Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Crimen alterum aeque assertive ac nude objectum est de residuis, ex hac circumstantia. Obiit anno 1752. canonicus Joannes Radich, qui sicuti affectum nullum capitularium habuisset, ita in ultima constitutus infirmitate ab illorum nemine visitatus est, tanquam is, qui divitias non curavit, et in illo erat apud omnes conceptu, quod neque passivis suis debitis expungendis futurus sit sufficiens. Iste ergo, nescio qua ex consideratione, me ad se accersiri curat. Quem dum extreme decumbere et ipse observassem et ex medico didicissem, animae primum ejus accepi rationem et sacramentis ejus muniri procuravi. Tum, quam cuperet dispositionem, proposui. De hac nec audire voluit, praecipue si coram capitularibus esse deberet, qui ad iracundiam facile eum provocarent suis illusionibus, quod nullas congregasset et relinqueret facultates, aliunde exiguo erga se affectu. Praeterea subdubitabat, an solvendo alieno aeri futurus sit sufficiens. Quare totam suam substantiam mihi credidit rogavitque, ut expunctis debitis si quid superrestabit altariam pro suis antenatis, quorum nullus facturus esset memoriam, cum is claudat Radichiorum familiam, animae dein sororisque suae facerem mentionem. Ne autem eo mortuo assertivum hoc videatur, cum summa eum disposui difficultate, ut hoc ipsum coram Chasmensi fateretur capitulo, atque coram iis testamentum hoc ipsum conderet, quod fecit etiam, moriturque die statim altero. Ab ejus morte universum substantiae suae confectum est inventarium per canonicos Reess et Gaal qua exmissos capituli. Praesentatum a Chasmensibus ejus testamentum,

-- 328 --

substantia ejus tam a capitularibus quam et affinibus Goymerecz ad 200 fl. Rh. taxata. Quia autem ob ejus, quam in agone vidi, erga me defuncti confidentiam, ego neque minimum quidpiam pro me usurpassem, adeoque butyrum, candellas, legumina, sacharum, rosoglio, aquavittam, aliasque tales res, in copia majori apud defunctum compertas, et ex more capitulo ab exsecutoribus rapi consvetas, in pecuniam convertissem, praesentibus duobus capitularibus ac aliis e regno | 430 juris peritis liquidationem debitorum defuncti institui, postquam videlicet labore magno confusa ejusdem scripta in ordinem redegissem, observassemque, artifices de jam antea exsolutis formare praetensiones et debita. Maxima apothecarii civitatis, Christophori Baptistae vocati, fuit ratio, qui ad 900 plane fl. suae deberi apothecae praetendebat. Occasione ergo liquidationis quae probata compertaque sunt debita, statim exsolvebantur. Et apothecarius civitatis propriis corruit quietantiis, ut debitum duntaxat remaneret de fl. Rh. 300, quamvis et hos ei (praeter fl. 25) fuisse persolutos, satis, non tamen evidenter deducebatur. Is ergo, volentibus praecipue affinibus Goymerecz, pro universis praetensionibus suis transegit in judicio pro fl. Rh. 280, qui eidem etiam sunt persoluti. Pro altaria remansit vinea in Vrabche pro fl. 400. Affini ejus Petro Goymerecz, judlium comitatus, praeter argentum et quaedam monilia, res quasdam item mobiles, dati sunt parati in aere 400. Paulus autem Goymerecz, eotum parochus Bisztricensis, expost canonicus, 200 fl. praetendebat, tanquam defuncto mutuatos, probare autem non poterat, immo spanus defuncti, Nicolaus Tabor nomine, fassus est, 200 hos fl. per se fuisse Bisztriczam portatos, ob quam ejus fassionem ad probandum suum debitum est relegatus, magna indignatione et stomacho. Iste ad capitulum successive translatus atque apud Paxi hospitans ac cum Delinich conjunctus, animadvertens episcopi se possessurum gratias occasione vacantia praepositurae, dissipatam a me Radichianam substantiam effutire cepit, consequenter et hoc sine ullo examine aulae substratum est, et ego postea intuitu hujus criminis de residuis inactionatus. Quia autem probare crimen contra judicium supradescriptum, contra quietantias possibile non erat, ideo mediis supradescriptis, inductione videlicet persolutorum creditorum ad fatendum, se persolutos non esse, uti eis videbatur, fraude autem et indignitate prodeunte neque vel ullo pejerare volente, ut species sit in processu et apparentia, confinxerunt praefati Goymerecz canonici testimonium, quasi ego in Radichianis rationibus (quas nec dedi nec dari obligabar, dare tamen semper possum) in fl. Rh. 700 convictus fuissem. Superi norint, per quem, coram quo, ubi? Umbra haec attamen falsumque Goymereczii testimonium in processu mansere.

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.