Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Annus domini 1757.

Notanda occurrunt sequentia.

Atrocitas hyemis et frigoris.

Sub medium decembris anni prioris atrox incepit cum nivibus copiosis hyems, quae sic aucta est, ut ad summum praecipue sub januarii initia, ac 6ta et 7ma die januarii borea impellente pervenerit. Et quod inauditum hactenus, mare adriaticum fuit congellatum, ut Venetiis ligna resque omnis ad extremum creverint praetium, copiosusque populus rerum inopia ad extrema laboraverit ob hanc maris congellationem.

Josephus Galliuff novus assesor tabulae banalis. Tabulae ejusdem cursus Varasdini.

Mandato regio Varasdini, ubi banus suum fixit domicilium, tabula hoc anno banalis causas judicabat cognoscebatque. Et quia ex magnatum numero Orsich et Sermage in castris militassent regiis, unus comes Joannes Patachich alias supernumerarius ex magnatibus adfuit. Ex parte cleri ob supranotatam vacantiam sub initio nemo erat. Sub decursu nihilominus ejusdem tabulae canonicus Josephus Galliuff, secundum opinionem votaque tabulae, in assessorem fuit resolutus, et juramento deposito acceptatus. Banus pro me quidem laborasse videbatur, sed a tabula opinionem non accepi, neque eam expectare potui ob processum et vicebani Naisich ac Joannis Busan inimicitiam. Sed neque curavi, vel ob solas expensas, quas Varasdini facere oportuisset. Bano ipso praesidium tenente, stringebantur et procuratores ad allegandum et assessores ad comparendum, ut tot numero causae, ab annis dilatae, sub hoc banalis tabulae decursu determinatae sint, et quidem, uti intellexi, numero 14. Protonotarius Petrus Skerlecz magnam accepit laudem a sententiis, et ingentem sibi comparavit existimationem. Neque enim regni hujus legulei, quod in foris non allegasset perprius, habuere quamquam de eo opinionem, at ut scribam et cancellistam concipiebant, utpote ex secretario factum protonotarium, credebaturque tota banalis tabula in ore et calamo Busanii substitura. At animadvertentes, doctorem cum esse, non discipulum, existimare et depredicare coeperunt.

Tabulae diligentia. Picolomini mortuus.

Uti porro ex processibus totum bani studium ac fervor apparuit demonstrandae activitatis suae, et a tot annis neglectarum causarum determinatio, ut, ubi vel sufficienti non fuissent numero assessores vel ob interessentiam judicare nequirent, subrogaret substitueretque alios ob negotii accelerationem, uti Antonium Spissich, emeritum vicecomitem Veröcensem, Antonium Jankovich aliosque, quos habere poterat. Atque ex unica hac, uti observatum est, ratione, quia tam ipse, quam et frater ejus, Hungariae cancellarius, credebant observabantque, in praedescriptis Sclavoniae motibus ex eo pure fine ad banatum

-- 335 --

promotum exstitisse Nadasdium, ne ad castra et exercitus regios, quod uterque fratrum suspirabat orabatque, exmitti possit, hinc etiam, dum a regina exmitti postulasset banus, eadem illi respondisse perhibebatur, necessarium sibi in Sclavonia esse, et habere se generales multos, sed pro rebus Sclavoniae unum illum, qui eas Sclavoniae confusiones accomodare valeat. Plusque illi futurum, si hae bene accomodentur, | 439 quam suo ad castra exitu facere posset. Ergo toto conatu festinationeque in accomodandas eas Sclavoniae confusiones properatum est, ut tanto servitio obligata aula deferre cogeretur Nadasdianis precibus, qui ad suae familiae incrementum, sive consideretur augendarum facultatum occasio, (exigua enim habent bona Nadasdii in Hungaria, sed ex capitalibus vivunt potissimum), sive honoris et obligandi (ob felicitatem in castris moderni bani, militumque, quem erga illum haberent amorem), principis oportunitas, certe bani ad castra exmissio, tanquam commando majus habituri, familiae huic urgenda erat. Eapropter etiam aulae cancellarius Leopoldus Nadasdy non, uti antea et sub banali Batthyaniano, instantias singulas assumebat, promovebat, elevabat, sed sub fratris sui banatu seponebat, aut ad fratrem banum accommodandas remittebat, ut sic persuasum foret aulae, universa accommodata esse, illumque ad castra exmitti posse. Praecipue vero postquam die 24 januarii Octavius S. R. I. princeps Picolomini de Aragonia, exercitui austriaco in Moravia imperans, Regino-Gradecii chiocolattam sorbendo ex apoplexia corruisset, et die postero hora 4. matutina obivisset, uti majori conatu a Nadasdiis suspiratum, ut exercitui huic banus praeficeretur, ita in rerum Sclavonicarum accommodationem volatum est. Eapropter non solum, uti supra dictum, processuum deliberationibus provisum exstitit, sed insuper. Primo.

Installantur in officium supremi comites.

Installatio supremorum comitum, a priori locumtenente Adamo Batthyan a mense junio neglecta, hoc anno absoluta est. Joannes siquidem Jursich per fatum comitem qua commisarium regium Zagrabiae die nona Januarii installatus esxtitit in supremum comitem comitatus Zagrabiensis, et paulo post, atque eodem mense, per eundem comitem Adamum Batthyan in Crisiensis comitatus supremum comitem Crisii installatur comes Josephus Casimirus Draskovich de Trakostayn, generalis vigiliarum praefectus. Qui quia in exercitu regio in Bohemia fuisset, ideo in suo procuratore, comite videlicet Joanne Patachich tabulae banalis assessore, per banum comitatus illius declarato factoque in vicem Draskovichii administratore, est installatus introductusque. Porro Jursich, ob defectum tam amplae domus, in palatio episcopali accurrentibus opiparum dedit prandium, nihil eum juvante episcopo, dein die altera apud se et domi suae. Haec autem installatio ad speciem facta fuit, ut videlicet satisfactum aulae appareret, et supremi comites lamentari desinerent. De horum activitate nihil fuit dispositum; banus, ut eos contineret, hortabatur aquiescendum interea, certissimoque ad methodum Hungariae regulandos promittebat comitatus ipsis. Cum autem observaret, displicere quibusdam hanc comitatuum erectionem, ut dubios suspensosque teneret omnes, huic adversari contrariarique observabatur et supremos comites sola installatione contendandos, quod eo magis est creditum, dum sine ulla regulatione sunt introducti, et dum |

-- 336 --

440 secundo,

Banus restaurat comitatum Crisiensem Varasdini, et quomodo.

banus Varasdini, paucis adhibitis atque sub conferentiae specie, comitatus Crisiensis fecit restaurationem provisorio, uti ipse dicebat, modo, atque misteriose iterum, ut omnes redderet suspensos re gesta. Nam coram his dicebat, se fecisse istam autoritate supremi comitis Draskovich, tanquam ab eo requisitus, quo audito, qui supremis adhaerebant comitibus, autoritatem horum plenam authumabantur; coram iis vero, qui supremis adversabantur comitibus, dicebat banus, hanc se fecisse restaurationem, ut videatur, qualis futura sit supremorum comitum autoritas, iique innane futurum nomen authumabant. Offendebantur nihilominus quidam et palam, uti episcopus scriptis plane ad banum litteris eatenus, lamentabantur, quod illegali novoque modo restauratio haec acta sit, in private nempe cubiculo, et coram aliquibus tantum, atque paucissimorum suffragio. Sed his satis fieri oportuit, dum provisoria fuisse respondebatur. Interim in veritate aliud non fuit, quam rerum accommodandarum praemeditatum studium. Cum enim ex illo comitate Crisiensi lamentarentur tot tantique, quod ob privatas discordias intra emeritum vicebanum Joannem Rauch et vicecomitem Joannem Szaich a tot annis jacerent juridica, neque procedi posset ob factam Szaichii suspensionem ab officio et hujus, an fieri potuerit, revisionem, nec secutam tot annis determinationem, e contra pars regnicolarium Szaichio faveret, pars vero Joanni Rauch, praecipue vero postquam procurante Naisichio Szaich superiore anno collusionis cum fisco regio damnatus fuisset, banus, ad haec accommodanda omnia, restauratione usus est, et quidem coram paucis et sub conferentiae specie, atque sine praevia promulgatione, ad eliberandum semet a clamoribus et studiosis partium, atque impediendas quaestiones multas, quae occurrissent. Secundo. Domini Joannis Szaich a candidatione et propositione neglectu, quo facto satisfacere videbatur Rauchyanis et opinioni illi status publici anni superioris, Szaichio nihilominus fundatam lamentandi occasionem praescidit, quia pro substituto vicecomite nec illum proposuit, nec elegit aliquem, consequenter Szaich relictus in suo videbatur munere. At dumtaxat pro ordinario actum est vicecomite, quod officium a morte Joannis Simunchich vacabat. Pro hoc ergo Antonium Jankovich et Antonium Bedekovich, Balthasaris filium, proposuit banus, et Antonius Jankovich electus fuit, ac qua talis instalationi Crisiensi Draskovichianae interfuit, ut videlicet desinerent lamenta, jus coram nullo obtineri posse.

Praeterea sub eadem hac conferentia, postquam Petrus Spissich, qui bano se pro notariatu commendaverat, dein deprecans, gravius a bano fuisset objurgatus et e domo sua ejectus, in notarium ejus comitatus electus nominatusque fuit Josephus Loob, dominii Ludbreg fiscalis et regni pauperum advocatus. Res haec movit iterum suspensionem in omnibus: supremi comites horumque clientes notariatu hoc separates intuebantur comitatus, quia antea utriusque unicus fuerat, supremis non affecti comitibus nomen et hoc inane ominabantur, cum notario huic stipendium non esset, proptereaque Josephus Loob | 441 in advocatura pauperum et fiscali officio fuisset relictus. Judlium autem comitatus Crisiensis motu bani proprio atque sine candidatione dicti fuere Thadeus Sztruchich, causarum advocatus, et Franciscus Grossich capitaneus, quo constanter deprecante ex sui inhabilitate etiam post minatum sibi processum, eidem suffectus fuit Joannes

-- 337 --

Gerlechich Caproncensis. Hanc judlium motu proprio creandi rationem comes Joannes Patachich, uti suo dicetur loco, in legali restauratione est imitatus. Hac ratione facta restauratione accoramodatisque suo modo rebus, magna hominum suspensione et admiratione.

Lamentans Viennae Szaich non auditur. Delegatorium regium revidendi judicii deputatorum per regnum constitutorum.

Joannes Szaich Viennae lamentatus est, quod contra legem nec candidates fuerit, quamvis necdum convictus sit, quod ita constitutus, ut ignoraret, essetne substitutus saltem vicecomes, vel non. Verum mutatis jam circumstantiis, et bani Batthyan banatus temporibus non existentibus, sua primum seposita fuit repraesentatio, quam dum urgeret apud ipsum banum etiam exceptione contra Naisichium, ob obtentam a se fassionem Naisichii super ejus bonis Bellecz, in qua exprimebatur, ab Auersperghiis ea conditione data fuisse Naisichio bona, ut Szaich causam perdat Marochensem, consequenter Naisich, collusionis eum anno superiori damnans, hoc ex interessentia fecisset, banus hanc ipsam fratri suo submisit cancellario, qui, ne res erumpat altius et banum a castris impediat, non obstante regnicolari superioris anni opinione ac judicio, universa iterum novo submisit judicio et revisioni delegati suo modo judicii, videlicet comitis Joannis Patachich, protonotarii Petri Skerlecz, ac vicecomitis Nicolai Bedekovich, lege ea, ut, examinatis cunctis hactenus in negotio hoc actis, ferrent sententiam, eam attamen ante ipsius promulgationem Viennam submitterent. Qua re Szaichium obmutescere oportuit, nec repraesentare ultra amplius quidpiam potuit, quoadusque haec delegatorum revisio non fuisset.

