Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Processus canonici Kercselich et acta.

Superest, ut intermissam pag. 307. infelicitatis meae propriae narrationem continuem. Sub principio itaque anni hujus 1756. a praeside judicii Georgio Reess frequentius visitatus urgebar continuo, quatenus negotium accommodaretur, iis nihilominus legibus, ut ego integraliter reus, episcopus cum capitulo innocentes remaneat, consequenter ut divulgatarum culparum et infamiae, per intercessionem apud eosdem gratiae, illos absolvam, me autem ipsum condemnem. Quod cum ego facere nequivissem, allegans objiciensque Ressio (cui aliunde credi nil potest), a me istud neque ex doctrina theologorum praetendi posse, quia charitatem, quam erga me ipsum habere debeo, offenderem. Et, si absolvi a confessario nequit reus ille, qui vi tormentorum adactus crimina talia confessus fuisset, ut ex propria confessione judex eum morti dederit, quoadusque factam a se confessionem non revocet, cum ob eam sui ipsius occisor evadat, qua ratione spontanea meimet ipsius condemnatio praetendi potest cum animae meae periculo incapacitateque sacramentalis absolutionis? At ille, manifeste acatholicam sequendo doctrinam, et de tali confessione dolere me posse asserebat, neque talismodi habere debere reflexiones, ubi de honore salvando capituli atque episcopi agitur. Suis postquam nil effecisset Ressius adulationibus, minis me aggressus est, dixitque, rem meam in talibus esse circumstantiis, quod, si Christus ipse forem, damnari debeo et damnabor. Non deesse pecaniam capitulo et dioecesi, ut mei condemnationem mercetur. Neque me superaturum unquam eorum odia, quae nec Christus superavit. Postea vero vel acturos poenitentiam vel sic morituros. Nam si mihi honor meus cordi est, est et illis ipsorum. Justitiam nomen inane esse, et trahi, quo judices volunt. Sed cum neque his effecisset quidpiam, die 11. Januarii praetensus actor, Georgius videlicet Malenich, mane circa 7mam in eodem ad me venit merito, mihi per omnia idem, quod Reess non potuit, persvadere conatus. Aggressus me est larva veteris amicitiae, tum enarratione totius motae suscitataeque contra me machinationis, suae item, quam ab episcopo haberet, indemnitatis assecurationem enarravit, prouti etiam, causam hanc totam in consiliarium Koller et mareschallum Batthyan referri, qui sicuti ante factam reginae relationem examinare et de veritate accusationis informari debuissent, ita neglectu | 424 horum rem totam, ut eorundem factum, ad eos devolvi. Postquam vero operam loquacitatis perdidisset et ad utriusque deliquium locuti fuissemus, a prandiis causa reassumpta est, et Malenich, sive vere sive simulate, uti demonstrabant circumstantiae, infirmatus est, ut Januario Februarioque mensibus praetextu infirmitatis suae nil egerit agereque voluerit. Praetextuabatur quidem infirmitas, sed reipsa aliud non erat, quam tempore hoc falsos exquirere testes probasque parare.

