Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

Me Viennae existente, restituti comitatus Zagrabiensis et Crisiensis, suam testaturi diligentiam, conscriptionem 1754. regio jussu ordinatam, sed per Raffay atque alios elusam reassumere constituunt, eamdemque ordinant. Sed quia ideas modumque ignorassent, ego exspectandus eram, ut ex libro hocce eisdem succurrerem, quod feci etiam ad preces domini Jursich. Ordinati fuere qer comitatum Zagrabiensem pro praeside canonicus Joannes Baptista Paxi, adjuncti domini Spoliarich et Arbanasz, ac ex parte bancalitatis dominus Benedictus Krajachich, exemplo attamen conscriptorum 1754. cauti, sine notabili diurnorum praenumeratione | 524 incoare opus recusarunt. In comitatu Crisiensi aeque ordinati conscriptores, quos inter canonicus Antonius Zlatarich. Et incoato opere ac per aliquot possessiones incoato, vulgatur rumor, tumultuavisse plebem ipsosque conscriptores insolentius tractavisse. Hunc banus, nescio a quo informatus, confestim Viennam perscribit, ac mandato regio a conscriptione cessatum. Reduces conscriptores mirabantur, cum nihil similis accidisset, neque de attentato

-- 402 --

tumultu vel audivissent, quoadusque reversi non sunt. Comitatus ob honorem comitis bani, rumores vanos pro re certa ad aulam scribentis, falsitatem repraesentationis edocere neglexerunt, jussu contenti regio. Suspitio ingens fuit, rumorem hunc a Naisich et Busanio promanasse, ne iniquitas eorum contra conscriptores 1754. detegeretur in effectu, convicerenturque mendacii, tumultum 1755. ex conscriptione promanasse.

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.