Sed et Szamoboriensium negotium, postquam comes ab Auerspergh, ut Viennae revideatur determineturque (prouti se obtenturum sperabat informatione domini Jursich ac fiscalis sui Michaelis Blasekovich), obtinere nequivisset, ad delegatam e regno deputationem rejectum exstitit, de quo vide, quae supra foliis 376., 377. et 378. scripta sunt. Hinc

Expeditio ordinata contra homines Montis Claudii.

Tertio negotium quoque hominum Montis Claudii, quod reginam et aulam in arduis his belli circumstantiis premebat vel maxime metu domesticarum incommoditatum, ne bellum Borussicum vel infelicius vel tardius eat, qui maxime bano accommodandum terminandumque videbatur, tanquam res, qua superata et ipse plurimum placeret aulae et ab expeditione ad castra detineri vix posset, immo in locum Picolomini commando fors corporis illius potiri. Ergo postquam iteratis vicibus Montis |

442

Claudii homines admonuisset, ut coram se comparerent et, quae habent, exponerent, dominioque exhiberent reverentiam obedientiamque, et illi neglexissent, convocatis iterum quibusdam Varasdini, sed nec illis qui aderant Varasdini omnibus, sub conferentiae specie, expeditionem contra praefatos Montis Claudii homines repentine atque insperate ordinat. Scriptumque jam antea fuerat colonello Glinano domino Setwitz, ut is cum mille hominibus ad constitutum diem ex altera Savi parte, sive a Jeszenovecz et Dubiczae ab opposito, atque ad pagum Graehenicze adesset cum officialibus aliisque apparatibus bellicis, ex hac autem parte fluvii Chasma, sive eundo hine per Ivanichium ad Montem Claudium, in praedicta conferentia ordinati fuere banderiales, ut intra dies aliquot in constituto propius Ivanichio loco congregarentur, quin significaretur ulli dominio, quo fine vel quorsum

-- 338 --

profecturi forent. Quod iterum permoleste accidit episcopo, lamentatusque ex Gradecz, ubi hiemabat, est, et quod de suis sine se disponatur hominibus, et quod tot Varasdini celebrentur conferentiae sine sui scitu et vel insinuatione, sed, talibus sepositis, praemissi banderiales domino vicecolonello Joanni Habianecz crediti sunt et ducendi ordinati, tum quod, si quid agendum esset, ut vir militaris disponere posset, et ne similes contingant errores, quales in regnicolari expeditione anni 1755. sensimus, tum quod idem Joannes Habianecz Ludina, adeoque ex Monte Claudio oriundus esset, perspectaque haberet omnia, tum vero vel maxime, ut suspensa teneretur Sclavonia futurorum eventu, neque lamentorum sit occasio, si vel solus submissus fuisset vicebanus Adamus Naisich, vel plane exmissus. Si enim eundem exmisisset ab hac expeditione banus, eius nullum esse officium omnes judicassent, si autem solus ille fuisset destinatus, banum jam totum esse pro priori regni statu subsumptum fuisset ab aliis; eapropter, ut aequilibrentur hominum opiniones, Joanni Habianecz ducendorum banderialistarum commando datum est. Ei autem adjunctus est vicebanus Adamus Naisich, sub specie provisionis, ac quodamodo commissarii; hinc, qui Naisichianarum non fuere partium, furerium illum ac quarteriorum magistrum joco atque per ludibrium dicebant.

Cum se circumsessos observassent undique Montis Claudii homines, adhortationibus ex una parte oberleitinantii Josephi Dragovich, ex alia vicebani Adami Naisich accedentibus, tandem semet plene subjecerunt subdideruntque, immo et, quos impedimento credebant ex suis, ipsi interceptos vicebano tradiderunt. Qua re per vicebanum bano perscripta, is immane habuit gaudium, et nec exspectatis vel auditis aliis circumstantiis, per cursorem extemplo negotii hujus finem Viennam aperuit, laudes dando summas Adamo Naisich, ut is omnino expeditione hac non solum universas maculas, tot accusationibus habitas, deterserit, sed in summum positus fuerit conceptum, unusque toto in regno habitus, | 443 qui publica tractare sciat. Laudabatur in immensum bani vicebanique Naisich providentia, quod tam diuturnum negotium sine caede, sine confusione omni, tam placido accommodassent modo, crescebatque laus Naisichio, quam tamen in veritate tantam non maerebatur, quod praedictum negotium Montis Claudii hominum ante illum nec status totus, nec Batthyan locumtenens, nec commissarius Patachich accommodare scivissent.

Bano solarium ab aula resolutum.

Sane tanta fuit accommodati hujus in belli his circumstantiis negotii Viennae consideratio, quod titulo annui banalis salarii, ab aula annue danda, ordinata sint 5000 fl. Rh., id quod jam a saeculis petebatur a statibus diaetis singulis, totque de hoc salario cernerentur in corpore juris articuli. Neque priores bani, quamvis majora praestitissent aulae servitia, quam erat subditorum hominum Montis Claudii ad obedientiam reductio, tale meruerunt; quia nempe fratrem aulae cancellarium, et talem, qualis fuerat cancellarius Leopoldus Nadasd, non habuissent. Utut sit, maluisset banus commando exercitus regii, quam haec 5000 florenorum (intuitu quorum illi aliunde mense Majo Budensis praesidii commanda sublata est) summa consolari.

Narratur Montis Claudii hominum judicium et processus anno superiore ordinatus.

Caeterum, ut totum hoc negotium Montis Claudii hominum absolvatur, rei, qui Zagrabiae detinebantur, et qui ab illis extradati

-- 339 --

consignatique fuere, Varasdinum ducti sunt, cum universis examinibus et actis allegatisque deputationis illius Zagrabiensis Kussevichianae, ibique fisco, uti supra dictum, regni actore judicium ipsis factum est assessoribus plerumque novis, et qui Varasdini haberi poterant. Benedicto Krajachich, eorum advocato, defendere eos non potente ob processum dominalem, quem contra Joannem Rauch promovebat, surrogatus illi est Joannes Paulus Plepelich, qui allegorias illas et specifica, quae Krajachich ingesserat, exmittendo, calamo, uti passim est creditum, domini Nicolai Skerlecz, at duntaxat fundamentalia, superius pag. 421. notata, excerpendo in defensionem eorum objecit. Voluit quoque banus ex universis extractum habere, quem etiam ei dominus Nicolaus Skerlecz confecit magna omnino honestate, nam si affinis sui Josephi Raffaii respectum habuisset, Lukauszkium scribendo, hujus concitationis reum, vel perdere poterat, nam dicebatur ut certum, Majestatem indulsisse cancellario, ut, si reus deprehendatur Lukauszkius, sine Majestatis alia insinuatione ad perpetuos relegetur carceres, vel iterum inter Viennensia dicasteria et Lukauszkii patronos discordias causare. At ille, pro honestate et justitia sua, in annorum priorum confusiones et ipsum statum publicum rem totam rejecit; magna sane providentia, | 444 quia neque ulli nocuit, neque omnes punire aula potuit, quae particularium horum hominum accommodationem in praesentibus belli circumstantiis quaesivit suspiravitque. Praeterea ulterioribus discordiis praescidit filum, dum ex nullius e regno societate omnes singulique quievere. Banus extractum illum fratri cancellario submisit, retulit iste reginae, quae singulare monstravit gaudium summumque suum contentum, quod Lukauszki concitationis reus non prodiverit. Scripserat autem Bisztricejo Lukauszkius, extractum ab affine domini Raffaii compilari, totumque negotium penes eundem stare, fine credibilius eo, ut Raffaius absolvatur et Lukavszki condemnetur, hinc ut comitem ab Altham eatenus praemoneret rogaretque, hanc ut circumstantiam Majestati detegeret. Quod a Bisztricejo factum, credo, ob fratrem suum Georgium, canonicum Zagrabiensem, qui plurimum confessionibus reorum gravabatur. Hinc et Althamium locutum fuisse reginae et reginam gavisam exstitisse, dum Lukauszkio non appingi crimen vidit, non quidem propter eum, sed quod eliberata sit a molestiis, quae enatae fuissent iterum.

Malevolentia cujuspiam instigatus, quidam rusticus in benevolo examine, me occasione illa, qua anno 1756. cum Jesuitarum procuratore p. Josepho Perczaich ad executionem Kuttinae exiveram, Ludinae quaedam locutum fuisse, mentitus est. Rem hanc confestim mihi aperuit dominus Nikolaus Skerlecz, et Budae ejus recepi epistolam. Respondique, pro rei veritate et coram Deo ipso, me Ludinae neminem rusticorum vel vidisse, quia summa perveni nocte, et sub diluculum abii. Testes hujus rei totiusque sermonis mei esse et praedictum p. Perczaich (cujus provinciali eatenus confestim scripsi, ut juberet eum, veritatem edicere), et parochum Ludinensem. Revocasse rusticum in judicio falsam priorem suam narrationem, intellexi, et locutum illa non me, sed Mathiam Petrovich, dum ad capessendum canonicatura Posegâ ivisset, fuisse accepi, propterea nec opus erat contrariis, quas exquirebam, probis, et suspicor, in benevolo illo examine, dum rustici canonicorum ignorarent nomina, a quopiam cognomen illi meum insuflamatum exstitisse, ob eum (sic!), quod qua emissus tabulae

-- 340 --

superioris anni mense Septembri, fecissem ad partes illas iter. Qualitercunque factum hoc sit, Deum habiturus est vindicem, qui ei attamen indulgere dignetur. Canonicus autem Georgius Bisztriczey innodatus his cum hominibus Montis Claudii correspondentiis passim dicebatur, sed qualibus, cum examina non viderim, ignoro. Ad finem igitur quidam eorum absoluti, quidam ad labores condemnati exstitere, capite eorum Pintarich sese salvante profugio. Jeszenoviczium usque et Dubiczam ducti fuere rei, ubi ultra annum detenti, tandem gratiati et dimissi sunt, quod etiam Pintarichio accidit, qui successive intercepts, ad carceres positus, gratiam demum obtinuit. Taliterque celebris haec scena et ludus tanti in aula metus tantorumque, uti superius adnotata confirmant, motuum | 445 Lukauszkio assessoratum, regno banum, bano ab aula a tot saeculis petitum salarium, vicebano Naisich summam fidem et existimationem, dominis ex regulatione per ipsos acceptata majores proventus, officialibus Erdoedianis ac quibusdam privatis, qui pro gratiandis condemnatis agebant, magnum utile ac interesse causavit ac peperit. Hique tarn celebris scenae fuere effectus.

Quarto. Generalis Beck ad banum e castris venit. Causa accommodandarum differentiarum intra jurisdictiones politicam et militarem.

