula dominus Antonius Bedekovich de Komor, suae Majestatis consiliarius.

(Reliquia s. Feliciani martyris. Georgius Juraich parochus mortuus.)

Zagrabiae die 24. Aprilis fuit solemnis depositio reliquiae s. Feliciani martyris ad parochiale templum s. Marci, quod loci parochus dominus

-- 416 --

Georgius Juraich per Franciscanum Franciscum Kutnjak superiori anno Roma adferri fecit, dum idem Kutnjak adversus suos monachos Romae ageret, restituique ad lecturam zagrabiensem jubente Franciscanorum generali debuisset. Ducta est processio a sacello s. Joannis Nepomuceni, ac in foro concionem dixit Jesuita p. Mathias Simatich. Statua lignea, in qua fuerunt s. Feliciani reliquiae, in medio templi locata arae instar. Edere ex Bolando, a Capucinis persvasus, volebat parochus vitam s. Feliciani episcopi, aut alterius martyris et hanc, huic, ut ajunt, Baptizato supponere, ast admissus non fuit, translatamque in croaticum ex Bolando vitam Feliciani episcopi recipere debuit. Post dies aliquot infirmatus parochus Juraich die 18. Maji obiit. Vir erat severus zelosusque, concionandi cupidus, multa introduxit in parochiali ecclesia, ut quotidianam Rosarii publicam orationem, sacramenti expositionem et processionem cum eodem venerabili quotidianam, aliaque quam plurima. Electione magistratus successit eidem in parochia reverendus dominus Matheus Ztepanich ex praebendario civitatis.

(Novus administrator comitatus Crisiensis et restauratio ejusdem comitatus.)

Comes Joannes Patachich, hactenus Crisiensis comitatus administrator, ob resignationem lactam domini vicecomitis Antonii Jankovich, comitatu Crisiensi restaurato electoque in vicecomitem domino Joanne Szaich, jam olim vicecomite, ipse quoque gestam hactenus administrationem ob ademptam Veroviticensis comitatus administrationem deposuit. Quod munus successive ad bani propositionem, ratihabente et confirmante aula, cessit domino Antonio Bedekovich, tabulae banalis declarato assessori.

540
(Comitatus Varasdinensis ad legalem normam restauratio.)

Die 28. Maji Varasdini, sententiam tabulae banalis ratihabente et confirmante tabula regia, quod comitatus Varasdinensis restauratio aliorum instar esse debeat et secundum leges communes ac novellares, talique sententia esto appellata, haud tamen ad septemviralem deducta, post declaratum ab aula commissarium regium ipsummet dominum comitem banum indictamque pro more congregationem comitatus, nobilitate plurima confluente, die praemisso Varasdini in arce primum introductio domini comitis Antonii Erdoedy in supremum actualem comitem comitatus Varasdinensis est habita, prouti et capitaneum arcis Varasdinensis, quae ferme sic est absoluta. Ad Dravum quidam comitatensium cum notario domino Balthasare Zaverszki comitem sunt praestolati, factave salutatione a notario, eundem cum banderio familiae Erdoediano ad arcem sunt comitati, explosis ubivis tormentis, nobilitate eum in arce praestolante. Die altero primo comes banus qua commissarius est advectus cum solitis ceremoniis, tum vocabatur Erdoedius dictaque a bano est oratio elegans resignatusque et comiti comitatus et hic comitatui praestito juramento, et cum ex consuetudine aliquid tractari soleat in signum accepti possessorii, dominus Ladislaus Czinderi quaedam proposuit, quibus alteram vicecomitem Nicolaum Bedekovich damnare videbatur: rejectaque ad sequentem dein sessione, peractoque convivio, die altero peracta fuit comitatus restauratio. Comes dominum Nicolaum Bedekovich sic resignare aperit, quod nec candidari cupiat; interim quod eundem ad legum tenorem, dominum item Georgium Petkovich ac Stephanum Magdalenich Paulumque Bakich candidaret, Petkovichium illico palam rogando, quatenus officium ordinarii vicecomitis assumere dignaretur. Verum isto reluctante ac sua notoria sinistra valetudine semet excusante, postquam