-- 323 --

Equidem sub pallio canonicae in Sclavonia visitae machinationis totius architectus, canonicus Paxi, ad Bosnensem episcopum Josephum Chiolnich Diakovarinum exmissus est, a quo juxta conceptum formamque Malenichii attestationem obtinuit fassionis cujusdam juvenum, coram se praetensive anno 1748. elicitae. Clavigerum quoque seminarii clericorum ecclesiae Zagrabiensis, alias indignum presbytherum, assecuratione obtinendae parochiae sub jure patronatus capitularis in Petrovina subarharunt, qui ultro citroque per civitatis ibat artifices eosque animabat, ut mentirentur, sibi a me Radichiana debita soluta non esse. Et cum illi nollent, eis licitum esse falsum testimonium juramentumque persvadere nitebatur, libereque bis lucraturos, quia res pro capitulo et episcopo esset illique eos a perjuriis et mendaciis absolverent et cum iis hac in re dispensarent. Servum apothecarii civitatis olim Christophori Baptistae deceperat, qui cum haerae suae haec dixisset, ab illa non solum reprehensus est, sed eadem confestim fraudem hanc mihi significavit, et in judicio eatenus protestata fuit et fassa, maritum quondam suum plene ac integraliter esse persolutum, suumque clavigeri ac indigni presbytheri sodalem inductum deceptumque esse. Quae res ruborem attulit judicibus et ingens in tota civitate scandalum, quia publica fuisset effecta. Sed insuper mandatum tale expedivit episcopus: ut quidquid et in quacunque re sibi contra me testari voluerit actor Malenich, id sub censuris et excommunicatione teneantur. Promulgatumque exstitit, favores omnes, promotiones item ab episcopo habiturum, qui contra me quaepiam dixerit measque exstiterit inimicus; e contra, quisquis pro me et in mei favorem fuerit, capitalem habiturus est episcopum hostem et, si ex clero fuerit, carceres subiturus. Quod in effectu etiam demonstravit exhibuitque. Capellanus enim Pittomacensis Thomas Fabianich Zagrabiam eundo cum apud parochum in Szeszvete penoctasset et parochus praemissa ei narravisset, ac quomodo is sub spe obtinendae a Deo veniae et favorum episcopi ad falsum testimonium praestandum cogatur disponaturque, neque tutus in conscientia esset, sciretque falsum esse, quod testari ab eo vellent, haec non solum mihi in suo Zagrabiam adventu enarravit, sed et super his recognovit, una etiam de Delinichii factis. Cujus miseri capellani recognitio cum prodivisset et cum parocho confrontatus fuisset, episcopus eum per satellites in domo vicarii intercepit, scandalose deduxit, in atrosque conjecit carceres, duplicem superaddens tyrannidem. Prima fuit corporis, quia, intensissimum licet frigus fuisset, fenestras claudere vetuit, sed sufferri debebant, ut per crates frigore torqueretur. Lectum insuper omnem et tegumentum prohibuit, eum tantum ei pannum dari mandans, qui canibus objiceretur. Altera erat animae. Nam cum confiteri postulasset, hoc quoque ei ab ipso episcopo est negatum, immo eum in sui e carceribus sisti curavit conspectum, exprobratoque | 425 testimonio et data mihi recognitione, jussit videre, an eum juvare valeam ego. Cum autem ille veritatem et conscientiam ac Deum provocasset, malleque se mori quam iniqua dicere, adeoque unum se ab episcopo petere confessarium, adstans ei respondit ipse episcopus: Volo ut et animam perdas et ad diabolum abeas, et confessarium non habebis. Eumque negavit. Quae quia in ejus palatio, adstante familia episcopali, acta fuissent et per totam evulgata civitatem summo maximoque scandalo, ideo canonicorum plures adivere episcopum, ut scandalo huic mederetur. Is ergo altero die ad bona sua Gradecz profectus est, committens

-- 324 --

Ressio et Mikinovich de incarcerato presbythero curam. Qui tertio die ab abitu episcopi permiserunt, ut confiteretur per eos assignato praebendario Persich, et ut ob imminentem mortem ex frigore ad familiae calidam domum transferretur. Diebus dein 15 in eadem detentus ac dein demissus. Utve turpe obtegeretur scandalum, postea contra eum, ac mense primo Junio, est inquisitum, qui Pittomachae adulterium commisisset, atque in tali, non admissis defensae ullis mediis, convictus. Intuitu autem carcerationis praemissae cum idem Fabianich ad metropolitam appellasset, neque ei extradare voluissent processum, episcopus sub juramento negavit incarcerationem, et satisfactionem sibi ex presbythero impendi petiit, quamvis ea notoria fuerit incarceratio. Processum vero sic expediverunt, ac si defensus fuisset, et quod ipse in judicio agnoverit crimina. Quod dum coram metropolita negavisset presbyther, archiepiscopus, quid faciat, suspensus commendavit episcopo, ut negotium accommodaret, quia dubium esset, quid proditurum per examina. Ergo episcopus eum in gratiam suscipit, at pro capellano castrensi ad regia castra cum banalistis misit.

Praemissa omnia cum mihi nota fuissent, cautus esse debui, ne inducar, et aliunde a Reess, Malenich, Paxi, hominibus illis, qui temporalia Deo et spiritualibus anteferrent, amplecti consilia summae fuisset imprudentiae et ruinae propriae. Ergo postquam primum mensis Januarii Februariique prorogassent terminum, illum etiam, qui a dominica 1ma quadragesimae ad dominicam 5tam esset, supplicare rogareque Viennae debui pro mandato promotorio et acceleratorio, quod sub decursu postea bis reiteratum est.

Majo igitur mense agere incoavimus. Scopus meus unice plusquam Judaicam demonstrare fuit passionem, quia 1755. regia Majestas ipsa me assecurasset, quod si passio prodiverit, condignam mihi datura sit satisfactionem. Et cum haec tanquam actus internus probis non subsit, ideo duo assumpsi hujus probandae media. Primo per exceptiones, neglectum legum, qui neglectus procedere non potuit quam ex passione, et ubilibet deduxi, Judaeos legalius cum Christo egisse. 2do. Ex factis et modo procedendi adversariorum, videlicet mediis omnibus mihi necessariis denegatis et paulo ante deductis adversariorum procedendi modis. |

426

Et quia observassem, allegata mea nunquam legi a judicibus, sed ab actore Malenich compilari omnes sententias, aut ultima replica, quid deliberandum habuerunt, allegative apponi, ideo sine metu violationis sedis liberius diffundere me potui. In exceptivis ergo ad vindemiae usque juristitium mansimus, nempe in quaestione judicatus, tum quaestionibus juris aliis atque actoratu. In quibus omnibus actor quas voluit sibi favorabiles compilavit sententias.