Sed et causa differentiarum, quae intercesserant recentius ac antea cum vicino generalatu Varasdinensi praecipue ad montem Kalnik adque oppidum Czirqueno, nec non commetaneis ibi ad bona episcopi Gradecz locis, quia banus, cum colonello Crisiensi Mikassinovich alias Schismatico se nil conclusurum, perscripsisset, cum ille mandatis locum daret exiguum, prouti crederem, etiam ob praedictam ad Montem Claudium expeditionem, ad quam vix succurisset Mikassinovich, generalis Beck, illius generalatus commendans, Vienna plane atque ex castris ad banum hunc pro complanandis ibi negotiis submissus fuit. Qui Varasdinum adveniens, ex parte illa generalatus ad Montem Claudium occasione expeditionis Banalium fecit quoque dispositiones, suosque e generalatu collocavit, quod maximum credo fuisse hominum illorum argumentum, ut semet subjicerent, videntes nempe, a vicino generalatu se non protegi, sed et eum in se insurgere. Alia insuper ad apparentiam saltem accommodavit, nempe ex monte Kalnik calcinam restituit, et calcem persolvi jussit. Cum episcopo autem in Gradecz aliquem inivisse perhibebatur tractatum cambii spe. Sed etiam ad banum carthas geographicas, per geometras illos anni 1754. confectas, quibus agere observabatur pro ducenda militari linea. Banusque videbatur dispositus, damnum regno magnum cessione tantorum in cartha non apparens, et ad habendam cum illis pacem pro ducenda et hac linea videbatur propensus, nisi ab adstantibus fuisset pro supersedendo rogatus, et praecipue, quia generalis Beck ad cedendum aequivalens et legale cambium dispositus non videbatur. Sagaciores observarunt consideraruntque, quod Beck, quamvis generalis vigiliarum praefectus, banum, esto generalem equitatus, tractaverit satis abjecte, cujus resciendae rei multos tenuit curiositas. Accommodatis ergo his cum bano Beckius, colonello item Brentano cum 2000 ad castra sub initium Martii submisso, ipse quoque Viennam reversus est.

Generalis in Croatia administrator constitutus.

Camera quoque Posoniensis, urgente aulae cancellario hungarico, ne frater suus banus tot tantisque occupetur laboribus atque ob ista a castris removeatur, submittere

-- 341 --

in Croatiam debuit, qui civitatibus rebusque cameralibus, ut sunt tricesimae fiscalitates, bene regendis invigilaret; praecipue autem, quia commissarius |

446

Raicsani Crisiensis Caproncensisque civitatis controversias, adhuc a tumultu anni 1755. enatas, irrevisas reliquisset, proptereaque non solum ab illis civitatibus continua forent in cancellaria hungarica lamenta, sed etiam a Varasdinensibus, nominatim Horvath et Czelich, quos Raicsani damnaverat et carceri subdiderat. Proinde, ut de stabili provideatur rerum cameralium in Croatia administratore, ne videlicet aula oneretur lamentis et banus arguatur, sed camera potius, cancellarius statim a resolutione fratris sui in banum Croatiae ursit obtinuitque. Et munus hoc oblatum collatumque primo fuit Festetichio, comitatus Soproniensis emerito vicecomiti, sed isto deprecante atque medio consiliarii Koller ad minerale dicasterium Viennae applicato, postquam cancellarius urgere cameram non destitisset, dominum Fabiankovich ad hoc munus mittere intendebant, verum iste ad locumtenentiale consilium est translatus, dominus autem Ignatius Radossich ex secretario ejusdem locumtenentialis consilii camerae consiliarius et harum rerum croaticarum director fuit resolutus.

Administratoris Radossich modus agendi.

Qui, ad Croatiam veniens et Varasdini primum figens sedem, magna severitate et potentia orsus est imperium suum. Nam primo: ad se accedentem nobilitatem cum autoritate accipiebat, nec sessionem offerens. Secundo. Varasdinensem tricesimatorem Dominich ab officio amovit, et privavit omnibus. Tertio. Anteriorum ante se camerae commissariorum acta factaque detestatus est, et sustulit. Quarto. Magistratum Varasdinensem pro sua autoritate aut potius imprudentia totum deposuit, subintrans praetorium jubensque clamando: exeas, illegitime magistratus , multaque talia fecit confusionis potius, quam ordinis, illud nihilominus decorum ac utile, quod civitatem Varasdinensem lacunis privaverit, ejus plateas ac vias sterni lapide fecerit. Directorium Radossichii totum esse videbantur Horvath ac Czelich. Confusa sic civitate Varasdinensi Crisium est progressus, ubi iterum magistratum deposuit, multasque fecit novitates. Demum Capronczam ivit, domicilium ibi figens suum tum propter simplicitatem civium et magistratualium, qui ordine vigilias ei et ordinantias dabant, lectisternia item, omnibus utebatur ipse, tum et ob differentias, quas civitates illae cum generalatu haberent. Ipse autem, uti et alii camerae consiliarii, salarium ex camera habuit. Suam exmissionem, minus vero instructionem docere nunquam voluit, dicens, inconveniens esse, ut superior inferiori se legitimet; successive attamen prodiit, Radossichii officium totum in eo situm sicque regulatum esse, ut, quae sibi a camera commissa fuerint agere, exequire valeat, dein, si quos in praemissis camerae subjectis defectus observaret, aut etiam camerae emolumenta, possit valeatque informare. Et quia sic tantummodo regulatus fuisset, suam instructionem noluit prodere, at facto solum civium et benevola acceptatione autoritatem extendere suam cupiebat. Hinc pro regio commissario semet evulgavit, titulumque illustrissimi sibi ab omnibus dari voluit. Quod successive et sequenti anno ei est abrogatum, ut ibi dicetur. | 447

Taliter ergo atque per hoc novum officium non solum banus ab incommodatibus et lamentis eliberatus est, sed provisum fuit pro futuro inde lamentantibus, at, quod miramur, non solum contra praxim tot saeculorum

-- 342 --

, sed et ipsos diaetales articulos. Olim enim ad has Sclavoniae civitates nec camera commissarium mittere potuit sine adjungendis adjunctisque a regno, quod articulo 126. anni 1715. confirmatum videtur; immo, si quae intra has civitates fuissent differentiae, ad regnum semet insinuabant, causae tantum, quae ad viam juris deductae erant, ad sua appellatoria fora provocabantur. Neque hoc a multis annis est introductum; hinc Zagrabiensis civitas, quamvis ex vetustioribus, in tavernicali sede intra postremas est, causa nempe recentius captae sedis. Magistratus autem harum civitatum plane depositos bani regnique autoritate, protocolla testantur. Nunc camerae simpliciter subjecti sunt, ut sic sensim universum regiminis anterioris regni hujus sistema corruat. Uti enim in diaetis suis Hungari de eorum civitatibus disponebant quoad politicum, sic et status Sclavoniae de suis. Eratque hoc magnum banalis autoritatis argumentum. Nunc autem uni Radossich a bano, a regno, si quid occurreret, supplicandum est, horumque dispositiones ab hujus arbitrio et beneplacito stabunt.

Civitas Zagrabiensis privata fuit tricesima.

Cameralem hanc administrationem sensêre civitates ipsae, sentiunt nobiles. Nam civitates ab arbitrio stant camerae vel quoad ipsas restaurationes magistratuales, neque privilegiatis restaurant diebus, sed dum indulget camera. Civitas quoque Zagrabiensis via facti per cameram a tricesima suorum civium colligenda amota est contra civitatis privilegia et usum tot saeculorum ac ipsas judiciarias sententias. Nobiles ad solvendam coguntur tricesimam, pluraque talia successive augenda.

Segniensis civitas commerciali subjicitur.

Segniensis quoque civitas, quam sub bano Batthyan tantum protexit cancellaria hungarica Josephum Raffaj illac submittendo, bancalitati commercialique dicasterio est subjecta.

Quinto.

De armalibus falsificatis vide supra etiam fol. 383.

Negotium quoque falsificationis armalium, quod serio examinandum et vindicandum credebatur ab omnibus, ex ratione praeinsinuata, exitus nempe bani hujus ad castra et consequendae in aula commendationis et gloriae illius, quod universa prudenter accommodaverit, segniter admodum tractatum est, et sub idea illius confudendi absorbendique. Hinc dum supremus comes Joannes Jursich examina fassionesque per se intercepti Sunecz Varasdinum bano attulisset, re hac offensus apparuit, neque vel accipere. Prouti etiam submissas quasdam ex Hungaria falsas armales, quas ludimagister in Magierovo cum quodam domini Jankovich in Biszag caupona vendiderant et falsificaverant, seposuit. Qua ex re, uti apparuit, tanti momenti rem ad apparentiam tractandam iri | 448, sic varii fuere sermones. Quidam dicebant, majores debere in hoc negotio implicari, ob quorum respectum banus talia ageret, suspicabanturque de episcopo, Naisich, Busan, Batthyan. Quidam banum pecuniis corruptum ominabantur. Ego tamen existimo, aliud non fuisse, quam, ne ob longiorem processum et examina banus regno dicatur necessarius, consequenter hoc ex capite domi emaneat, dicebat quandoque banus, si negotium hoc profundius assumatur, omnes regni primores infamiae condemnandos, quod regno ipsi censuram inferet, quibus suis dictis praedescriptis sermonibus causam dabat. Iterum fiscus regius Stephanus Bichi erecta actione contra reos processit; qui detinebantur Zagrabiensi in carcere, Varasdinum adducti sunt. Comparuere etiam ii, quibus extradatae fuere armales, quive eas ingenti pecunia

-- 343 --

et domuum suarum ruina emerant. In fine nullae illae litterae pronunciatae sunt, ipsique incapaces armalium dicti et contributioni subjecti. Jurjevich autem, Sunecz ac alii, qui in carceribus erant, proscripti atque ad labores sunt condemnati. Busan singulis diebus ad Bichi ibat, judex fuerat magna populi admiratione et planctu. Quidquid sit, nescio, an tuti in conscientia esse possint causae hujus judices, dum tot tantaque pecuniarum milia miseris ignorantibus et deceptis restitui non adjudicarunt, sed haec penes spoliatores reliquerunt. Eheu, quas ipse vidi lacrymas horum miserorum ob non adjudicatum ipsis aes, quas maledictiones judicibus, ut omnino metuam de omnibus, quod Dei poenas non evitabunt, illorumque lacrymae ruina judicum futurae sunt, nam hi damni tanti et tot inter usuriorum reos se fecerunt coram Deo. Sed judicia Dei abissus multa. Curiosum attamen vel post hanc sententiam, quod plures illorum pro nobilibus hodiedum habeantur nec contribuant, quod Lukinich suo restitutus sit praedio ibidemque vivat dives, quod condemnati illi rediverint et pacifice vivant, et vel maxime, quod miseri illi damnificati rustici, quamvis episcopales ac Erdoediani, nullum obtinuerint sive consiliarium sive promotorem, ut pro rehabendis pecuniis remedium flagitarent apud principem, cum nihilominus Draskovichiani Sztenichnakienses et pro capris sibi bonificandis a Joanne Rauch sollicitare apud principem sciverint. Hoc sane vel unum est, suspicari quod faciat, aes illud miserorum rusticorum pro armalibus per plurimorum et summorum transivisse manus, multosque esse debuisse venatores, ut res haec tanto sepulta sit silentio; metuo nihilominus prodituram tam ob damnificatorum suspiria, quam occasione indagationis armalium ac pacis tempore, majori fors incommodo. Quia de falsificandis his litteris aliisque instrumentis falsis condendis arte quaedam a quibusdam machinari intellexissem, sed tempus tantura praestolari materiae huic felicius.