-- 417 --

ultro eum rogare comes non cessaret, tum consiliarius camerae Posoniensis dominus Joannes Roller qua familiae plenipotentiarius requirere, ab omnibus inclamari ceptum: vivat, vivat; taliterque Georgius Petkovich in ordinarium vicecomitem est electus. De substituto tum actum, candidatique ex more, ut comes dicendo videretur innuere, ne eligatur Ladislaus Czinderi, Balthasar Zaverszki, Franciscus Kanotay, Georgius Horvath, exeuntibusque candidatis commendabat comes, ut pacis quietisque amatorem eligerent, subdens: "cum Zaverszki talis mihi videatur fueritque hactenus annis quinque notarius, spero eo inclinare singulos"; clamatumque denuo: vivat; ergo idem Zaverszki substitutus vicecomes electus est. Notarium comitatus dixit Franciscum Kanotay, protestante domino Nicolao Skerlecz qua fisco regni, quia nuper facto perceptore, quod sine candidatione denominaretur, suamque protestationem inactari postulante. Perceptor comitatus factus Georgius Horvath. Judlium electi: districtus Ratkaiszko dominus Joannes Konczer, Vinicensis Joannes Paxi, Varasdinensis Josephus Jambrekovich, Zagoriani Josephus Horvath, quod 32 annis vicejudlium fuisset. tum vicejudlium; actumve de procurando sigillo atque aliis hoc et subsequente die, quo comites suam aeque respectu totius restauracionis protestationem et adversus supradictam domini Skerlecz reprotestationem dixerunt inactarique voluerunt.

(Conferentia Varasdini.)

Die ipso restaurationis Vienna redivit episcopus. Fuit conferentia Varasdini intuitu delationis factae contra regnum banumque sub nomine comitatus Szalladiensis, reipsa autem a domino comite Altham, possessore arcis dominiique Chakovecz sub fiducia affinis sui, Hungariae cancellarii comitis Palfii, causa praetensorum limitum ad Legrad terrenique cujusdam per Dravum avulsi, | 541 non minus et pro repartiendis 1500 fl. rh., quos regina usque ad fundi salariorum eruitionem ad mentem legis ex proventibus salis, per officium tricesimae Varasdinensis per singulum quartale exsolvendos assessoribus tabulae banalis ac judiciariae resolverat, a die 1. Junii anni currentis obtinendis. Quorum repartitio facilis fuerat (quamvis assessores banalis tabulae a bano protecti plus praetenderent) ob exiguitatem, cuivis nempe assessori fl. 100, bano 500, notario tabulae judiciariae 50.

(Novus primas Hungariae; item Agriensis episcopus et Vaciensis.)

Eodem hoc mense Majo ac ejusdem initio in primatem regni Hungariae, adeoque Strigoniensem archiepiscopum resolutus fuit motu reginae proprio ac nil sciente cancellaria hungarica dominus episcopus Agriensis Franciscus comes Barkoczi. Erat universalis admiratio, virum hunc, alias dignissimum desideratumque (demptis Jesuitis ac monachis) ab omnibus, hac circumstantia resolvi primatem, in qua summa videbatur aulae pecuniarum necessitas. Tum insperata primatis resolutio admirationem adauxit. Creditum ab omnibus est, regis Galliarum precibus ac commendatione istud evenisse, quoniam priori anno profecto ad Moscoviam per Agriae urbem legato gallico urbis illius episcopus Barkoczi honores singulares exhibuit excepitque legatum, ut regem Galliae excipere potuisset, legato ipso nedum respectum sui regis in se habitum collaudante, regique semet significaturum honores illos ibidem Agriae edicente, sed postea in Polonia, Moscovia humanitatem erga se episcopi praedicante legatoque Viennensi eandem significante. Hinc authumatum hanc ejus promotionem evenisse, quae

