Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Obiit quoque dominus Antonius Spissich, olim comitatus Verocensis vicecomes, homo capax, sed vafer et divitiis per fas nefasque congregandis inhians. Medicus Varasdinensis Carlegg, vir litteratus et insignis, prolibus suis et uxori unam bibliothecam reliquit. Zagrabiae item Desiderius Degoy, vulgo Gallus, potentia Naisichiana effectus medicus, alias chirurgus et multis e locis pulsus, etiam ex Carniolia, habuit regni salarium in fl. 100.; pharmaca vendebat, conficiebat pro lubitu, histrio insignis; intra annos aliquot congregavit Zagrabiae ad 1500 florenos. Voluit primus, ut more gallico Zagrabiae sepeliretur, id est linteo uni insuto cadavere, quod admirabundos fecit Zagrabienses dubiosque, utrum is vel truncus aliquis sepultus exstitisset; statim enim exhalata anima insutus fuit, cum hic moris sit mortuos pomposius vestire, videndos exponere et tum deferre ad tumulum.
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
|