Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Adveniente itaque serenissima sponsa principe Elizabeth Parmensi Viennam die sexta Octobris publicus solemnisque ejus ingressus est habitus. Praecessere suo ordine ac juxta senium consiliariatus singullorum currus. Praecessit Colocensis archiepiscopi currum currus Zagrabiensis episcopi, quod iste senior esset consiliarius, neque enim alterius dignitatis quam unius consiliariatus 533 habita fuit ratio. Potissimum Hungarorum fuere currus, ex Croatia bani tantum ac episcopi, Hungarorum plures. Praetorianam turmam summum fecisse splendorem, referebant singuli, et ob novitatem praeferebatur. Redux episcopus summum se splendorum fecisse jactabat monstrabatque currum, quo vectus fuerat, cujus in eo splendor exstitit, quod rotae fuissent inargentatae, seu colore tali obductae. Palatinus recipiebat munera ex Hungaria Croatiaque perlata. Celeberrimum se reddidit quidam Cisterciensium abbas, millionem immolans, proptereaque titulo s. r. i. principis ab imperatore donatus. Reliqua nuptiarum, quia non aderam, non scribo indubius, conscripta ab aliis. Quae autem relerebantur a reducibus, ob varietatem narrationis omissa facio.

Vade retro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.