-- 418 --

cancellariae Hungaricae ingrata omnino exstitit. Servavit primas assessoratum in septemvirali tabula, statimque a regina arcem Strigoniensem obtinuit, eamdemque reparare incepit: fundamenta etiam jaciens basilicae, canonicos etiam Strigonio restituturus eosdemqne Tyrnavia ad legum praescripta translaturus, vel potius Strigonio redditurus. Tyrnaviensia clericorum seminaria a Jesuitis sustulit, videlicet Rubritarum s. Stephani ac Adalberti, et Jesuitas regentes ad collegia ipsorum misit, substituto clero, qui praesit regatque clericos, quos ad eandem vestitus reduxit tesseram, Tyrnaviae eousque mansuros, donec Strigonii amplissimum aedificet semmarium atque universitatem. Vir magnus, in limine statim monstravit se maximum, studens surreptum a Jesuitis clero honorem restituere. Parochias Piaristis Pesthini, aliisque in locis, quas administrabant monachi vel Jesuitae, clero: cui competunt, restituit. Deus diu servet tantum virum et primatem ecclesiae Hungaricae. Successit eidem in episcopatu Agriensi comes Carolus Eszterhazy, e Vaciensi sede translatus per regem apostolicum. Episcopatus autem Vaciensis titulo administratoris eadem regia authoritate attributus est domino archiepiscopo Viennensi Christophoro Migazzi, qui eundem episcopatum ante Eszterhazium habuit, uti superius dictum. Hoc autem aeque anno Migazzius fuit resolutus s. r. e. presbyther cardinalis cum aliis compluribus.

(Mors Ladislai Lukauszki)

Die 19. Junii obiit in bonis suis Poklek dominus Ladislaus Lukauszki, tabulae judiciariae assessor, de quo satis superius: fuit phtisicus. Olim Jesuita, dimissus, juri se dedit evasitque praeclarus, ut vir erat altioris ingenii. Reliquit filios duos.

(Novi assessores in tabula.)

Et quia in eadem judiciaria tabula tam hujus morte quam et translatione domini Antonii Bedekovich ad banalem tabulam duo assessoratus vacassent, inter multos instantes per regiam Majestatem resoluti sunt dominus Lucas Novoszel, comitatus Zagrabiensis ordinarius vicecomes, antea Poseganus, et dominus Christophorus Sztolnekovich, aliter Bornemisza, ex praetoriana turma. Hoc ei evenit, tum ut liberentur a contentioso homine, cum et quod reginae persvasisset, secas se Viennae uxorem non aquisiturum, miser autem esset alias, hinc ut juvari elevarique per matrimonium valeat, datus ei est assessoratus, quo obtento maritus modo est effectus cum 20 prope milium fl. lucro.

542

Casu autem factum est, ut hic Lucani Novoszel in tabula praecederet. Obtento decreto praesidem tabulae pro juramento excipiendo et capienda sessione interpellat Novoszel. Praeses nescio qua re, semet excusans rem ad sequentem diem rejicit: Novoszel sibi abeundum die illo esse dicit ad quendam a se praefixum terminum abiitque, ac moratus diutius cum fuisset, advenit Sztolnekovich sessionem urgendo, qood redire deberet causa matrimonii. Et hac ratione cum iste prius deposito juramento sessionem nactus fuisset, senior priorque assessor effectus est.

(Domus regnicolaris Zagrabiae reparatur pro bano gratis.)

Quoniam pergravis ob sumptus foret tam advocatis quam et justitiam postulantibus, ipsis etiam assessoribus banalis tabulae Varasdini sub hoc bano constanter decursus, ut ideo cum bano dissensiones fuisse perhiberetur, banusque defectu culinae, stabuli semet Zagrabiae in regnicolari domo tabulam inlicere diceret, spoadens, ubi haec peracta fuerint, sese octavalia judicia Zagrabiae celebraturum, ideo onere magno rusticorum, sumptu item notabili domus

-- 419 --

regnicolaris Zagrabiae reparabatur: strata nova posita, culina erecta, stabulum item aliaque ad vota dispositionemque bani. Nihilominus tamen, non obstante eo etiam, quod processuum continuationem pro sequente anno Zagrabiam rejectavisset, per dispensationem rescripti regii fuit Varasdini celebrata anno sequente, non sine auctione lamentorum.