Dum ad merita ventum est, petii ego eadem ab actore doceri, cum neque ex fama aut rumore procederet. At per sententiam est pronunciatum, actorem probare non obligari, verum me ad objecta crimina, secus quod de iisdem convicar. Tum et hanc appellavi sententiam, at negata est appellatio. Ergo respondendum habebam. Et quidem, tametsi ut singillative respondeam jussus fuerim a Ressio qua judicii praeside, cum istud nihilominus non placuisset Malenichio, Ressius, uti ad pejerandum pronior quam orandum, negavit singullativam responsionem. Dumque jurare voluisset, stiti eundem, admirantibus omnibus, cum parum sit, singillatim vel conjuncte respondeatur. Visis ergo meis responsionibus, ne tempus supersit

-- 325 --

replicarum, Malenich octo decemque diebus allegata apud se detinuit, mihi vero ultra diem unum non concedebatur replicandi tempus, praecipue postquam, eorum modo procedendi coactus, ultra 200 epistolas scriptas ad me per canonicos ab anno 1748. et episcopi Braniug mortem (quas non exspectabant) produxissem, ex quibus tota contra me machinatio tantorumque canonicorum vita et mores, praecipue autem Georgii Reess et Georgii Delinich, patuerunt. Hae epistolae a potiori fuere actualis episcopi Thauszy, Stephani item Putz episcopi actu Belgradiensis, et Josephi Chiolnich actualis Bosnensis. Ad has uti exhorruere omnes, ita quia avunculus meus Adamus Ztepanich cantor edixisset, habere me productis longe graviores, prouti etiam in effectu binas a Putz scriptas et Wolffgangi olim Kukuljevich habuissem, in quibus episcoporum modo spurii et cum foeminis convictus significabantur mihi, fine eo, ut ab episcopatu consequendo amoverentur, quas tamen nec hac occasione nec unquam produxi vel earum usus fui scientia, ideo timore harum arctissimum mihi respondendi concedebatur tempus et ad duas vel tres horas extensum. Immo productas a me litteras quia authenticare noluissent et a me originalia postulassent, quae illico comburenda decreverant meque combustis originalibus accusare calumniae, eapropter, consilio hoc mihi detecto exsistente, ego per comitatus duos judlium authenticari petii producta. Quod cum noluissent et actor peteret videre originalia, ne conficta sint, rursus per judlium duos fuere eidem portata. Qui unum doluit, suas ternas produci. Cum autem retulissent originalia judlium et authenticassent ipsi copias, in judicio rejectas, quod saeculares nequeant authenticare ecelesiasticorum litteras, in arce conclusum fuit episcopi, ut curiam meam noctu invaderent et litteras omnes raperent et me praesente in aedibus comburerentur. Hoc consilium statim mihi ab amico est revelatum. Qui ut obviem, non solum praefatas canonicorum epistolas | 427 ad manus comitatus tradidi, verum ut hoc ipsis pateat taliterque ab involatione domus abstineant, eodem a prandiis die ipsos authentice admoneri curavi, ut, an authenticare velint, sese declarent, secus quod comitatui resignem eas omnesque litteras; et in effectu resignavi. Alia quoque universa scripta mea e domo abstuli atque affini Hadrovich servanda tradidi. Universa enim rapuissent. Hac facta admonitione interrogavit admonentes judlium Malenich, num revera apud eosdem essent litterae; et respondentibus ita, immo demonstrantibus, quia eas apud se habuere, cur eas assumere velint, interrogavit; et reponente judlium Stephano Cheh, securum esse velle comitatum neque dare media, ut quaestio enascatur, an factum hoc fuerit vel non, taliterque de fidei dignitate comitatus et capituli oriatur quaestio, ideo pro cautela omni mandavisse supremum comitem, ut nec mihi restituantur litterae, si easdem spirituale judicium comportare et authenticare recusaret, adeoque eas nec mihi se daturum, sed servaturum. Observabatur, quo ab admonitis pergant judlium, et dum visum fuisset, quod ad supremum comitem, et quod apud eum depositae sint litterae, (quia cancellista eos secutus est ad supremum comitem specie alicujus negotii), mihi domuique a violentia et involatione pax fuerat. Replicandi attamen adhuc magis arctatum tempus. Favorem hic expertus sum saecularium omnium, qui, observata tanta erga me compassione, suis mihi serviverunt ammanuensibus, ut septem octove scripserint, et dum fatigabatur unus, alter successit. Quod sicuti Deus eis retribuere

