Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Frater meus Christophorus Kerchelich, quamvis in restauratione anni hujus in suo confirmatus officio, cum ad senatum promoveri nequivisset ob affinitatem Francisci Hadrovich, tamen visis perpensisque civitatis confusionibus, post reditum judicis ex tavernicali sede (quae domini comitis Josephi Illyesházi ultima fuit, nam, ut supra, paulopost ad officium curiae regiae judicis ascendit) officio vale dixit. Communitas tota est protestata doluitque, Szalle ipsemet, resignationem non posse acceptare magistratum, pronunciavit. Tandem cum resignans nec comparere voluisset ad magistratum, petitum fuit, ut suae resignationis motiva scripto daret. Reposuit ille, se, dum et quando sive a comite bano vel regno, sive camera vel suo principe jussus fuerit, sincere ac fuse jubenti daturum; magistratiii sufficere, semet cogi non posse, et in tantis confusionibus expertaque hominum plus admiranda quam imitanda procedura, suae existimationi et famae obligatum prospicere. Itaque habito responso, judex Szalle acquievit, et anno hoc 1759. ab Aprili mense fiscalem supplevit ea talique diligentia, quod ad pergraves violentiae processus civitatem posuerit, videlicet cum domino comite Sermage ratione combustarum ad Kraljev Brod domuncularum, item interceptorum

-- 384 --

hominum in terreno dominorum Sikuten et Ballog ac Mudich, eorundem subditorum ad civitatis carceres deductorum, quod illi ad sylvam praetensive civitatis ivissent focaliaque ligna secare incepissent. Praemissa referre necessum fuit, ut secutura intelligerentur, ac, unde promanârint, intelligeretur.

Vade retro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.