Sexto.

Negligenter agit banus res confinii.

Rationem quoque confiniorum banalium lamentaque inde populi aut intra officiales, horumque ratiocinia et quoad monduram pecunias neglectim tractavit banus ad omnium admirationem. Neque causa alia esse potuit, quam respectus mareschalli Batthyani, aulae coronae principum praefecti, ne hunc | 449 videlicet accusare, sibique et suis intentionibus inimicum habeat efficiatque, praecipue ob ejus in aula potentiam, et quod cum archiduce Josepho mittendum pro supremo exercitus imperatore publica loqueretur fama, jamque comitem Königlin eidem in aulae praefectura successisse, et illum necessariis pro bello et ad illud exitu se providisse. Hinc

Septimo.

Item cum comite Adamo Batthyan.

Fratruelem ejus comitem Adamum Batthyan, antea banalem locumtenentem, omni cum respectu et humanitate tractavit. Universa, quae is egisset, vel de quibus accusabatur, non solum dissimulavit, sed ejus honori studuit, uti nominatim in cassa et computibus cum colonello commissario, officialibus, regni exactore, ut hodiedum ignoretur nec pateat publico, qualiter, quave ratione res haec sit accommodata. Contorali quoque praefati comitis et generalis Batthyan, natae comitissae Theresiae Illeshazy, uti rarae capacitatis formaeque dominae, sic sinceri cordis hilarisque genii, permissa videbantur omnia. Haec ut distincto particularique in patriam gentemque hanc erat affectu, ut vel ad mentionem sui hinc abitus illacrymaretur, ita opportunitate

-- 344 --

nivium ac atrocioris frigoris usa, genio suo ad extrema ferme satisfacere videbatur. Nunc Varasdini, nunc Zagrabiae, nunc Petrinae, Carolostadii in rhedis fuit, totisque noctibus vacabat genio, saltationes, Iusus, mascherras, tametsi banus domi suae dare noluisset, in gratiam attamen hujus nec prohibere voluit, hinc, dum Varasdini commoraretur apud comitissam a Preiner in domibus Keglevichianis hospitantem, vel in hujus comitissae hospitio, donio nempe episcopali, haec agebantur. Et quia praefata comitissa continuo ad latus suum habuisset duxissetque capitaneum baronem Ferdinandum Kulmer, et ejusdem inseparabili societate gavisa fuisset, bani adjutantio Dragoni eidem comitissae adversante, ob quosdam annulos a comitissa deperditos et suspicatu ejus, a Dragonii uxore sublatos, varii ex praedicta conversatione comitissae cum barone Kulmer fuere rumores. Bani jussu Petrinam abiverat, sed rogatu comitissae facilitate bani iterum reversus est, ut omnino viderimus omnes, bani inter maximas esse, ne ulla ratione offensos haberet Batthyanios.

Batthyan abit e regno.

Et quia diutius comes Adamus Batthyan causa accommodandarum suarum rerum in regno emansisset, suspicabantur plerique, hunc bani futurum locumtenentem, at istud inanis quorundam; fuit suspicio. Neque enim vel Nadasdius poterat hunc proponere, cum sciverit, reginam ejus regimine contentam non fuisse, neque vel Batthyani permisissent, ut existimetur, sub meliori esse magistro Nadasdio, quam fuerit patruo suo, aulae ministro et mareschallo. Praeterea, ut mereatur de principe aliquid, et potissimum ob regimen, quod acceperat priori anno, ad castra mittendus erat, prouti etiam exmissus est. Quare rebus suis accommodatis in quadragesima e regno abiit per Jaurinum, ubi suum primo vidit regimen. Sua etiam comitissa Viennam, tum Posonium profecta est ad veris initia cum optimo erga Croatas Croatiamque affectu, taliterque comes Batthyan Adamus junior abiit. |

450

Quem quod attinet, capacitatis fuit optimae optimique cordis dominus, nulli nocere, prodesse singulis cupiens; pecunias copiosas dissipavit in Croatia, nam munificus fuerat et liberalis, ut hac ex causa ejus abitum doluerint plurimi, praecipue Zagrabienses. Debita eapropter fecit plurima in Croatia ipsa, ut sollicitudo presserit creditores, et quando et qua ratione mutuata rehabeant, praecipue si praemori eum contigisset, antequam in paternorum bononim subintret possessorium. Levior etiam apparuit ex conversatione et familiaritate cum obviis plane ancillis foeminis, ad quas non parum insumpsit, multasque sui damno juvit pro levi servitio, sed defectum hunc aetas corriget. Locumtenentis officium qualiter ab anno 1753. gesserit, superiora testantur. In durissimis erat homo juvenis et inexpertus temporum circumstantiis; difficillima fuit, quod nunc huic, nunc alteri credere se jussu patrui debuerit. Et credo, si sibi relictus fuisset, multa exitura fuissent felicius. In commercio illo, quod instituerat, tritici damna magna passus est. Litterarum fuit amans et his deditus, nec ferme videbatur alio inclinatus propensiorque affectus, quam ad Iitteras et foeminas. Hinc spero in magnum virum evasurum, et cum Croatiae jam aliquam ceperit notitiam amoreque, quem habet litterarum, excolendum credam, familiae quoque illius sit, quae aulae favores occupat habituraque est ob patruum, coronae principum praefectum, consulte providebit sibi patria, si hunc pro suo aliquando bano obtineat.

-- 345 --

Christophorum Vojkovich punit.

Non solum autem accommodandis praeteritis omnem collocaverat banus operam, sed studebat etiam, ne novis lamentis et jurgiis enascatur occasio. Hinc cum vicecolonellus Bernakovich ex banalibus confiniis duo iterum ad castra regia educeret hominum milia, atque cum eo proficisceretur supremus vigiliarum praefectus, dominus Christophorus Vojkovich, qui nescio ob quas rationes in abitu suo Zagrabia pistorem quendam non solum verberavit, sed interceptum vinculatumque ad socerum suum, dominum Joannem Rauch, ad bona Lusznicza vocata abduxit, eumque ibi reliquit in carceribus. Civitatis Zagrabiensis magistratus, violatam suam lamentans jurisdictionem, ad banum recurrit eatenus. At iste et civitati condignam promisit satisfactionem et suum adjuntantium Dragoni obviam proficiscentibus misit militibus, qui praefatum Vojkovich, Marpurgi compertum, illico in arestum posuit, et Varasdinum duxit sub aresto. Ubi primum ad conspectum bani admissus non est, tum objurgatus reprehensusque praedictum ob excessum graviter, debuitque prius et civitati et laeso pistori satisfacere, et libertati eum pristinae restituere, quam sequi suos permissus est. Tum sumptibus propriis sequi proficiscentem debuit militiam. Quo exemplo banus et licentiam coercuit militarem et existimationem magnam laudemque accepit.

Negligit causas intra Lukavszhi et Raffay item Drashovich et Rauch.

Ex praemissorum consideratione credebatur passim, quod, etiam residua sit accommodaturus, videlicet primo causam intra Lukavszki et Raffay. Verum extreme benevolum erga utrumquae sese exhibuit, neque in causam hanc sese immisit, quantum vis accommodationem svaserit, sed occasione hac inefficaciter atque magnopere remisse. Secundo. Causam intra Draskovich et Rauch in foro dominali Draskovichiano promotam. Sed neque ad hanc semet immiscuit, tametsi sub defluxu banalis hujus tabulae procurator domini Rauch Petrus Spissich gravius fuisset questus, et contra substitutum dominalem, quemdam Bishoffhing, bonorum Svarcha et Dubovecz administratorem, nec indigenam nec jurium municipalium gnarum, immo | 451 nec bene latinum, hinc et judicatum stabilivisse, et in merito quasi deliberasse. Banus ad haec lamenta a plerisque informari voluit, num causa pertineat ad forum dominale, et dominus Rauch ut censualista Draskovichianus considerari debeat. In quo dum affirmativam habuisset plurimorum opinionem, procuratores partium coram tabula sic convenerunt: quod Rauchianus continuaturus sit causam coram eodem dominali foro, Draskovichianus nativum terminis aliis procuraturus judicem, et quod a sententia illa prima recedat, in quantum meritum causae contingeret, qua ratione progressum causae hujus habere velle innuebatur. Tertio. Causae quoque meae accommodandae quod ponet operam, capitulares credebant cupiebantque. Sed quia res privata esset et clerum inter, attingereque videbatur Batthyanium mareschallum, prorsus ac omnino praescidit.

Banus revidet protocolla, et monstrat amorem litterarum.

Praeter vero suprascripta magno fervore acta apparuit in bano hoc tam amor litterarum ob lectionem continuam, quam et cognoscendi intimius regni hujus. Hinc non solum protocolla regni et conferentiarum legit evolvitque assidua diligentia, sed historicum lumen habere voluit tam banorum suorum antecessorum, quam et regiminum, ac demum et sui banalis officii

-- 346 --

cognitionem. Haec dum a protonotario Petro Skerlecz deposceret, ipse genuine confessus, muneri huic me idoneum magis esse. Et quia ego ab octava die Januarii Varasdini fuissem, in praemissis historicis notitiis ut sibi succurrerem, voluit. Nec ego negare potui ob tot fratris ejus cancellarii favorum respectum, necessitatem item bani, cujus protectio mihi prodesse posset. Dolebam unice, sine adversariis meis me Varasdini esse, atque rei tantae me ex una prius lectorum memoria committere debere. Comes Joannes Patachich, cujus benevolentia hospitabar in domibus ejus varasdinensibus, quaedam adversariorum meorum copiata habuit eaque mihi Iiberaliter obtulit, quibus in ordine ad banorum seriem egregie adjutus sum, per epochas regum et tempora distingvens omnia. Quid nempe totius Sclavoniae banus, quid maritimus, quid Dalmatiae Croatiaeque, quid Sclavoniae, quid Zevrinensis, Jaicensis, Bosnensis, et qui cronologice ejus fuissent antecessors. Qualiter, et quando generalatus Carolostadiensis et succesive Varasdinensis enati, quidve in his subversetur, et quo fundentur systemate.

Data ei sunt systemata regum Hungariae.

Quoad secundum porro, ne pasquillum scribere videar, aut tali domino per ideas meas legem ponere ipsiusque esse directorium, systemata regiminis formae Hungariae olim regum conscripsi, et quidem ex corpore juris et legibus ipsis, ut sic me non divinando scribere videret, sed cum ipsis conferret legibus. Hanc enim tutissimam existimavi viam, praecipue in novo scriptionis genere, in quo nullus Hungarorum adhuc quidpiam evulgasset. Praeterea diversa scribendo systemata et in diversis | 45 temporum circumstantiis videret combinaretque, quod aut quae ex aliquo sequenda forent. Non solum autem normam regiminis regnorum horum, sed et Hungariae adjeci, ut videret banus, ab olim methodo alia regna haec gubernata fuisse, atque regnum in usu regni ab immemorabili et ante Hungariam esse. Scripsi ergo systemata regiminis regum Colomanni, Andreae II., Ludovici I., Sigismundi, Mathiae Corvini et Vladislai, quae nova atque ab aliis fuere distincta; ab aliorum regum praescidi, nam fundamentaliter nova non fuere. Neque ad Austriacos attingere ob aulam praesentem volui. Haec amicis non celavi, sibique descripsere, dum scriberem, originalia enim ipsa bano tradidi, ut ipse his caream. Habent nihilominus plures, qui descripserunt alter ab altero. Tertium similiter ex legibus Lucio et Rittero excerpsi, et post mensis laborem bano omnia tradidi. Cui haec placuisse observavi, quia non solum egit gratias dixitque mihi, quod opus pro ministro regio ei fecerim, sed et medio secretarii sui Queck 50 mihi submisit aureos pro eodem, qua occasione aperuit mihi sive pro veritate sive ex adulatione secretarius, sic opere satisfactum esse suae excellentiae, ut putet, tametsi continuo abesset, regendae se Hungariae horumque regnorum media habere sufficientia.

