Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Batthyan abit e regno.
Et quia diutius comes Adamus Batthyan causa accommodandarum suarum rerum in regno emansisset, suspicabantur plerique, hunc bani futurum locumtenentem, at istud inanis quorundam; fuit suspicio. Neque enim vel Nadasdius poterat hunc proponere, cum sciverit, reginam ejus regimine contentam non fuisse, neque vel Batthyani permisissent, ut existimetur, sub meliori esse magistro Nadasdio, quam fuerit patruo suo, aulae ministro et mareschallo. Praeterea, ut mereatur de principe aliquid, et potissimum ob regimen, quod acceperat priori anno, ad castra mittendus erat, prouti etiam exmissus est. Quare rebus suis accommodatis in quadragesima e regno abiit per Jaurinum, ubi suum primo vidit regimen. Sua etiam comitissa Viennam, tum Posonium profecta est ad veris initia cum optimo erga Croatas Croatiamque affectu, taliterque comes Batthyan Adamus junior abiit. | 450Quem quod attinet, capacitatis fuit optimae optimique cordis dominus, nulli nocere, prodesse singulis cupiens; pecunias copiosas dissipavit in Croatia, nam munificus fuerat et liberalis, ut hac ex causa ejus abitum doluerint plurimi, praecipue Zagrabienses. Debita eapropter fecit plurima in Croatia ipsa, ut sollicitudo presserit creditores, et quando et qua ratione mutuata rehabeant, praecipue si praemori eum contigisset, antequam in paternorum bononim subintret possessorium. Levior etiam apparuit ex conversatione et familiaritate cum obviis plane ancillis foeminis, ad quas non parum insumpsit, multasque sui damno juvit pro levi servitio, sed defectum hunc aetas corriget. Locumtenentis officium qualiter ab anno 1753. gesserit, superiora testantur. In durissimis erat homo juvenis et inexpertus
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.