-- 326 --

dignetur, ita machinatores indignabantur ob favorem hunc, quia, nisi ad constitutam horam fuisset replica, per contumaciam ex non defendit me convicissent. Haecve eorum fuere vota. Ad quod impediendum, quamvis scriberem replicas continuo et praedicti ammanuenses nocte integra deseriberent, a saecularibus ipsis juvabar in replicarum acceleratione, praecipue autem a fratre meo Christophoro, domino Lukauszki et supremo comite domino Joanne Jursich. Sed antequam prosequar, de ipsis actionalibus meritis dixisse et notasse juvat.

Anno 1753. canonicus Balthasar Petkovich Bononiam Augusto mense pro illius collegii rectore submissus est. Quia vero is pro more capituli eo anno dicae hominum et capitularium subditorum, qui ad Zagrabiam sunt, incassator fuisset, quam, quae, superest ab interusuriis capitulo, a locatis regno capitalibus regni perceptori admanuat, et ego Petkovichii curator fuissem, supplere in hoc eum officio etiam debui illudque sum exsecutus. Anno 1754. cum alium incassatorem capitulum non substituisset Petkovichio neque nova fuisset regnotenus auctio, adeoque nec intra subditos subdivisio, onus hoc penes me | 428 remansit, et quidam pagorum judices deportaverant pecuniarum aliquid, quidam nihil. Interea eodem hoc anno 1754. ego ad conscriptionem regni ordinor, abiensque mense Julio admoneo capitulum, quis et deportatae ad me pecuniae curam habiturus sit et imposterum deportandae. Repositumque, ut decanus admoneret judices diligentiae in extorquendo et, si portaret quispiam, perciperet ad meum usque conscriptione reditum, quod tum calculo ducto piarum summarum capituli deponenda deponentur, residua vero pro more regni perceptori dabuntur. Hoc responso habito, ad conscriptionem discessi. Postquam vero supradescriptas cum domino Raffay habuissem discordias et is redux in conscriptores conscriptionemque excitasset commune odium, canonicus Gaszparich mihi in Rakovecz conscribenti scribit, ut relicto conscriptoris munio Zagrabiam veniam causa suprascriptae pecuniae. Respondi eidem, me sine aulae indultu haec facere non posse, consequenter vel pecunias, quae apud me sunt, acciperent, vel, quod perceptori numerandum est, numerarent, sicuti id fieri observavi saepe in Sisciensibus atque aliis, dum ad tempus non deponeretur pecunia; praeterea ignorarem, quid ab abitu meo ad decanum sit deportatum. Post haec accepi nullas. Gaszparieh nihilominus Busanium persolvit et, antequam ego e conscriptione redivissem, meas jam et Petkovichii, cujus curator fueram, subtraxit divisiones et has substituit. Cum redivissem, hoc ipsum mihi detegit, utve mihi has divisiones bonificem, monet, aperiens una, a decano nil fuisse incassatum; eapropter viderem, ut, quod restat, incassaretur.

Suborta dein fuit contra conscriptores conscriptionemque publica illa, fol. 238. descripta, persecutio, adeoque, nescio quo instigante, dominus Gaszparich voluit, ut non obstante eo, quod a subditis necdum sit comportata pecunia, ego eandem assignem. Me hoc negante et coram deputatis Goymerecz ac Szkerba restantias liquidante atque assistentiam postulante, nec auditus sum, at ut ego de incassatione videam, ex meis autem divisionibus praefectus summarum piarum totalitatem accipiat. Vidi, quid rei sit sub actuali conscriptionalis operis examine, et tolerare (aliunde occupatus labore dilucidandi conscriptionalis operis) debui sollicitusque esse, ne ad vota tantorum priver diurnis. Neque postea rei hujus vel mentio

-- 327 --

exstitit. Sed, praeposito majore mortuo, postquam supradescriptae subortae fuissent technae, die 16. Julii a canonico Paxi crimen peculatus mihi objici primo intellexi, hujusque me esse bano accusatum. Facta dein cum Gaszparich ibi in capitulo confrontatione, tametsi praepositus Chasmensis Petrichevich, palam passionem esse contra me, dixisset et abivisset, peculatus crimen, cujus me in aula accusaverant, non solum sustinuerunt, sed de eodem criminaliter primo loco me inactionarunt, et hoc rude objecerunt: quod nempe crimine peculatus se polluere non dubitant. In hujus autem probam miser Gaszparich, oblitus litterarum suarum mihique datarum quietantiarum, spe obtinendarum domuum, quas et obtinuit a morte canonici Magdich, false contrarieque recognovit Malenichio, immo, Deo sic volente, numerum, quem primo conformiter ad datas mihi quietantias in 735 fl. scripserat, primum abrasit, sic tamen, ut falsificatio nosceretur. |