Sane rerum similium cura, protocollorum regni lectione, banum hunc summa tendere, sagaciores omnes divinabant, quia ex optimis mediis de fine judicabant. Fuere autem omnia, ut exire valeat et, tametsi absens, solide pruderiterque gubernare. Unum deesse videbatur, locorum nempe oculata visio et consideratio ac notitia. Sed hanc trimestre et curae continuae excusabant.

-- 347 --

Studia et conatus, ut banus ad castra exeat.

Uti autem spes fuerat summa omneque fratris bani cancellarii hungarici studium, ut banus ad castra exiret et commando haberet exercitus, ita nihil mediorum ad hoc necessariorum relictum est, universaque, quae esse possent impedimento, removebantur. Ast frustranea fuere omnia. Consilium namque bellicum et ministerium, praecipue autem imperator, ratione nulla banum ad castra habere voluerunt. Hinc princeps Lottharingiae Carolus, imperatoris frater, e Belgio, cujus gubernator esset, Viennam evocatur, et die septima Februarii appellit. Iste exercitui, qui futurus esset in Boemia, praeficitur et summus declaratur belli dux; ad latus ejus designatur ab aula Braunius mareschallus, qui anno superiore praefuit, tum Luchesi, aliique principes, summique generales. Pro exercitu autem Moravico, quem Picollomini princeps regebat, cogitationes fuere primae submittendi coronae principis Josephi sub directione mareschalli Batthyan, hocve fuerat constitutum, et Batthyanius omnibus se providerat necessariis, quae dein mense Majo iterum divendidit. In his idcirco aulae constitutis de obtinendo a bano commando sperari nil potuit. Ut ergo exiret et principi jungeretur Carolo, providendum fuit, jam enim huic subesse deprecari non poterat, quia is frater esset imperatoris, et mareschalli, uti Braun (die sexta Martii in collegium equitum aurei velleris promotus elevatusque), ipsi subessent. Proinde cum princeps Carolus affectus fuisset bano, ut iste banum ab imperatore fratre petat et obtineat, procurandum erat et effectuatum | 453 per aulae hungaricae cancellarium. Longe attamen ante bani ad castra abitum princeps Carolus cum suis praecessit in Bohemiam, atque sub Martii finem, banusque ordines, ut vocant, tantum Februario mense receperat, detentus umbra ea, quoadusque de locumtenente provideretur.

De locumtenente banali quaestio. Episcopus Zagrabiensis insperate fit locumtenens.

Agi ergo de locumtenente coeptum est. Censebant quidam, revocandum comitem colonellum ab Orsich, sed hoc bano tutum esse non videbatur, ne potius se relinquant. Baro Stephanus Patachich affectum regnicolarum non habere observabatur, metuebatque banus, ne confusiones faciat et sic bano ignominiam et ejus e castris revocationem. In regno nullus existimabatur idoneus. Igitur Vienna projectati fuere generales Ghilani vel Baranai, sed et contra hos exceptiones fuere variae, praecipue quod e statu magnatum non essent. Comes Adamus senior Batthyan, in Croatia possessionatus et privatim in bonis vivens, tanquam Nadasdiis, praecipue cancellario minus affectus, negligendus potius erat. Quare dum Martio ferme Aprilique mensibus de locumtenente crises forent, Borussus Aprili mense, nec expectata nivium dissolutione, uti infra dicturi uberius, nostros hybernantes nec vigilantes tempestive agressus est, et per totam ferme excurrebat Bohemiam, hinc ex aulae et Viennensium consternatione Nadasdio bano quoque significatum jussumque est, ut festinaret et pro sua prudentia provideret. In his ergo circumstantiis et necessitatibus desiit de locumtenentis qualitatibus quaestio, sed episcopus Zagrabiensis Franciscus Thauzi pro locumtenente est cum regio mandato resolutus.

Accipit directorium.

Quia vero debilior fuisset judicatus et regendi incapax, judicatumque, ne, sicut cum clero suo in discordiis viveret, ita et cum saecularibus eas foveat vel in easdem incidat, ideo, ut talibus firmetur provideaturque subjectis, quae locumtenentem hunc regant et ex

-- 348 --

quorum arbitrio is omnia facere debeat nomenque pure portare locumtenentis, bano providendum erat. Ergo in militaribus colonellus a Settwicz talis erat episcopi locumtenentis director, in politicis autem Stephanus Markovchich, Draskovichii olim bani nec non actualis palatini, qua aulae cancellarii, ac demum prioris bani Caroli Batthyan ad annum usque 1740. secretarius adeoque negotiorum regni et banalium habens notitiam, hic igitur factus fuit locumtenentis banalis directorium et re, quamvis non nomine, locumtenens.

At antequam ad tempus absentiae bani, ejusque e regno abitum perveniamus, quae eo hic praesente et Varasdini sedente acta sunt et intercesserunt, notare visum est. Igitur praeter hactenus dicta: |

454

Primo. Carolostadienses, Varasdinenses ad castra profecti.

E generalatu Carolostadiensi copiosi sub anni hujus statim principium prodivere ad castra ac ultra 5000, quibuscum colonellus Kleffeld, qui Graecii morabatur, neque a supradescriptis, quas cum generali suo habuit Petazzio, dissensionibus ad generalatum rediverat, Graecio profectus est mense Januario, secutus in Martio generalis ipso Petazzi.

E Crisiensibus colonellum Brentano abivisse et postea iterum alios, supra notatum. E banalibus confiniis quoque vicecolonellus Simon Bernakovich profectus est, et Aprili iterum 500 homines sub ductu Simonis Petkovich, eotum vices supplentis supremi vigiliarum magistri, in actualitate autem capitanei.

Secundo. Regi Galliae insidiae struuntur.

Anni hujus quarto die Januarii quidam dictus Damienus Gallus, nulla provocatus injuria a rege, quia homo aliunde simplex et qui famulitio simplici apud diversos vixisset, ad aulam accedens regiam nemine vel suspicante, cum rex Galliarum Ludovicus XV. currum conscendere pararet, ferrum quadrifariam scindens in pectus regis defodere attentavit. Comprehensus illico varieque tortus aliud fassus non est ac dolere se, quod injecta plaga regi mortem non attulerit; quare condignis affectus suppliciis periit. Qui hac de re copiosius nosse cupit, Gallos legat et scriptores alios. Unde quave de causa tantum processerit facinus, nos hic saltem latet. Dixere quidam ex Jansenianismo, alii ob discordias illas, quae intra parlamentum fuere ac clerum ob propositiones et edicta quaedam episcoporum sine parlamenti scitu. Gravis ibi erat controversia de confessione auriculari, et num viaticum deferenti sacerdoti testimonium peractae antea confessionis dari oporteat, ut tale negans privari ecclesiastica valeat sepultura. Sed haec insinuavisse ex rumore, sufficiat.

Tertio. Salarium bano auctum in aliis 5. milibus.

Mense Februario me Varasdini commorante, toties a statibus antea ac a saeculis petitum atque ab aula promissum bano salarium tandem fuerat resolutum in decem florenorum milibus, a commissario militari eidem exsolvendum.

Quarto. Franciscanus apostata Zagrabiae captus.

Eodem tempore Zagrabiae interceptus est a civitatis capitaneo Francisco Schmitt apud quarteriorum, ut vocant, magistrum Miller contoralem quidam Franciscanus nomine Ignatius in vestitu saeculari. Iste ex provincia, ut illi vocant, Bulgarica fuerat, natione alias Svevus. Ob defectum in ea provincia studiorum propter ingenii sui praestantiam ad hujatem Franciscanorum S. Ladislai Sclavonicam provinciam fuit missus, profecitque egregie palamque

-- 349 --

dedicatis eminentissimo Albani thesibus disputavit, sub praesidio patris Franciscani Francisci Kutnjak, Franciscanis exosi et suspecti de morum corruptela. Absolutis studiis cum in suam provinciam Ignatius abire debuisset, et abivisse creditus, nescio, per quae loca, sit divagatus sub spe obtinendarum a suo generali, ut vocant, obedientialium, vigore quarum Romam ire quiret | 455 ad obtinendam sui, medio cardinalis Albani, ex provincia bulgarica ad hanc translationem habendamque Zagrabiae, ut ajunt, lecturam philosophiae, sed, non obtenta sperata a generali venia, metu suorum monachorum vestes assumendo clericales per varia discurrebat loca. Perveniens ad limites Croatiae supra Sutlae fluvium et parochum Stiriae in Dubovo, volensque Zagrabiam ad praedictam Millerii conjugem, sibi junctam sangvine, pro subsidio itineris Romani accedere, ne in clericali vestitu Zagrabiensibus notissimus dignosceretur, saecularem germanicum assumpsit habitum pertingensque ad consangvineam sese ex metu occultabat, ut subintrante quopiam ad cubiculum fugeret illico, seseqne absconderet plane subtus lecticam. Per foeminas alias, Millerianam accedentes, haec ignoti et extranei hominis occultatio senatori civitatis Nicolao Cheh detecta est, qui ex suspicionibus mali cujuspiam rem in senatu narrat, subitoque civitatis capitaneus, Franciscus Schmitt, cum sibi adjunctis civibus ad Millerianam missus, videret nempe, quis qualisque vir ille esset. Haec de viro examinata, post protestationem suae domusque prostitutionis cellavit, se habere quempiam; sed capitaneo omnia perlustrante, infra lectum ejus praefatum p. Ignatium a se illico cognitum depraehendens, eundem ad domum praetoream deduxit, vestitum laicorum more. Ubi ab omnibus agnitus petensque misericordiam, Franciscanis traditus est, qui per suos laicos in praetorea domo crudeliter ligatum funibus ad conventum duxere. Poenituit magistratum actus istius, postquam rescivissent in Remeticensi conventu, ubi provinciae hujus carceres sunt, damnatum apostasiae ob praemissam mascheram gladio occubuisse. Ex eventu successivo ruinati patris Kutnjak privatique lectione theologica, variasque, cum Franciscanis habentis tricas Romamque profugientis, dein honore apud monachos privati, ac in praedicto Remeticensi conventu poenitentis creditum habitumque est, eundem Kutnjak complicari debuisse praedicto Ignatio.

Quinto. Kercselich Colocsam obit. Mors comitissae Castelli. Mors Ceciliae Skerlecz.

