Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Opinione et conjectura mea (aularum arcana ignorantis) haec totius hujus belli videtur esse ratio, atque ab hinc enatum esse, et quidem Europa minus exspectante, ne videlicet crescat aerarii Austriaci potentia. Hinc videtur peti admirabilis orbi Austriae ab Anglia recessus, hinc cum Gallia conjunctio; praeter videlicet conjunctionem sanguinis, quae in Francisco I. imperatore evenit cum Gallis, Austriam jungi cum Gallia opportuit causa commercii naviumque ⃒ 413 suarum per Mediterraneum proficiscendarum. Nam praeterquam quod Hispania Siciliaque ac Neapolis de Borbonico essent sangvine, Gallia in eum nauticae crevit statum, quod cum Anglia certare valeat; ut autem fortior sit et in sola navali expeditione se illa occupare valeat contra Angliam, bene prudenterque Gallia se conjunxit Austriae, ut nempe ista terrestribus copiis juvet Galliam, sicuti hactenus servivit Angliae ad ejus felicitatem et eam gloriam, quod Austriacis viribus aequilibrium Europae penes Angliam steterit. Sane quisquis accuratius haec perpenderit, in praesenti rerum catholicarum circumstantia catholici principes nunquam sibi consuluere melius atque hac ratione istoque instituto ac systemate. Si enim Gallia et Hispania res suas navales promoveant et his intendant, facile Mediterranei maris et occidentalium Indiarum reddentur dominae. Si Austria cum Polonis et Moscovia terrestri expeditioni se dedant, si rus suum et montes excolant, artes item promoveant, tributarios facile sibi reddent septemtrionales, et penes eos orbis stabit aequilibrium. Equidem Gallia Hispaniaque his pro suis rebus portatura est pecunias et auram, et sic istae ab illis et ilia ab istis fovere se poterunt.

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.