(Pro archivis dispositio.)

Antehac similiter in eadem Zagrabiae regnicolari domo unicum erat cubiculum, ad quod acta regni, tabularum, comitatuum projiciebantur sine ordine adeoque confuse et mixtim. Dominus Nicolaus Skerlecz, perceptor cassae regni, bono publico unice intentus ac ab interesse proprio liber, occasione reparationis praedictae domus discredit per sua cubicula archiva regni: unum pro tabula banali et regni actis, aliud pro actis judiciariae tabulae, tertium denique pro actis comitatus Zagrabiensis accommodando, singulaque acta discernendo summarie et transponendo ad destinata archiva, successive ad ordinem redigenda; quod etiam fecit quoad acta tabulae districtualis judiciariae. Illa autem, quae comitatum Crisiensem attingebant, Crisiensibus data sunt, ac ab iis pro interim ad Paulinos Crisii reposita collocataque.

(Comes Orsich et Sermage resoluti generates.)

Comes Christophorus Orsich, in banalibus regni confiniis regiminis Costanicensis colonellus, in castris caesareo-regiis ad honorem generalis vigiliarum praefecti est fuitque elevatus cum salario competenti.

Comes similiter Petrus Sermage, superiore anno factus colonellus, sive amore quietis sive praevidens, semet Orsichio non successurum (cum vicecolonellus Nicolaus Fridericus Gerlechich de Glinano regimine in locum Setwitcz fuisset assecuratus, licet ob captivitatem publicari nequiens), Viennam Decembri mense petiit, et is aeque, sine tamen quopiam salario, ad titulum generalis vigiliarum praefecti fuit sublimatus.

(Comes junior Sermage Petrus defendit Zagrabiae. Paulinorum deliria circa studia et assertiones.)

Hujus filius, aeque Petrus, domi meae philosophicas institutiones accipiebat ex Heinnecio, autore hactenus Croatis incognito, receptis a me notabilibus additionibus, proficiebatque insigniter. Ex prolegomenis philosophiae ac universa logica cum illi theses, assertiones, corollaria, postulata compilassem typisque vulgata fuissent, Jesuitae me ut publicum societatis hostem ideo considerabant, quod privatorum studiorum utilitate scholas me ipsorum palam damnare ejularent, collegium etiam Theresianum damnari videretur |

543

Inter monachos schisma fuit; equidem Franciscanorum lector me imitari contendebat, p. videlicet Alanus, Paulini contra Lepoglavae, ignotae ipsis doctrinae novitate territi, ad adulandum etiam episcopo, professum notoriumque inimicum meum, palam exponere praesumpserunt, genus philosophandi ecclecticum, a Papa Clemente XIII. anno superiore die 14. Junii per bullam, quae incipit: "Dum inter gravissima", damnatum esse ut haereticum, solamque ac unicam philosophiam Thomisticam, prouti ab ipsis exponeretur, pro philosophiae catholicae dogmate praescripsisse. Theses has ut vulgarunt ob typum Zagrabiae, ita rumore per eos sparso, me in Croatiam haeresim inducere meditari, plurimi in ea manserunt opinione. Jesuitae, nescio quo fine, theses has monachi Paulini, Xaverii Sabolich vocati, primi ad me tulere. Quas cum relegissem, vidi adeo confusum Sabolich, ut dubitarem,

