Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Adveniente itaque serenissima sponsa principe Elizabeth Parmensi Viennam die sexta Octobris publicus solemnisque ejus ingressus est habitus. Praecessere suo ordine ac juxta senium consiliariatus singullorum currus. Praecessit Colocensis archiepiscopi currum currus Zagrabiensis episcopi, quod iste senior esset consiliarius, neque enim alterius dignitatis quam unius consiliariatus 533
habita fuit ratio. Potissimum Hungarorum fuere currus, ex Croatia bani tantum ac episcopi, Hungarorum plures. Praetorianam turmam summum fecisse splendorem, referebant singuli, et ob novitatem praeferebatur. Redux episcopus summum se splendorum fecisse jactabat monstrabatque currum, quo vectus fuerat, cujus in eo splendor exstitit, quod rotae fuissent inargentatae, seu colore tali obductae. Palatinus recipiebat munera ex Hungaria Croatiaque perlata. Celeberrimum se reddidit quidam Cisterciensium abbas, millionem immolans, proptereaque titulo s. r. i. principis ab imperatore donatus. Reliqua nuptiarum, quia non aderam, non scribo indubius, conscripta ab aliis. Quae autem relerebantur a reducibus, ob varietatem narrationis omissa facio.
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
|