429

Quare ultra ea, quae ego ex jure civili, canonico, municipali in defensam mei allegavi, ipsius Gaszparich litteras et mecum eatenus correspondentias et quietantias ipsas in originali exhibui. Quibus ejus falsitas atque infamia manifesta evasit, et praecipue rasura illa, quam adhibuit, hacve ratione contrariis falsisque ejus documentis convincendus erat et fuisset in metropolitano foro, nisi ego allegative expressissem, hanc me ei injuriam parcere et, ut accuratior sit, rogare. Feci autem hoc tum ex charitate Christiana, tum quod non solum capitulares sed cives ipsi post factum hoc, ita confusum observent, praecipue occasione novilunii, ut delirare videatur. Nolens ergo me scrupulis onerare, si post petitarn poenam miserabilior evaderet, allegative ei parcendum petii, motus et quadam erga eum gratitudine, quia consilia inimicorum meorum et praecipue episcopi iste mihi potissimum revelabat, et avunculi mei Adami Ztepanich precibus, qui tanta mihi praestitit beneficia, ut praedicto Gaszparich non nocerem.

Crimen alterum aeque assertive ac nude objectum est de residuis, ex hac circumstantia. Obiit anno 1752. canonicus Joannes Radich, qui sicuti affectum nullum capitularium habuisset, ita in ultima constitutus infirmitate ab illorum nemine visitatus est, tanquam is, qui divitias non curavit, et in illo erat apud omnes conceptu, quod neque passivis suis debitis expungendis futurus sit sufficiens. Iste ergo, nescio qua ex consideratione, me ad se accersiri curat. Quem dum extreme decumbere et ipse observassem et ex medico didicissem, animae primum ejus accepi rationem et sacramentis ejus muniri procuravi. Tum, quam cuperet dispositionem, proposui. De hac nec audire voluit, praecipue si coram capitularibus esse deberet, qui ad iracundiam facile eum provocarent suis illusionibus, quod nullas congregasset et relinqueret facultates, aliunde exiguo erga se affectu. Praeterea subdubitabat, an solvendo alieno aeri futurus sit sufficiens. Quare totam suam substantiam mihi credidit rogavitque, ut expunctis debitis si quid superrestabit altariam pro suis antenatis, quorum nullus facturus esset memoriam, cum is claudat Radichiorum familiam, animae dein sororisque suae facerem mentionem. Ne autem eo mortuo assertivum hoc videatur, cum summa eum disposui difficultate, ut hoc ipsum coram Chasmensi fateretur capitulo, atque coram iis testamentum hoc ipsum conderet, quod fecit etiam, moriturque die statim altero. Ab ejus morte universum substantiae suae confectum est inventarium per canonicos Reess et Gaal qua exmissos capituli. Praesentatum a Chasmensibus ejus testamentum,

-- 328 --

substantia ejus tam a capitularibus quam et affinibus Goymerecz ad 200 fl. Rh. taxata. Quia autem ob ejus, quam in agone vidi, erga me defuncti confidentiam, ego neque minimum quidpiam pro me usurpassem, adeoque butyrum, candellas, legumina, sacharum, rosoglio, aquavittam, aliasque tales res, in copia majori apud defunctum compertas, et ex more capitulo ab exsecutoribus rapi consvetas, in pecuniam convertissem, praesentibus duobus capitularibus ac aliis e regno | 430 juris peritis liquidationem debitorum defuncti institui, postquam videlicet labore magno confusa ejusdem scripta in ordinem redegissem, observassemque, artifices de jam antea exsolutis formare praetensiones et debita. Maxima apothecarii civitatis, Christophori Baptistae vocati, fuit ratio, qui ad 900 plane fl. suae deberi apothecae praetendebat. Occasione ergo liquidationis quae probata compertaque sunt debita, statim exsolvebantur. Et apothecarius civitatis propriis corruit quietantiis, ut debitum duntaxat remaneret de fl. Rh. 300, quamvis et hos ei (praeter fl. 25) fuisse persolutos, satis, non tamen evidenter deducebatur. Is ergo, volentibus praecipue affinibus Goymerecz, pro universis praetensionibus suis transegit in judicio pro fl. Rh. 280, qui eidem etiam sunt persoluti. Pro altaria remansit vinea in Vrabche pro fl. 400. Affini ejus Petro Goymerecz, judlium comitatus, praeter argentum et quaedam monilia, res quasdam item mobiles, dati sunt parati in aere 400. Paulus autem Goymerecz, eotum parochus Bisztricensis, expost canonicus, 200 fl. praetendebat, tanquam defuncto mutuatos, probare autem non poterat, immo spanus defuncti, Nicolaus Tabor nomine, fassus est, 200 hos fl. per se fuisse Bisztriczam portatos, ob quam ejus fassionem ad probandum suum debitum est relegatus, magna indignatione et stomacho. Iste ad capitulum successive translatus atque apud Paxi hospitans ac cum Delinich conjunctus, animadvertens episcopi se possessurum gratias occasione vacantia praepositurae, dissipatam a me Radichianam substantiam effutire cepit, consequenter et hoc sine ullo examine aulae substratum est, et ego postea intuitu hujus criminis de residuis inactionatus. Quia autem probare crimen contra judicium supradescriptum, contra quietantias possibile non erat, ideo mediis supradescriptis, inductione videlicet persolutorum creditorum ad fatendum, se persolutos non esse, uti eis videbatur, fraude autem et indignitate prodeunte neque vel ullo pejerare volente, ut species sit in processu et apparentia, confinxerunt praefati Goymerecz canonici testimonium, quasi ego in Radichianis rationibus (quas nec dedi nec dari obligabar, dare tamen semper possum) in fl. Rh. 700 convictus fuissem. Superi norint, per quem, coram quo, ubi? Umbra haec attamen falsumque Goymereczii testimonium in processu mansere.

