Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Bani, ut vocamus, adjutantius fuit baro Kulmer, capitaneus compagniae Petrinensis, jam ab anno superiori ad preces comitissae Adami generaiis de Batthyan, antea locumtenentis. Qui in lusu felix quidem fuerat, sed post banalem tabulam banum sibi irreconciliabiliter offensum redidit, quod partes sororum Francisci baronis Patachich, haeredum Stephani olim genitoris eorum Patachich, tueretur, tanquam ex sorore sua progenitarum. Favit Francisco Patachich ad extrema banus et in sua eum protectione habuit ut plurimum, quod lusibus apud eum aes a patre relictum dissiparet. Hinc postquam idem Patachich cum noverca sua pro ejusdem vidualibus praetensionibus et sororis suae ex hac matre nata, alias Miseroni nata, pro 30 fl. rh. milibus, arbitro comite Joanne Patachich, convenisset, tribus uterinis sororibus suis pro universis et quibuslibet paterno avitis portionibus suis ex mobili inmobilique ubivis habito fundo, suppelectili, clenodiis, fructibus bonorum, argento, etc. | 490
in universum 12 fl. milia promittebat, Kulmer constitutus earundem plenipotentiarius accedere noluit
[ERROR: no reftable 39:]
[ERROR: no reftable :]Osam redaka prekrižano
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
|