-- 420 --

num rationis compos foret, mille enim in thesibus suis sophisticis contradictiones exposuit, ac reliqua ut taceam, dixit: "philosophari ex principiis est proxime haereticum", haeresisque damnavit uni versa prima principia: quin logicam suam ad aquirendas scientias alias esse pro statu confuso metaphysice necessariam, in perfecto autem aquirendas statu solum moraliter; aliaque plura, quae tribus quatuorve viris in toto regno fuere risui. Cogitabam, an insano homini foret respondendum, praecipue cum sciam, quid sit monachorum garrulitas, fatuitas ac disputatio. Videns attamen, sine charitate Paulinos esse mihique detrahere, ac me praedicare haereticum apertumque religionis orthodoxae et monachorum hostem, plurimisque haec praejudicia pro fdei dogmate incussa, theses illas meas Viennam ad dominum Martini et universitatis praesidem dominum baronem Gerardum Swietten expedivi, solicitus etiam de bulla ipsa pontificis. Uterque praedictorum non solum approbationem submisit, sed se gratulari Croatiae de bonis litteris, respondit erudite ac pure. Relecta etiam bulla (quam hic ad latus adjungo[ERROR: no reftable 42:] [ERROR: no reftable :]

Bula je doista pečatom prilijepljena, ali je mi ne priopćujemo, jer je opće poznata

, ut calumniam Paulinorum detestari queat posteritas), provinciae eorundem provinciali perscribo foliis plane sex pro monachorum geinio, qui theses illas probaverat, sibique inscribi passus est. Fuit is p. Nicolaus Benger, quem scientiarum oraculum, ob editam confuse Paulinorum historiam, ipsi habent et praedicant. Mirabar in epistola primum, quod semet et religionem suam prostitui voluerit Sabolichii thesibus. Submisi epistolas Martinii (in monachos debacchantis), ac praesidis; ad articulum 73. 1723. provocavi, bullam, quam is nunquam viderat, misi, cogitandumque reliqui, quam injuriam papae, universitatibus orbis, litteratis, mihi, non Sabolich at ipse approbans inflixisset. Tum descendi, quid sit philosophandi genus ecclecticum, quid de eo senserit Augustinus, Hieronymus, Chrisostomus, descriptisque copiosis horum textibus, (quos scivi unice apud monachos valere), Christum ipsum fuisse ecclecticum docui, dum veritatis habuit rationem destructa synagoga hujusque doctrina. Hinc judaizare eos videri subsumebam, qua re minus intelligentes maxime terrui.

(Per theses easdem unus eliberatus ex carceribus.)

Ex praemissa nihilominus mea scriptione patris Petri Martinovich, aeque Paulini, eliberatio evenit. Iste Lepoglavae philosophiae professor, quia, quod ignorabat ipse, ex quibusdam a se lectis scholasticis proposuisset, ecclecticum philosophandi genus admitti posse, proptereaque haeresis a suis fuisset convictus ac damnatus ad carceres Chaktornae, quatvor diebus jejunare debens soloque contentari pane ac aqua, ternas praeterea disciplinas habendo quavis haebdomada, ut, promeriturus a provinciali et definitorio Sabolich, mentiri ideo visus sit, perdendum praeterea collegam suum, post lectam a provinciali epistolam meam totique communicatam definitorio Martinovich non solum | 544 eliberatus ex ergastulo est, sed superior Crisiensis declaratus. Qui deinde informatus, ex quo fonte manavit sui eliberatio, mihi egit ignotus ignoto gratias, gratulatus, animam me suam ex inferno liberavisse, priora sua fata fusissime perscribendo. Anno sequente etiam cum universam defenderat Sabolich, theses illas priores suas debuit revocare, revocavitque exponens, ecclecticum philosophandi

-- 421 --

genus eruditum et laudabile esse, dummodo ad res fidei sese non extendat. Qua revocatione mihi satisfactum totique ordini esse putabant.

(Monachis theses displicent.)