Tertium fuit crimen furti, ob non datas collegii Viennensis, cujus rector 1748. et 1749. fueram, rationes. Quod nihilominus falsum est, nam, Viennae adhuc exsistens, pro anno 1748. capitulo misi, hasque canonici Gaal et Petrichevich examinarunt; rediens et 1749. dedi. Quas examinandi tempus accipere nunquam voluerunt. Quia tamen et de hoc me acensassent atque inactionassent, mendacia quaerenda erant. Ergo anno hoc 1756., nescio qua fraude, canonicus Malenich atque die 2. Septembris induxit canonicum Nicolaum Terihay, quod is capituli nomine subscripserit schediasma quoddam, quasi definitivam sententiam sine quovis antea judicio, quod ego in rationibus collegii Viennensis in 3000 fl. convincar,

-- 329 --

hocve in probam in processum exhibet. Verum quia ex dato 2dae Septembris 1756. manifeste prodibat rei falsitas, neque ego unquam eatenus citatus fuissem aut audivissem sententiam, et aliunde res ratiocinaria furtum non esset, sub initium Octobris et post sententiam illam confictam difficultates primo mihi sunt | 431 exhibitae, canonici Schytaroczi et Paxi subscribentibus. Quae confusio! Sed factam intellexi ad salvandam fidei dignitatem capituli, et umbram faciendam propositarum tandem difficultatum.

Quartum crimen negligentiae in frequentando templo fuit. Quod ex mera invidia objecerunt. Quia anno 1754. in conscriptione legitime absens fueram, anno autem 1755. quibusdam vexabar doloribus capitis et continuo infirmus fueram, ut plane in apoplexiae specie incidissem. Quam rem medicorum testimoniis comprobavi, addens, eam talemque fuisse quorundam canonicorum erga me passionem, quod ad evitandum plebis scandalum et servandum erga templa hominum respectum debuissem etiam plane abstinuisse. Quod ex casibus, qui acciderunt, neque ab actore negati sunt, deduxi. Quintum (ante erectam actionem incognitum) objectum mihi est sollicitationis ad sodomiam crimen. Eram ego ex parochia Szellensi ad Siscium anno 1745. die 5. Novembris ad sublectoratum translatus, ex quo anno 1748. die 23. Januarii in canonicum sum resolutus, eodemque anno Augusto mense Viennam pro rectore collegii Croatici abii. Anno autem 1748. obiit episcopus Zagrabiensis Georgius Braniug, cujus episcopatum ambiebant ex capitulo plurimi, seseque mihi commendabant, et alter describebat alteram. Praepositus eotum major Adamum Chegetek vomit, et sua universa merita in eum transtulit. Regina nihilominus Maria Theresia motu proprio episcopum Transylvaniensem Franciscum Xaverium Klobusiczky ad vacantem Zagrabiensem episcopatum transtulit. Hoc Zagrabiae mihi attribuerunt et, me magis optavisse exterum quam domesticum, sunt mentiti, vel maxime autem illi, qui factionis fuere Adami Chegetek. Hinc quia jam Klobusiczky nominatus fuisset, ut ejus aucupentur gratias atque in poenam suo modo suae nominationis, me revocare volebant ex rectoratu illo. Quia vero rationem nullam habuissent, Georgius Delinich, qui ex parocho Kassinensi in sublectoratu mihi successerat, praetermissi canonici Adami Chegetek sororius, atque a pueris factiosus, pueros seminarii illius persequi incepit et adeo cruciare ac torquere, ut sibi contra me aliquid faterentur, quod eorum quidam plane e seminario profugissent, sint foris ad revisionem commorati; duos autem, Andream videlicet Jellachich et Emericum Radichevich postquam satis persecutus fuisset, tandem blanditiis eo pellexit, ut, postquam hi capitulo supplicassent pro sui dimissione, dicerent, non actualis sublectoris tyrannidem sed prioris, mei videlicet, seductionem causam eorum exitus esse, quod ipsum et coram Georgio Reess ac Nicolao Magdich Delinichii fautorum dixêre. Quae autem et qualis illa sit aut fuerit seductio, Delinich interpretatus est, ac, mediantibus praemissis blateronibus Reess ac Magdich, sollicitationem ad sodomiam divulgavit. Cum autem haec mihi Viennam perscripta fuissent ab ipsis canonicis omnia, et ego me contra calumniatores agere velle declarassem nec Vienna recessurum, quoadusque calumniae hae probentur, occasione vacantis episcopates enatae, rogare me coeperunt capitulares vel maxime autem lector Chiolnich et Reess, ne clerum prostituam. Hinc | 432 postquam fatus sublector Delinich

