Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme. Interea dum minister Borussicus Viennae urgeret aulam pro supranotata declaratione cautioneque, die 29. Augusti Lipsias Borussiae hussari subintrant, pars curiam, pars forum occupat. Hos secuti sunt equitum peditumque 8200 imperante Ferdinando duce Brunsvicensi, qui ab omni insolentia militem cohibuit, aerario tantum et armamentario acceptis jussaque militis per magistratum provisione. Quod factum mira celeritate aliis Saxoniae locis et urbibus, ut sexta Septembris die Saxonicus miles ad castra inter Koenigsteiniam et Sonnensteiniam prope Pirnam sese poneret; Pirnae ipse rex cum duobus filiis subsisteret, regina Dresdae relicta. Rex autem Borussiae die prima Septembris Berolino abiens fulminis hujus spectator adfuit, divisoque suo exercitu, ducem Brunsvicensem ad Freibergam consistere jussit, Beveranum ad Fischbacum ultra Albim, Swerrinium vero mareschallum suum ad fines Silesiae Austriacorum signa observaturum | 398 constituit, Willig vero generalem suum ad accipiendam Dresdam exmisit, ipse hanc ducens exercitus sui manum. Quod etiam eidem successit; nam die 9. Septembris Dresdam hora matutina nona in suam redegit potestatem ipsamque petiit regiam et ab ea claves sibi resignari postulat. Quo obtento cum generalis Willig a gabinetto regis claves postulasset et regina negaret, immo ad hoc defendendum semet appodiasset portae, quoadusque de regis constet jussis, gabinettum tam reginae quam et generalis sigillo fuerat obsignatum. Sed volente rege gabinetti reclusionem, postquam generalis Willig exorare reginam nequivisset, ut a porta recederet, facta deprecatione, postes reclusit et scripturas intimas accepit
suoque, ut jussus erat, regi tradidit; regina ejulante et convocatis externis ministris sensu magno animi, vim sibi et regiae illatam, exponente. Quae cum a comite Stornberg, aulae Viennensis Dresdae ministro, Viennam perscripta fuissent, consternationem confusionemque Viennae causarunt. Hinc Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.