Franciscani similiter in eisdem thesibus duo moleste ferebant: primo, quod Scoto festi conceptionis beatae virginis Mariae initia attribui nequeant, ut illi in libris et pulpitis clamitarent; secundo, usurpatos a scholasticis titulos "subtilis, eximii etc." nec evangelio, nec rectae rationi congruere. Sane pro harum assertionum exmissione me rogabant. Jesuitis systema displicuit. Habes in fine libri theses ipsas, lector, quas vide sis.[ERROR: no reftable 43:] [ERROR: no reftable :]Kerčelić prilijepio na posljednjoj korici Annua knjižicu: "Theses" etc. štampanu u kvartu, strana 29; mi to ne priobćujemo. Vulgatis illis egregieque bis in domo regnicolari a comite defensis per horas plures, per Croatiam multum divulguri incepit, meliores dari litteras, quam scholasticae sint. Mirabaturque auditorium, adolescentem comitem loqi de tantis antea nec auditis, signanter vero in argumentatione domini Nicolai Skerlecz tabulae assessoris, qui sibi explicari a defendente prius voluit ea omnia, quae confirmare solent historias. Vienna quoque quidam juris doctor appulerat, visisque thesibus, intelligens, comitem eo die iterum defendere, adfuit, ignotusque omnibus, recta methodo per horas duas comitem examinando, objiciendo probavit utriusque magna opinione, ea autem felicitate, quod plurimi audientium amorem similium litterarum conceperint.

(Anni descriptio.)

Authumnus fuit humidus, vini procreatio magna, sed ob pluvias valoris exigui, miserum in modum lues pecudis, foeni defectus, ut currus 30 fl. Venderetur.

Die 6. Junii anni hujus fuit transitus Veneris per discum solis.

(Congregatio regni pro mutuandis 10 milionibus.)

Demum mense Decembri congregatio, in qua non solum postulatae iterum pecuniae, sed pro mutuandis 10 milionibus petita per principem a regno fidejussio, cautio et consensus. Haec hac congregatione negata sunt, protonotarii Petri Skerlecz per Hungariam totam, per quam vulgatae fuerant responsoriae, laude ac admiratione. Absentiae episcopi ab hac congregatione, morti item Naisichianae negatio haec Viennae fuit adscripta. Jubetur itaque bannus in indicenda denuo congregatione negotium denuo assumere, ut sequenti anno dicetur.

Mars nostrorum cum Borusso, demptis quibusdam vellicationibus ac praesidii Swaidnitcz facta per generalem Laudon die 30. Septembris expugnatione, nil ferme hoc anno attulit. Colperga a Moscovitis die 17 Novembris aeque fuit Borusso erepta.

(Mors Elizabethae reginae Moscoviae.)

Sed mortua paulo post hanc expugnationem Moscoviae regina Elizabetha, cum ad Moscoviae thronum ascendisset sub nomine Petri III. dux Fridericus ab Holstein, ipse ab Austriaco foedere recessit, regni Borussiae fovens; et Moscoviae exercitum ex Prussia revocavit.

Anno hoc quae alibi acta, ex aliis videnda.

(Vinkovich elevatur.)

Mense Majo dominus comes banus Emericum Vinkovich supremum vigiliarum praefectum evulgavit nominavitque.

545
(Gaszparich, Szkerba mortui.)

1761. die 5. Novembris obiit Zagrabiae Gregoriiis Josephus Gaszparich, canoniciis Zagrabiensis et

-- 422 --

archidiaconus Dubicensis, ex tympanitide; homo, ut ajunt, volatilis et noviluniorum tempore delirio proximus. Archidiaconus Dubicensis dominus Josephus Mikinovich, pro hoc Chasmensis dominus Franciscus Antonius Popovich, canonicus autem Joannes Protulepecz, parochus Vidussevicensis et administrator Poseganus, factus est. Item 9. Decembris Michael Szkerba, archidiaconus Varasdinensis, annorum 71 misere ex phtysi et sine sacramentorum provisione decessit; homo rudis, clamator, indoctus, rapax etc. Archidiaconatum accepit dominus Antonius Zdenchay, canonicatum obtinuit dominus Josephus Radichevich sublector, antea parochus ad ss. Trinitatem sub Keresztinecz.

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.