-- 330 --

observasset, me Vienna abire nolle, instantiam dedit ad capitulum petiitque motu proprio, se absolvi a calumnia, quia ille talia non divulgasset. At sua instantia uti Ressium feriebat, ita is contra eum mihi scripsit plurima, et in capitulo rejecta est ipsique datum capitulum et animadversio. Praefati vero juvenes anno 1748. et ad studia Viennam destinati erant et venire debuissent, sed Ressius ac Delinich metuentes, quod a me examinarentur et universa detegerent, eis metu meae crudelitatis persvaserunt, ne Viennam ascenderent. Remansêre itaque Zagrabiae. Postquam vero anno 1749. me in canonicum suum a latere episcopus Zagrabiensis Klobusiczky nominasset, Delinich metuens, canonicatu nunquam se consolandum, praefatos adolescentes iterum persequi incepit, ut Andreas Jellachich saecularem praelegerit vitam, alter vero, Emericus videlicet Radichevich, infirmare inceperit et 1750. mortuus sit. Jellachich, clerica deposita, loqui coepit et Ressii ac Delinichii maleversationes narrare. Quod animadvertens Delinich propria manu scripsit sub nomine Jellachichiano recognitionem, qua nil aliud exprimitur, quam quod illa, quae is coram Delinichio locutus fuisset, vera sint, neque metu Delinichii sit locutus. Quae vero sint illa, non exprimitur. Hanc syngrapham coramizari voluit a Marco Radovich, modo parocho in Szeszvete, tunc clavigero seminarii. Ex hoc ergo fundamento ac vigore hujus recognitionis generalis, interpretatione Delinichiana firmatae, attractus de praemisso sum crimine. In ejus etiam robur ab episcopo Bosnensi Chiolnich qua in anno 1748. lectore canonicus Paxi talem extorsit attestationem, quod coram eodem praefati juvenes fassi fuissent, nihil quidem mali unquam actum fuisse, sed me sollicitasse, tantum eosdem. Testimonio huic Chiolnichiano binas ejusdem ad me scriptas anno 1748. opposui epistolas, quibus ille oppositum tunc scripsit rogavitque, ne clerum prostituam, quia calumnia eotum adhuc prodivisset, et tot aliorum canonicorum litteras; Delinichiano autem commento praefati Jellachich coram auditoriali judicio examen, qui negavit, suam illam esse recognitionem, quam insuper falsam et manus Delinichii et datum reddunt. Datata enim est anno 1749. die 14. Septembris, quo tempore Jellachich alumnus non fuerat. Praeterea produxi vicarii generalis et judicii hujus praesidis epistolam scriptam a Georgio Reess ad fatum Andream Jellachich, postquam iste coram eodem delegate judicio fuisset protestatus et Delinichii malitiam detexisset, quibus eum adhortatur, ut veritatem non dicat, immo scrupulum conscientiae sibi non faciat, si false fuerit testatus dixeritque, protestationem illam suum opus non esse et a me confictam, quia quoad mendacium confiteri poterit, et semper gloriosius ei erit, si cum episcopo et secum senserit, quia episcopus laborabit pro ejus promotione et potens est eum obligandi, ego autem non possum. Rogatque eum, ut ad se compareat, quod illum sit instructurus, qualiter testabitur. Jurare autem non admittet, sicuti neque alios. Verum Jellachich non solum novam dedit protestationem, at hanc ipsam in originali Ressii epistolam ad me misit, quam ego ad processum produxi. Haec est totius rei hujus machina, praeter ea, quae ex legibus diffusius sunt allegata. |