Ego sub initium Martii profectus Budam, inde Colocsam pro processus mei revisione fueram, pureque terminum pro mense Augusto revisionis obtinui. Colocsae cum fuissem, interea Varasdini obiit comitissa Castelli, filia defuncti comitis Alexandri olim Patachich, in Remetinecz sepulta. Item obiit | 456 uxor domini Antonii Bedekovich, assessoris tabulae judiciariae, una cum filia sua eodem die, nata alias Cecilia Skerlecz, annorum aetatis circa 21, formae praestantis, matrimonio infelix, nam a marito dissentiebat, coacta enim a tutore Naisich nupserat.

Praga obsessa, Daun et comes banus Vienna exmissi ad succurrendum Pragae.

Interea regis Borussiae exercitu opportunitatem omnem non praestolante temporis, sed nostros praeveniente atque in Bohemiam excurrente, post plures vellicationes et victorias nostrorumque caedem multiplicem Pragam ipsam obsidente et persequente, cum mareschallo principe Schverinio, postquam Pragae dux Carolus Lotharingiae, frater imperatoris,

-- 350 --

qua summus imperator exercitus aliique principum, item mareschallus Braunius interclusi fuissent, banus Croatiae comes Franciscus Nadasdy Varasdino evocatur, commissaque episcopo modalitate supradescripta locumtenentia per epistolam tantum atque servatam brevem conferentiam, in qua severius majestosiusque allocutus fuit status, tranquillitatem commendans insui, absentia, Viennam ocissime est profectus, et, vix triduo Viennae commoratus cum comite mareschallo Leopoldo Daun ad succurrendum Pragae, Bohemiae et obsessis die secunda Maji Vienna discesserunt. Factisque dispositionibus ad Pragam ingens proelium est commissum magna ab utrinque caede (de quibus videndi scriptores alii, nam rumores inconstantes et incertos me notare pudet), interim mareschallus princeps Schverin, a rege defletus suo, reliquos inter obiit, prouti et princeps Holstein. Ex nostris etiam multi perivere, Praga attamen ab obsidione liberata est, ingenti aulae nostrae solatio.

Obsidionis Pragensis tempore granateriorum, ut vocant, capitaneus Petrus Bottichki e banalibus regni confiniis ob egregios actus a serenissimo duce Carolo in supremum vigiliarum praefectum promotus exstitit. Franciscus Tolnay capitaneus Pragae ad pontem occubuit, ex fatis aeque confiniis.

Braun Pragae moritur. Atrox bellum et continuum hoc anno. Victoria Austriacorum eliberatae Pragae.

Obsidione soluta die 26 Junii Pragae mareschallus Braun decessit, ibidemque sepultus. Sed et continua fuere inter dissidentes proelia, ut crederetur passim, ob sex inita atrocia intra bimestre proelia brevi cessaturum bellum, solutaque Pragensi obsidione, ingens iterum proelium die 18 Junii fuit. Caesi iterum copiosi ab utrinque sunt, Borussici generales multi occubuere et praecipui belli duces, ex nostris unicus baro Luczov. Cruenta sane haec | 457 fuit victoria, cujus felicem exitum totus exercitus populusque bohoemicus, quin Borussi ipsi Nadasdio attribuerunt et scriptis suis attribuunt, aula sola Daunio; uterque, Nadasdius nempe et Daunius imperabant, dextrum unus, alter, ut ajunt, sinistrum latus regebat. Jamque Daunius retrocedere voluit, sed Nadasdius immobilis perstitit fortiterque pugnando, ut miles plane declinare fecit Borussiae regem.

Hac victoria Bohemiae Moraviaeque provisum, quin tota Bohemia excessit Borussus; nostrique inimicum persequendo in suas ditiones irruerunt, ut dicetur inferius. Aula Viennensis ipsa, ad contestandum gaudium suum perennemque eliberatae Bohemiae memoriam, ordinem sic dictum militarem Theresianum instituit in praemium quasi militaris virtutis. Equites hujus duplicis sunt ordinis, majoris videlicet minorisque crucis. Promulgatum fuit, virtutis unius futuram mercedem, habiturosque equites proportionata stipendia. Sed de ordine hoc uberius infra.

Pragensis obsidionis tempore, adeoque Majo ac Junio mensibus non solum ex generalatu Carolostadiensi, Varasdinensi copiosissimus eductus est miles, relictis decrepitis invalidisque sive aetate sive viribus domi unice, sed et ex banalibus confiniis. Horum confiniorum capitaneus Simon Petkovich ab exercitu pro his ducendis comparuerat, quod affectu gauderet populi, abductisque, quos potuit obtinere, hominibus cum ad castra reversus fuisset, a bano supremus vigiliarum praefectus renunciatus exstitit.

-- 351 --

Patachich Adamus consiliarius cancellariae Zagrabiam missus.

Insuper ob debilitatem locumtenentis rerumque gerendarum inscitiam, praecipue ob irritatos commissione Althamiana tantorum animos, datis ad Naisichium epistolis ab aula et cancellario, baro Adamus Patachich Noviensis episcopus, canonicus Zagrabiensis, ac ex parte cleri totius ad cancellariam hungaricam Vienniensem regius consiliarius, Zagrabiam adveniens, regni instituta congregatione, petiit aulae nomine nedum generalem insurrectionem, sed et pecunias gratuitas oblatasque gratis, easdem honestius emendicando, promissa amplissima spesque numeraturis faciendo. |

458
Banderia ordinata ad exercitum, subsidia data in pecuniis.

Insurrectionem obtinere non valuit, banderiorum nihilominus exmissionem obtinuit. Comes generalis Josephus Draskovich motu proprio merendumque singularius de principe homines 500 bene vestitos ex Sztenichniak et Rechicze dedit. Episcopus cedere nolens, 520 dedit, ut hi duo certare viderentur, alii tum erga ordinationem statuum ut prope duo milia banderialistarum enata sint. His praepositus vicecolonellus dominus Joannes Habianecz voto bani ipsius, capitaneus quoque Gerleczi ex banalibus confiniis assumptus, titulo supremi vigiliarum praefecti, eidem ab aula confirmato. Caeteri officiales ex ephebis adolescentibusque lecti, ut, dempto Emerico Matlekovich, nemo alter ex capitaneis esset, qui vel arma unquam tractarit, fuerintque praestantiores gregarii prae officialibus. Citissimeque congregati circa medium Julii ad castra profecti sunt. Quod pecuniam attinet, episcopus spe victoriae contra me Balthasarem Kercselich, quae ei promittebatur, prouti etiam capitulum dederunt, ille quidem milia florenorum decem, capitulum ex ecclesiae cathedralis et Bisztricensis summis milia 4; ab aliis tria milia obtenta sunt. In toto milia 17 a Patachichio Viennam oblata sunt. Supremus vigiliarum praefectus dominus Sigismundus Volkovich milia decem ex interusurio spopondit, quae legato dominae baronessae Sermage nepoti suo Petro per eum custodienda et tradenda habuit in deposito, obtulit duo praeterea sua, si in vicecolonellum equestris suae legionis resolvatur. Quibus absolutis terminatisque rediit Viennam Patachichius, praedicto Vojkovich eum sequi postea debente, et summas indigitatas numerante, atque optato vicecolonelli titulo decorato.

Terraemotus Veroviticzae ac alibi.

Die 27. Junii terraemotus magnus fuit Ivanichii templo Franciscanorum hiante, Veroviticzae major facta est strages in templo et monasterio, perduravitque ad 20 Augusti. Quinque ecclesiis aeque atque ibi adjacentibus partibus, Zagrabiae similiter, ubi septima Julii major fuerat, ut camini aliquorum corruerint.

Daunius comes Carolo Lotharingiae duci adjungitur et succedit Braunio. Banus varie affligitur. Leopoldus Nadasd apoplexia tactus. Banus Svaidniczium accipit.

Mortuo mareschallo Braunio, ut supra dictum, Pragae, quamvis supremus belli dux serenissimus Carolus Lotharingiae esset, tamen intra Leopoldum Daun et Franciscum de Nadasd nescio quae simultates videbantur, metuente Daunio, ne eidem praeferatur Hungarus, cujus virtuti dabantur tanti armorum nostrorum progressus, tot tantaeque victoriae. Quare viis modisque omnibus ad Nadasdium confundendum affligendumque certabatur. In proemium tot victoriarum commando Budensi privatus est, eorsum submisso, quin banus sciret, comite Burghausen, uti | 459 dicebatur, consangvineo comitis a Neiperg. Ipse

-- 352 --

etiam sic relictiis in loco quodam, ut a captivitate Borussica vix in veloci equo se salvarit, sui autem omnes, at secretarius etc., cum universis rebus et suppelectili ipsaque cancellaria in manus Borussorum devenerint. Haec aliaque multiplicia fortis vir immote sustulit; at frater ejus Leopoldus, Hungariae cancellarius, aegrius haec ferebat, utque erat aperti animi, quaerulari non cessabat. Primum interpretabantur ex errore evenisse, quod ab imperatore creditum fuerit, bani munus conjungi nequire cum Budensi praefectura, aliud infortunio, quod progressus nostrorum militum Borussus praevenerit. Haec aliaque penetrabat Leopoldus, et prae dolore apoplexia tactus fuerat, ut vix dehinc usu loquendi gauderet. Ipse attamen comes banus Franciscus de Nadasd virtute et fama victoriarum crescebat, pugnando persaepe ut miles totve clarus victoriis, de quibus videndi scriptores. Svaidniczium ipsum, celebre regis Borussiae praesidium, die 13. Novembris post longiorem obsidionem recepit, captivatis 6217 militibus, repertis ibi et aerario regio attributis 355.576 rh., majoribus tormentis 164 receptis, aliaque omni munitione bellica et copiosissima annona.

Comitatus Zagrabiensis more veteri restauratio.

Zagrabiae ad finem Augusti per locumtenentem inclicta regni congregatio. In hac regulatio comitatuum horum Crisiensis, Zagrabiensis et Varasdinensis ferme illa attributa fuerat, quae est fuitque inferioris, ut vocamus, Sclavoniae. Interim locumtenens, cum suis pristinum servare cupiens morem, Zagrabiensem comitatum restauravit, candidatione supremo comiti non admissa, immo contra opinionem suam (dempto ordinario vicecomite) positis, sub larva tamen interimalis provisionis ob absentiam bani positis, pro ordinario vicecomite domino Luka Novoszell ex officio actualis vicecomitis Posegani huc translato, substitutus factus est Michael Alexander Malenich, capitaneus in banalibus confiniis ante belli Borussici exordium, sed belli rumore sparso ob praetextuatam valetudinis curandae rationem resiguante. Pro notario Joannes Paulus Plepelich, capitulorum notarius, est declaratus. Displicuere ista supremo comiti Joanni Jursich, adesse congregationi huic nec volenti, factaeque ab eodem bano atque Viennam justissimae representationes tam quoad rem ipsam, quam et promota ex affectu, nequaquam ex merito subjecta duo, Malenich et Plepelich. |

460
Berolinum excurrunt Austriaci. Vratislavia capta. Princeps Beveranus captivus. Vratislavia amissa cum caede exercitus Austriaci.

