Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Imperator imperii status contra Borussum provocat et in jus vocat. Enervat Borussus accusationes.

Imperator quoque post factam a Borusso Saxoniae invasionem, residua imperii membra ad mutuam defensionem admonet, suumque non tantum offert exercitum, sed et in jus vocat Borussiae regem qua electorem Brandeburgicum; ut Viennae condemnatum Ratisbonae etiam voluit condemnari. At rex ad imperii status fusam longioremque exmisit repraesentationem, qua 1mo voluit: id se ex necessitate supra descripta fecisse, et si elector Saxoniae suis agendi modis a culpa liber est, neque hic damnari potest. 2do. Se imperii libertatum defensorem esse, quia ex Brühliano systemate imperium destruendum erat et libertas religionis. 3tio. Exemplum secutum fuisse Austriae, quae 1741. Bavariam Palatinatumque occupaverat, tenuerat, et imperatorem electum Carolum VII. excluserat, neque tamen electoratu, quo qua rex Bohemiae gauderet, fuit privata; eo minus et electorem Brandeburgiae sive regem Borussiae peceasse, dum consilia inimici praevertit. Et si regina Bohemiae, esto elector, non peccasset, si eadem ante Borussum in Saxoniam irruisset, hanc in depositum accepisset, neque peccare potuit rex Borussiae, quamvis simul Brandeburgicus elector. Hinc imperatoris edicta contra Borussiae regem lacerabat Borussus, ubi talia promulgata vel publico affixa intelligebat, talesque imperiales civitates qua sibi inimicas considerabat et divexabat. Qua re vel potius hujus rei praetextu ob imperatoris gratiam arma contra Borussum corripuere imperiales, impenetrabili tamen modo, quia profugi alterutrius exercitus in imperio tuti erant, et militare sub Borussicis signis imperialibus fuit liberum, plurimaeque civitates, praecipue protestantis religionis, milite providebant Borussum.

Haec publico patuere hactenus, atque ex his belli hujus, posteritas, metiri deberes causam et motiva. Quod placet, judica. Principum gabinetta arcana sunt, neque ea tam facile penetrari possunt. Mihi sane nec priora satisfaciunt. Quod Brühl metuere potuerit, Poloniae regno Saxoniam privandam

-- 309 --

et Borusso parari coronam eam, ad credendum facile adducor. Quod prospicere studuerit suo principi, ejus exigebat fldelitas. Quod Austriam et Moscoviam his de Polonia metibus movere potuerit, nulla mihi est admiratio, sed inexspectati hujus belli hanc genuinam et veram esse causam, omnino dubito. Atque hoc ob Galliae cum Austria conjunctionem, et non acceptatam ab Anglia (quae Europae aequilibrium se sustinere gioriatur) neutralitatem, quam | 408 arripere debuisset, ne Borussus hanc Angliae praeripiat, aut ea evadat fortior. Gallia quoque relinquere debebat Austriam, hanc ut sibi reddat homagialem. Quare altiora ego suspicor, et mea de bello hoc conjectura sequens foret.

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.