433

Sextum crimen pasquilli seu famosi libelli est nude propositum, procedens nihilominus ex scripto illo, quod fol. 269. et sequentibus descripsi. Hoc cum nulla ratione probare valuissent et ego ursissem Althamium, ut scriptum illud submittat, publico ut constet, num famosus

-- 331 --

libellus sit, obtinuit mandatum episcopus aliquod, mihi ignotum, quia nunquam communicatum. Actor autem episcopi exhibuit ad processum mandatum, quo jubet ille, actorem probare nil debere, et quidquid a me fuerit allegatum in materia hujus criminis, ut cruciligatur. Quod etiam factum est, nam tametsi diffusius allegassem ac in fine eam adursissem legalitatem, ut adminus deponatur intuitu hujus meriti actio, aliud non obtinui quam crucifixionem et deliberationem eam, quod episcopus deponere non mandasset, at tantum allegata crucifigere. Haec erant actionalia contra me merita, petitum simpliciter criminale et sangvinis post degradationem.

Absolutis ergo fusis allegationibus, judices delegati, qui mutati jam ferme omnes fuerant, primo legere inceperunt allegata, obstupueruntque, et quae in iis continebantur et quas dictassent sententias, dum finalis ferenda erat, singulis horis et diebus aliarum fuere opinionum. Primo die simpliciter me absolvendum censuerunt, uno Malenich excepto, qui tametsi actor semper interfuit suaque eos garrulitate atque, uti voluit, rerum interpretatione distrahebat. Cumque metueret absolvendum me simpliciter, dixit, episcopi eam esse voluntatem, ne se coram orbe prostituat, quod fieret, si absolverer, praestareque, cum jam per mandatum transmitti debeat processus, ut in revisorio foro absolvar. Aulam ipsam sic esse persvasam, quod damnabor, quae in antecessum transmissionali providit mandato. Ressius in capite, tum et caeteri a prima recêssere illico opinione. Ergo cogitarent, jussi sunt, ad quid et qualiter condemnarer. Hoc audito, - quo ex motivo, ignorarem, - Jesuita Werntle a rectore suo inhibitus est, ne ultro judicaret, hinc et iste semet dehinc absentavit neque comparuit.

Post dies aliquot ea videbatur esse opinio, ut ab exemplo causae Spoliarichianae, per archiepiscopum Patachich olim judicatae in anno 1738., me purgarem canonice. Sed neque haec placuit Malenichio, quod purgatione facta periculum foret, ne eum ad poenam talionis evocem et novus iterum enascatur processus. Quod quia ex canonistis observassent, hanc etiam seposuerunt opinionem; aliquorum erat postea, ut, cum res tota ex episcopi rancore procederet, ad ei satisfaciendum per tempus aliquod quasi in aresto domus meae detinerer. Sed neque hoc placuit. Igitur arbitrio Malenichii et episcopi relicta est finalis sententia. Et quia ob festa Nativitatis domini et concludi non potuit, consensione mea factum est, ut libere sive ipsis natalitiis festis sive post illa statim feratur sententia. Ergo habito frequenti consilio, nil observatis consideratisque allegatis productisque meis, ob unam episcopi voluntatem Malenich compilavit sententiam, et haec | 434 die 29. Decembris anni hujus 1756. a prandiis fuit promulgata, videlicet quod, quamvis actionata delicta probata non sint neque talium reus sim, nihilominus quod beneficio canonicali priver proventusque canonicales mei quod penes eosdem remaneant. Et hanc sententiam, praesente fratre meo Christophoro, ex originali Malenichiano describebat canonicus Bisztriczey, et Malenich plura, cum describerentur, correxit. Disputatum postea de appellatione extra vel intra dominium est. Et haec una in mei favorem sub toto hoc processu fuit lata sententia, quod videlicet intra dominium appellationem mihi admiserint. Acta nihilominus processualia extradare mihi nunquam voluerunt, neque extradata sunt, sed episcopus ea describere curans per canonicum Bisztriczey submisit ad metropolitanum. An sincere descripseriut, noverit Deus, vel iis usi sunt

-- 332 --

fraudibus, prouti et in processu Fabianich et parochi Turina. Hoc autem certum est, quod diligentissime inquisiverint et a fratre meo percunctati sint, utrum allegata Malenichiana et processum totum descriptum habeat, qui ad salvandas eorum fraudes sicuti se habere dicebat, ita dum describeretur, admissus nuspiam est ad videndum. Quid post haec actum sit, subsequis daturus sum annis.

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.