Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Regicidii intentati convicti Jesuitae puniti.

Ex permissis a Benedicto XIV. contra Jesuitas in Portugallia inquisitionibus, factisque judiciis et latis contra eos sententiis, eo quod fidellissimo Portugalliae regi Josepho Emanueli die 5. Septembris 1758. mors laxata rota et ignitis glandibus fuisset intentata, ipsi ex toto regno non modo exules facti et proscripti sunt, sed post provincialem Henriquecz Joannes Mathos, Joannes Alexandre et Gabriel Malagrida prae ceteris ejusdem conspirationis actores sunt declarati et plexi capite. Malagrida autem, summam sanctitatem praeseferens, ac olim processionaliter Ulisipponam in teatro portatus ut vivus sanctus, alias Mediolanensis, haeresis etiam convictus ac blasphemus, nec confiteri volens, respondendo, quod ipse immediate a Christo absolutionem accepisset, post avulsum caput in foro palam rogo fuit impositus et combustus. Missiones Dominicanis cesserunt una cum corpore s. Francisci Xaverii. Bona Jesuitarum triplicis classis reperta: fundationalia, et haec ad regis dispositionem relicta; altariarum, ista episcopis tradita pro absolvendis legantium intentionibus; jesuiticarum artium, sive, ut sententia ferebat, dolo, fraude, deceptionibus aquisita, fisco regio cesserunt.

-- 390 --

Quot quantique Iibri hac occasione contra Jesuitas prodierint, quis describet. Ego ipse vidi legique catalogum Venetum similium scriptorum et 70 autorum typis datorum. Contra hos sub anonymis nominibus, foeminarum plane, scripsere Jesuitae, et, ut ferebat rumor, p. Zacharia cumprimis, neque quidpiam emebatur gustuosius ac libri similes. Prodiit quidam sub nomine Lupi smascherati contra Romanos Jesuitas, monita eorundem secreta evulgans, tum ex actis improtocollatisque Romae, citans folia, Romanorum Jesuitarum nequitias. Hujus libelli autorem Jesuitae vulgabant cardinalem Passionei, conscriptorem cardinalem Orsi, fuitque illis gravissimus.

Viennae ac in his Austriacis Hungariaeque provinciis Jesuitae ubivis sub rumoris initia et novalium, quae res has dabant, lectione totum Portugalliae negotium commentum haereticorum esse praedicabant, in publicis plane et ecclesiarum pulpitis, ut ab archiepiscopo Viennensi domino Christophoro Migazzi Jesuita Mözburgh Ludovicus, concionator in collegio academico, eo quod figmenta haereticorum praemissa esse concionatus sit, et non subobscure populum hortaretur ad tuendos Jesuitas qua fidei christianae fulcra et defensores contra magistratus, qui plus jam faverent haereticorum commentis quam christianae religionis apostolis et fulcris, non solum a concionando inhibitus fuit, sed Vienna exulare debuit.

Quin minister Portugalliae Viennensis sententias latas et earundem fundamenta typis evulgat et distribuit. Patres Jesuitae ut confessarii conscientiam reginae faciunt, quod ipsa detractionis causa foret. Prohibentur vulgati libri. Sed minister Portugalliae eatenus quaeritur, interesse dicens publico ac ipsi Portugalliae, ut de re hac publice acta et publica publicum informetur, praecipue cum Jesuitae haec negarent et ex pulpitis commenta haereticorum esse dicerent. Quare, re in universitate, ecclesiastico foro, ipsoque status consilio agitata, libri illi, ut in aliis regnis publici forent, Viennae quoque permissi sunt. |

510

Quo viso, Jesuitae rem illam ex religionis zelo factam susurrabant foeminis, rudibus suarumque scholarum pueris videlicet: destitutum haerede Portugalliae regem, fratribus autem suis voto castitatis professione dominicana ligatis, quendam Angliae principem adoptare voluisse, ipsique locare filiam; cui rei cum ob religionis bonum Jesuitae ac status minister Mascarengas adversarentur, in eosdem conflatum odium ac persecutio; porro in casu simili fas esse homicidio nedum subtilitatibus, sed tot suis casuistis, ut Busenbaun, Lacroix, confirmabant. Qua re ab aula et archiepiscopo intellecta, praedicti similesque casuistae vetiti exstiterunt, mandato regio per Hungariae comitates et in hoc regno promulgato.

Ex post silentio tractarunt Jesuitae omnia, seseque aeque ut caeteros mortalium peccabiles esse agnoscendo. Capucinos attamen sustinere haud observati sunt, ut collegii Zagrabiensis rectores eleemosynam, quam antea nec ex suo sed Abbanthiana fundatione Capucinis dabant, ipsis negaverint; quod inde profectum, quia ex illorum ordine p. Norbertus, olim missionarius in partibus illis Americanis, redux in Belgium, tomos quinque contra illos Jesuitas vulgavisset, ex cujus patris libris originem accepisse persecutionis lamentabantur. Idem p. Norbertus a Capucinis dimissus est, et Ulissipone viveret sub nomine abbatis ac pensione regia. Praeterea de fastu, legibus dandis, anterioribusque Jesuiticis praesumptionibus Jesuitae

-- 391 --

etiam hujates remisisse sunt observati. Hic Zagrabiae colligendis libris illis, qui contra eos scripti vulgabantur, diligentissimam navarunt operam, ut nempe tales supprimerent, nec similium lectione artes eorundem panderentur.

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.