Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

2do loco notandum occurrit suscitatum promotumque Galliam inter ac Angliam bellum. Anno adhuc 1754. officialis Gallicus contra pacta publica Dunkerkam praesidium firmavit et Anglicis navibus molestus exstitit, saepiusque eas est praedatus. Angli lamentari et satisfactionem petere non cessabant, at fuere incassum omnia, Gallia surda aure lamenta Angliae praetereunte. Hinc secutae sunt mutuae navium occupationes depraedationesque, anno autem currente 1756. ab Anglis indictum est Galliae bellum et a Gallia Anglis. Lamentabantur in suo edicto Angli ob occupatum Dunkerkam, depraedatas naves. Gallia navium suarum jacturam extollebat. Pugnatum hoc anno inter haec regna est, et a Gallis subditi Angliae, quos in America Indiisque habet, mira arte ad defectionem ab Anglis corripiendaque contra eos arma fuere concitati, ut continuo Anglorum casus scriberentur. Die vero 20. Maji navali proelio superiores evasere Galli et totius portus Majone sive Minoricae domini effecti sunt, magna Anglorum clade, nam 17 naves bellicae destructae a Gallis fuisse scribebantur. Obtenta a Galiis Minorica, praesidium et arcem sancti Philippi dictum et ad Africam si tum creditumque inexpugnabile obsident Galli et 29. Junii expugnant illoque potiti sunt. Anglicus generalis et praesidii commendans Blakenej ab ipsis Gallis magnam laudem est consecutus, ab Anglis autem majorem, quia et gradu fuit elevatus et perpetua pensione donatus. Minoricae populus ac civitatis sancti Philippi, cum ab Anglis rogaretur ad arripienda contra Gallos arma, reposuisse dicebatur: Ab Anglis hactenus novas novasque contributiones ipsis impositas fuisse specie intertenendorum militum pro defensione eorundem, armis praeterea ipsos privates exstitisse pro defendenda propria patria. Unde cum illi de regno non concertent, idemque ipsis sit, hic aut alter rex eorundem dicatur, si Angli dominium conservare volunt, semet defenderent et effectu monstrarent, exactas hactenus graves impositiones pro patriae illius conservatione fuisse. Ipsos et vitam et facilitates amittere debere pro eo tantum, ut Anglus rex eorundem dicatur, non obligari. Regis esse, tueri subditos, quibus se non crederet, at pro defensione facultates eorum exsugeret; subditorum, contribuere et arma contra proprium regem non arripere. Ipsi armis aliunde carentes contra suum regem arma nunquam arripient, spectatores tantummodo esse volunt, an defendentur ab iis, quibus defensionis titulo tanta hactenus contribuerunt.


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.