Quamvis armis Austriacis a mense Junio sic favisse fortuna visa sit, ut Borussiae regis pietate permulti moverentur ex tot tantisque rumoribus, et fastu intollerabili sperneretur hostis undique, equidem in veritate non solum locis pluribus attritus fuerat, sed excursione generalis Haddick Hungari Berolinum usque die 16 Octobris, ab eadem Berolinensi urbe praedas accepit in 300, ut rumor tulit, milibus florenorum, quin Vratislavia ipsa, caeso Borussico antea exercitu amissaque a Borussis victoria, die 24 Novembris in nostrorum venit potestatem, a nostris intercepto per capitaneum in generalatu Varasdinensi Katincich Beverano principe, archiepiscopo item Vratislaviensi comite Sovkoch, magno alias regis Borussiae cliente. Sed haec aliaque ex tum et ibidem actis obfuscata sunt die quinto Decembris, quo die Fridericus rex magnus Borussiae ad Vratislaviam principem Carolum Lotharingiae, Daunium, Nadasdium in fugam dedit, nostrum totum fregit dissipavitque exercitum immortali nominis

-- 353 --

sui gloria, nostrorum vero aeque memorando casu. Adeo dissipatus fuit noster exercitus, ut rumores referre sit supervacaneum; ex iis, qui fugerunt videruntque, accepi, ad limites Bohemiae fugisse et tardissime recolligi incepisse. Quin clades haec cautiores annis subsequis effecit nostras, neque redintegratae fuerunt vires nostrae. Vratislavia ipsa reoccupata a Borusso, captivatis nostris omnibus; tormenta, castra, verbo omnia a nostris amissa. Generales Luchesi, Stolberg, Otterwolff mortui, ac cum iis, ut novalia dabant ad populi levamen, 1983 homines, vulneribus affectos 4892 praesentabant, eo addito, Borussorum longe plures occubuisse.

Verum ex publica comitis bani Nadasd, coram statibus facta etiam relatione, amplius 70 milibus captivis, caesis, vulneratis eotum privati sumus, confirmantibus ista officialibus aliis, edocente dein effectu ipso: equidem ad regimina implenda ubique postulatae reclutae, item homines, pecuniae congestae, ut hinc videre sit, omnesque sensimus et sentimus, quantum amisimus fatali illa Austriacis die quinta Decembris. Viennae exquisitum satis indagatumque de tantae ruinae causa. Princeps Carolus, supremus belli dux, victoriarum gloriam habuit, infortunia ut principi et imperatoris fratri adscribi non poterant, vel debebant. Daunio culpam ademit uxor sua, quia in reginae gratiis atque cum ipsa educata, filia nempe celebris dominae comitissae olim Faxin, reginae educatricis. Ad Nadasdium igitur devolvebatur culpa, quod cornu suum primum arripuisset fugam; iste dispositiones causavit negatumque suae alae succursum. Bavari item et Wirtembergenses culpati fuere, quod primi terga verterent. |

461

Neque casuum horum genuinam causam animadvertere potui, esto satis indagavissem, ex ipsomet etiam comite bano, nisi fors intra Daun et Nadasd aemulatio fuisset. Interim nec princeps Lotharingiae Carolus exercitibus amplius praefuit, ast in Belgium missus est, neque Nadasdius, tanquam Varasdinum atque ad banatum suum relegatus.

Regni congregatio Zagrabiae. Turopolienses ordinati ad castra. Reclutae datae. Gratuita subsidia data.

Redeunte igitur e castris bano, sub finem Decembris mensis maximo statuum concursu congregatio acta est. Lectae plures litterae ac mandata regia, banus fata Vratislaviensia enarrans ad succurendum animabat singulos. Pro succursu celeriore 500 homines ex nobilibus campi Turopolya et maritimis partibus, jure dominali a bancalitate possessis, sub ductu Pauli Modich, capitanei turopoliensis, ordinati sunt illico. Banderia ob officialium defectum oblata quidem, sed recusata a bano sunt, verum ad adimplenda regimina homines, quos reclutas vocant, postulati ordinatique sub cautellis juridicis a fumo singulo sunt. Et amplius quam duo milia virorum effecerunt. Donati insuper nequiores, ut vagabundi, potatores, faex verbo hominum; rei item ex carceribus, atque hi Varasdinum et Zagrabiam ducebantur, de quibus sequenti anno diffusius. Subsidia petita postulataque, banus 5 florenorum milia, episcopus sex, capitulum quatvor, status 12 milia in communi, praeter particulares, obtulerunt. Judlium ac vicejudlium constituti mendicantes, qui per singulorum magnatum, nobilium, viduarum, orphanorum, parochorum circumirent domos, eleemosynam quasi pro regina petentes, neque vel grossum oblatum respueutes. Numeraturis promittebantur reginae favores, singulorumque nomina eidem submittenda, praedicabatur. Petebatur mutuo danda pecunia. Quin ad civitates ipsas rescripta venere camerae pro oblatione pecuniaria,

-- 354 --

succursu, mutuis faciendis et congregandis militibus, ut hos in foro et civitatis capitaneus Hadrovich aggregaret et submissus supremus vigiliarum praefectus Rosichka, ex Praisokiano regimine, tarn hic, quam Varasdini, Capronczae, Crisii, Carolostadii. Sed haec ad anni sequentis initium pertinent; quia tamen sub hac congregatione fuissent determinata, notare hic visum est. |

462

Ad annum hunc notanda occurrunt sequentia.

Primo. Primatis Hungariae mors.

Mense Majo, et me in Hungaria existente, obiit Posonii princeps primas, comes Nicolaus Chaky, vir bonitate bonus, sed minus doctus. Ex Varadinensi episcopo Colocensis metropolita, et ab anno 1751. 30 Julii Hungariae primas. Bona pro more et jure suo apprehendit camera sive fiscus regius; in passivis debitis amplius tercenta milia reliquisse ferebatur, ut plures creditorum contentari nequiverint. Colocensis archiepiscopus comes Klobusiczki pro conferenda sibi primatia institit, ante hujus collationem mortuus.

Secundo. Sub anni hujus promulgatus quoque exstitit episcopus Vaciensis comes Migazzi, de quo supra. Tertio. Me in Hungariae existente, copiosum frumentum, laridum aliaque pro exercitu regio vidi suppeditari et convehi.

Quarto. Kercselich victor Pesthini.

Pesthini in metropolitano foro fuit in favorem mei lata sententia, reformata videlicet integre sedis Zagrabiensis sententia, et ego restitutus in integrum. Praeterea fiscus in 3000 florenis propter expensas et damna convictus exstitit. Pro parte episcopi fiscalis suus Christophorus Bornemisza cum canonico Georgio Bisztriczey adfuerunt. Archiepiscopus nec levatam, ut vocamus, admisit, quin appellante causam episcopali homine, hanc rejecit. Gravem ideo fecit episcopus Viennae representationem, et medio comitis mareschalli Caroli de Batthyan representavit insuper. Primo: suum succursum, antea commemoratum, tam in aere, quam et banderiis. Secundo. Se ad ulteriora Majestati suae praestanda obsequia et servitia plane incapacem per metropolitae sententiam redditum, quod despiciendus ab omnibus foret, se ab uno canonico superatum, quin in tribus milibus plane convictum. Has similesque res refferendarius Franciscus Koller, episcopi pensionarius, et a cancellario dissentiens, ubivis exaggerabat, suae cumprimis Majestati et secretario, ut vocant, gabinetti, Kooh, aliisque multis. Ac indubie consilio ejusdem Koller, postquam ego consvetas sententionales vicario exhibuissem dedissemque mandatum repositionis in integrum, forma et stylo canonico expeditum, episcopus sub censuris et beneficii sui privatione eundem ab executione sententiae inhibet, quin et me ipsum per Chasmenses canonicos ab ingressu ecclesiae et canonicalis stalli fructuumque perceptione.

Reprotestatus pro forma legum sum archiepiscopo, ista detegens petensque remedium, sed is, spe consequendae vacantis primatiae a Kollerio et Kohio atque ipso Batthyanio ad negotium hoc dissimulandum accensus, quemadmodam haec ab ejus secretario, praefecto item domino Stephano Koncsek, intellexeram, prorsus abstinuit. Quare iteratas ad aulam instantias me dare oportuit pro remedio, et demum episcopo admissum, ut Romae peteret | 469 revisionem. Mihi quoque persvasum fuerat, ut ad Migazzium, cujus zelus justitiae depraedicabatur, et nec mihi, nec amicis fuit cognitus, consentirem. Causa consensus potissimura fuit, quod haec aula in votis haberet.

-- 355 --

Inter comitatenses comitatus Varasdinensis dissidia.

Hoc praeterea anno Varasdinensis substitutes vicecomes Ladislaus Czinderi cum ordinario fati comitatus vicecomite domino Nicolao Bedekovich de praeeminentia habuit quaestiones. Praetendebat ille, se nequaquam substitutum esse, at secundarium vicecomitem. Hinc ipse comitatus congregationes indicere incepit celebrareque pro lubitu. Ordinarius acta hujus cassabat, annulabatque Czinderius quoque ordinarii. Quin sibi suisque duobus judlium in sessione praecedentiam deberi excogitavit et effective praetendit, quod ipse foret vicecomes comitatus Varasdinensis, a quo comitatus denominaretur, et in quem jus familiae Erdoedianae perpetuitatis collatum foret, alter vero, sive Bedekovich, comitatus olim vocati Zagoriani, ac mere comitatui Varasdinensi adjuncti, inconveniens vero esse, ut accessorium et adjunctum praecedat principale. Usum praeterea hunc talemque ab olim fuisse, ut vicecomitum unus ex Zagorianis esset, alter Varasdinensibus partibus, et paris potestatis autoritatisque, hinc ut unus primarius, alter secundarius diceretur. Semperque judlium districtus Varasdinensis partium Zagorianarum judices praecessisse. Usum hunc probabat testimoniis religiosorum, patris videlicet Joannis Roich Jesuitae et Paulinorum quorundam, qui subscripserunt formulae Czinderianae. Demum ut umbram comiti Georgio Erdoedi, judici curiae, qua supremo comiti faciat, se jura conservare familiae per has quaestiones deducebat, cui nempe collatus fuisset in perpetuum comitatus Varasdinensis regereturque hodiedum contra novellares constitutiones modo ab omnibus comitatibus Hungariae et Croatiae dispari. Videlicet 1mo dari hic tantum a supremis comitibus vicecomites, judlium, notarium, cum in aliis omnibus eligantur comitatibus. 2do archivii et sigilli comitatus, prouti et actorum in solo hoc comitatu curam esse et clavim penes vicecomitem Varasdinensem, et nequaquam penes notarium. Hinc dominum Bedekovich nil aliud quaerere, quam familiam Erdoedy his juribus et praerogativis privare, unamque Czinderianam esse familiam, quae ab olim honori studuit familiae Erdoedianae, et has praerogativas familiae tam in hoc regno quam et diaeta 1723 conservavit, et solus nunc Ladislaus Czinderi conservare niteretur. | 464

Credebat Czinderius, ad talismodi repraesentationem suam amovendum ab officio vicecomitis illico dominum Nicolaum Bedekovich, seseque tum futurum arbitrum. At delusus est equidem communicatis Czinderianis scriptis et praetensionibus cum plerisque nobilium, et sibi hos infensos reddidit Czinderi, et a partibus Bedekovichii stabant omnes, cumprimis Zagoriani, vicebanus videlicet Naisich ac alli. Quin movendae eatenus quaestioni locus datus est, ut infra dicetur, quoad praerogativam illam, detestabanturque omnes imprudentiam Czinderii, dum suis antenatis sibique ipsi conservationem praerogativae illius atribuisset. Ille attamen adeo sese cum duobus suis judlium avulserat a comitatu, ut uno eodemque tempore in diversis domibus uterque vicecomitum cum suis respective sibique adhaerentibus congregationes celebraret. Tanta fuit Ladislai Czinderi stoliditas, ut ubivis superius descripta praedicaret, seseque de familia Erdoediana incompensabiliter eatenus mereri depraedicaret, prout ista ipsa ex ore ejus in Jalkovecz ad Varasdinum apud dominum Nicolaum Skerlecz percepi audivique, qua etiam occasione eundem admonui de ipsomet negotio, quodve ipse talismodi quaestionibus nequaquam mereretur, verum

