Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Interea Szallio ad tavernicalem sedem Posonium exmisso sub initium anni 1759. ac Posonii existente, postquam a Blasekovich promotus in comitatu, ut supra, processus assumptus fuisset, et per Krajachichium allegatum exstitisset, debilem esse supremum comitem, qui sine praeviis inquisitionibus, sine ullis indiciis erigendam actionem ordinasset, et Majestatem suam comitatus erexisse ad servandam justitiam, non autem opprimendam; immo Michaelem Blasekovich in cubiculo uxoris Jursichianae eatenus coarguisset, Blasekovichio illico sese inde recipiente atque ad cubiculum aliud, in quo sub praesidio supremi comitis comitatenses consederant, pergente

-- 383 --

et suam reprehensionem narrante, jussoque contra Krajachichium actionem instantaneam erigere ipsoque istud praestante et actionem ad speciem violationis judiciariae sedis scribente, per submissura vicejudlium ad defensam vocato Krajachich, sed comparere renuente, immo renunciante : supremi comitis uxorem ejusdemque cubiculum sedem judiciariam non esse, semet vero coram comitatus sede non fuisse, adeoque Blasekovichium de privatis injuriis a se vindicandis inviari ad legalitatem oportere, se autem ab occasionibus malis vitandis bene instructum esse, relata hac responsione comitatui ab exmisso vicejudlium, Krajachichius per non defendit ex contumacia tam in hoc processu violatae sedis, quam et alio adulterii est convictus, ordinataque illi executio. Sane hoc actu Jursichius apud omnes, cumprimis comitem banum, a praeconcepta de se amoris justitiae et cujusvis passionis nota cecidit, amplissimeque descriptus aulae exstitit, quem promovisset; credebantque multi vel deponendum, vel debilitati suae per administratorem providendum, reddendumque officium supremi comitis vicebano. Ast res haec ab aula silentio est omissa et Krajachichius in banali tabula anni hujus 1759. a contumacia absolutus, appellante ad tabulam regiam fiscali comitatus, sed neutiquam prosequente. Haec, ut supra, 1758. acta sunt. |

502
Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.