Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Skerlecz, bona item Omilje Hyacinthii testamento ad capitulum devoluta accepisset, tandem cum eodem Sermage Josepho convenit, informatum a procuratore suo: nec Hyacinthio fuisse activitatem testandi in legitimis successionibus, nec violentiae poenas obtineri posse, cum nemo foret violentus in suis; bona Lusznicze fuisse ob divisionem baronessae Sermage, pateret adeoque, fraude et dolo bona earn neutiquam occupavisse; respectu vero baronis Josephi Sermage, cum bonorum, apprehensio factum baronessae fuisset, prouti et, licet inhumanior, Gabrielis Bisztriczei ejectio, commissione mariti doceri nequeunte, processum esse desperatum. Transegit ergo capitulum, procuratore Magdich svadente, adnumerando pro fructibus perceptis Sermagio fl. rh. bismille. Istis ergo auctus fuit Sermage facultatibus, a cujus morte, 2. Novembris 1746. Zagrabiae secuta, vidua post mortem deficientis comitis Joannis Francisci Chikulini 1746. 16. Junii secutam, qua bonorum agnita successor, videlicet: Novi Dvori, Sztubicza, Szesztine, Harmicza. Krapina, repertis etiam 18 milibus fl., Chikulino mortuo, uti ex processu evenit, ac Konschina Naisichio cum onere 24 milium fl. data, avitis debitis suis Chikulianisque persolutis, divitias magnas parcius vivendo, ut asveta fuerat, comparavit reliquitque filio Petro Troyllo, qui Vienna recte advenerat. Iste Chikulinio

-- 409 --

mortuo quamvis Prassinszkianae connubio bona Bisztricza atque Szutinszka cum Poznanovecz fuisset consecutus, metuens attamen, ne indigenatus disputaretur taliterque capacitas bonorum possessorii, repertis Sztubiczae, sibi per matrem cessae, Chikulinianis pecuniis, partim etiam mutuatis, Viennam venit. Et cum natus in Croatia ipse fuisset, opera domini comitis cancellarii Leopoldi Nadasd armales clam accepit exsolvitque. Tum ne ignobilis existimetur, cum jam hactenus pro barone fuisset habitus, indigenatus expeditionem accepit comitisque titulum solvit. Indigenatum remonstravit tabulae, cum quaestionem illi in processu habito violentiali cum Joanne Rauch, tum vicebano, idem vicebanus formavisset. Hac ratione Sermage in Croatia est stabilitus auctusque divitiis, titulis, honoribus ac affinitatibus; 1751. ad dietam Posoniensem comparuerat, ast svasus abiit, ne in quaestiones aliquas incidat, temporeque suo firmetur. Post Maximilianae Prassinszki mortem causa connubii et per id affinitatis illustrioris contrahendae tum praemissa fecit, cum et camerariatum procuravit, qui multis milibus eum constitit, pecuniisque vicit, ac sese testimoniis, emptis a gallico Viennae legato, ex Galliis procedere docuit. Tum vicecolonelli empto a Wolffgango Jellachich in banalibus confiniis sine tamen salario officio, numeratis 8 mille fl. rh., demum cum vidua Petro-Keglevichiana, nata comitissa Anna Maria Draskovich, est conjuctus, haec omnia minus probante matre Juliana Moscon, saepe cum suspiriis dicente: altissimo precio foemineas carnes a filio suo emptas esse. Ex qua etiam consideratione pro nepote suo Petro apud Sigismundum Vojkovich 10 milia fl. deposuit elocanda. Haec sincere ac veridice notare visum est ob secuturam aetatem, memoriamque nunc viventium, quae nobis exstinctis etiam extingvetur. Juliana sacramentis munita ex podagra, qua multis annis premebatur et deferri debebat jam ab anno 1748., obiit: foemina, cui similem tarde habitura Croatia, prudenter ac sagaciter privilegiis foemineis usa, saepeque triumphans, quia foemina esset, promerita, cujus vita, dicta actaque conscriberentur, quod et fieret, si alibi vixisset. |

532
Vade retro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.