-- 356 --

magnopere demereretur apud excelsam familiam. Obstupuit ad mea Czinderius, postulantique motiva, haec reddidi. Primo: in his circumstantiis, ubi principis jussu activitati suae comitatus restituuntur, servitium non esse excelsae Erdoediorum familiae, si comitatus Zagoriae ab illis avulsus fuerit, alterque Zagoriae supremus comes resolvatur, talique ratione familia comitatu privetur. Secundo: aliam esse priorum temporum rationem, modernorum aliam, neque ex Czinderiis esse quempiam sive vicebanum sive protonotarium. Tertio: inani quaestione apperuisse illum viam quaerendi illegalis in eligendo vicecomitis hactenus practicati modi, et Czinderios, hactenus datos pro vicecomitibus, vix amplius eligendos. Quarto: semet nequaquam usum allegare, sed quaestionare, an usus vel abusus anteriora sint. Horum similiumque auditu, et verbo facta fusiori explicatione tam a me quam et domino Nicolao Skerlecz, Czinderius sequenti statim die sese cum domino Bedekovich conjunxit, illi qua seniori praecedentiam et praesidium cedens, ne, ut dicebat, se autore dissensiones in comitatu excitatae viderentur. Judlium attamen juxta promotionis seriem assidere recusabant, sed Zagoriani tum promotione seniores ad partem sederunt. In effectu lis haec quaestionem excitavit praemissam, ut infra dicetur.

Dividitur provincia Franciscanorum Bosnensis.

Adnotandum etiam anno hoc, provinciam Franciscanorum Bosnae Argentinae vocatam, ambitione patris Philippi Penich divisam esse. Pater iste, cum in Italia studuisset, redux ad suos, nescio, eccur placere monachis non valens, ac per eos aversatus, omnia intra suos habuit, arte Marteque est consecutus. Voluit anno isto provincialis fieri, verum observans suffragiis fratrum haud eventurum, Romam se transtulit, | 465 ac, ut a suis audivi monachis, ac, ut vocant illi, exministro Petro a Baja, dum Golocsae ac Budae hoc anno fuissem, opera potissimum dominae principissae Odeschalchi, ad quam Syrmium pertineret, effecit procuravitque provinciae illius divisionem, videlicet, ut conventus et residentiae, quos in Sclavonia inferiore, ac in banalibus confiniis Chultich, Hungaria item haberent, unum corpus ac provincia essent, illi vero conventus, hactenus cum provincia uniti, qui in Turcarum ditionibus forent, sua potirentur custodia. Multas rei hujus dedit Philippus rationes, ut tandem et evinceret, hacve ratione novae provinciae fieret provincialis, cum de monachorum more provincialem primum det generalis ceterosque ministros. Fuit integro ferme anno intra hos monachos, ut illi vocant, commissarius. Ad extremum seniores restitere monachi, aula ipsa fuit ab exordio aliena, neque episcoporum favebant divisioni suffragia, Colocensis archiepiscopus Klobusiczki contrariam, scio, dedit opinionem, divisionemque praejudicare coronae sacrae deducebat, ut victoriam cantasse ante triumphum viderentur patres. At Penich de omnibus informatus, opera antelatae dominae principissae Odeschalchi submissa regiae Majestati informatione, quod videlicet plus sacrae coronae periculi subversetur unione quam divisione provinciae, utpote primo: quod cum Bosnia Turcico imperio nunc obediat et nomenclatura Bosnensis provinciae, si perseveret in Sclavonia et Hungaria, has ipsas partes, tanquam Bosnenses, Turcae praetendendi detur occasio, potiusque firmari videatur Turcarum praetensio quam regum Hungariae. Secundo. Antea quam inferiorem Sclavoniam atque Hungariae partes Turca olim occupavisset, provincias fuisse in Sclavonia et Hungaria alias, sed sub Turcarum dominatu semet cum Bosnensi univisse causa

-- 357 --

protectionis Ottomanicae, quod nempe ab antea Bosnenses Franciscani et provincia in Ottomano imperio constabilita fuisset. Tertio. Periculum esse proditionis statuum, cum monachi Bosnenses e christianis Turcico imperio asvetis plerumque essent. Quarto. Apostolicum principem, ut rex Hungariae esset, in rebus monachorum considerare non debere rationem status, sed religionis perfectionisque religiosorum. Hanc porro neutiquam sperari posse, nisi mores Turcici a moribus christianorum separentur. Progressus tum est ad specialia monachorum, quae corrigi emendarique non possent ob praejudicatos mores, defectum visitationis canonicae, praecipue cum intra ipsos alternativa servaretur, sive triennio ex his Sclavoniae partibus provincialis constitueretur, Turciae conventus visitare impotens, triennio alio ex Bosnensibus quispiam, ut hac ratione regnare intra monachos libertinismus debeat. Procuravit insuper congregationis regularium Romanae eatenus | 466 commendationem ipsiusque Papae litteras, evicitque divisionem, divisa ergo provincia Bosnensis est, atque haec in ditionibus et sub corona Hungariae provincia S. Joannis Capistrani est nuncupata, cui a generali illorum datus provincialis p. Philippus Penich, alia, sive in Ottomano constituta imperio, custodia Bosnensis appellationem accepit.

Mors cardinalis Trautson. Forgacs Paulus episcopus Vaciensis.

Hoc quoque anno obiit cardinalis et archiepiscopus Viennensis princeps, Josephus de Trautson. Archiepiscopatus collatus extemplo episcopo Vaciensi comiti Christophoro Migazzi, Vaciensis autem denominatus ab aula est comes Paulus Forgacs, ex Varadinensi translatus, causa potissimum, ut credebatur, dissensionum cum camera. Sigismundo Martonossi redigendum in ordinem archivum bonus Forgacs crediderat, ac pro vicissitudine humanarum rerum cum episcopo in dissidia venit, pandendo camerae, episcopum possidere multa ex uno possessorio, nullis vero, ut vocamus, radicalibus juribus, fisco regio episcopum eatenus impetente, isto vero semet suis collationalibus episcopatus defendente, sibique haec, quae possidet, fuisse resignata per cameram, et e manibus fisci possidenda accepisse. Ex quo enata de actoratu quaestio translationem ad Vaciensem hunc episcopatum Forgacsii procuravit.

Carolo Salbeck, Transylvano origine, ad Vaciensem praeposituram ex Sabariensi translato, cum haec collationis Jaurinensis episcopi foret, voluntate aulae scriptum a cancellario Hungariae aliisque episcopo Jaurinensi fuerat pro conferenda Sabariensi mihi Balthasari Kercselich. Verum eodem Salbeck episcopo ista revelante ille alteri praeposituram contulit, sese postea excusans, quod, comitis palatini commendatione praeventus exstiterit, et ante receptas Vienna litteras et praepositum promulgaverit et palatino rescripserit, suae eum commendationi deferre. Sic infelicibus adversantur fata.

1757 hyems ex frigidioribus fuit, nivium ferax. Annus fertilis, animalium altiliumque lues continuavit.

In anni hujus magistratus urbis Zagrabiae restauratione Benedictus Krajachich senatoratum accepit die tertia Februarii, ac simul notarius est effectus voto Ladislai Szalle judicis, qui, aequalibus suffragiis intra Carolum Georgium Levachich et Benedictum Krajachich existentibus, istum praeelegit pessima, ut postea expertus est, praelectione. |

-- 358 --

467

De episcopo Vratislaviensi.

Fol. 460. notavimus Vratislaviensem episcopum interceptum fuisse, dominum nempe comitem a Saffgach. Mansit ipse tempore aliquo Nicolspurgi apud Capucinos, Viennam inde etiam excurrens, quamvis incognite et clancularie. Eheu, qui qualesve rumores de magno viro sparsi fuere, quos, ut rudium hominum, notare pudet. Nicolspurgo per Marpurgum Stiriae Romam fuit antefatus episcopus progressus, ac summo exceptus honore, ut septem cardinales obviam ei profecti fuerint, dum Romam ingrederetur. Confiscata a rege ei fuere ad speciem bona, attamen Borussiae regis sumptibus fuit Romae, ac postea Salisburgi, donec pax sancita fuisset 1763., post quam ipse Vratislaviam rediit. Scena haec et facti hujus suspecta intelligentioribus exstitit, vim tamen ejus nos remoti ignoramus.

Ejus ad regem epistolae summa.

1758. sparsa fuit ejusdem episcopi Saffgach epistola, qua ipse de dato 30 Januarii 1758. Nicolspurgo regias oraret gratias, significando, quod Romam pergeret. Ad quam epistolam regis Borussiae responsum aeque vulgatum est tenoris sequentis, quod nos ex Gallico translatum hic describimus.

Regis Borussiae responsoriae.

Reverendissime. Litteras vestras, 30. Januarii scriptas, accepimus. Attonitos illae nos redidissent, nisi vestram in nos ingratitudinem praevie cognovissemus. Profecto si vestrum agendi modum, tot tantisque vallatum circumstantiis perpendimus, persvasum habemus, reargui vos ab ipsa conscientia vestra atque malefactis excruciari. Equidem dum nos validiori cum exercitu ad sistendos inimicorum nostrorum progressus eliberandamque Silesiam movimus, vos momento illo provinciam relinquere constituistis, quam tamen ne deseratis collatorum in vos beneficiorum nostrorum memoria exigebat. Dum nos Vratislaviam appropinquamus, vos fuga vestra inquinastis instans illud, quo coelum justis armis nostris singularem disponebat successum. Proinde rea conscientia vestra culpas vestras vobis exaggerans, impulit vos ad illius potentiae protectionem auffugere, quacum in aperto et publico bello essemus. Agnoscimus quidem, consilia vestra, frivolis praetextibus colorata, cum debitae nobis fidelitatis sacramento vos nobis significasse. Sed dum in fidelitatis essentiam peccare non exhorruistis, calliditatis | 468 vestrae epistola intollerabilis praesumptio est. Itaque post actiones fidelitati contrarias a proditoris nota vos absolvere nequimus, praecipue quia fuga transituque vestro ad inimicorum nostrorum partes satis, quid in animo habueritis, prodidistis, quamvis status vestri consideratio vos a commisso grege separare nequivisset, at in officio continere. Hinc sicuti muneris nostri ratio exigit, convenientia malo adhibere consilia et remedia, ita vobis fortunae ac sortis casus sint liberi. Firmissime attamen persvasum habemus, tam detestandas actiones vestras promeritasque poenas haud vos evasuros. Poteritis quidem nos effugere, sed Deum habituri vindicem, atque ubivis ab hominibus contemptum. Qui quantumcunque corrupti opinentur, usque tamen perversi censeri nequeunt, ut odium horroremque non habeant traditorum et ingratorum.

Berlino 28. Februarii 1758. Fridericus m. p. |

-- 359 --

471
Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.