Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

(De rege Nicolao Jesuita historia.)

Primo loco notari debet, qui sub anni principium erupit, de Nicolao rege Paraquariae Jesuita rumor. Universalis iste fuerat, dicebantque, sub Nicolai regis nomine aes distributum et Romae fuisse visum. Aliaque plurima. Jesuitae nostrates rem fabulam esse praetendebant, ab haereticis in Jesuitarum odium confictam. Prodiit attamen, fabulam non fuisse, quia et Romae bullae variae fuerunt distributae et in fine a papa Benedicto XIV. ordinata contra Jesuitas inquisitio, quae successive erupit in publicum, ut infra annotaturi. Caeteram sparso per Europam rumore hoc, provincia haec Austriaca suam,

-- 294 --

ut vocant, Viennae habuit congregationem, ex qua redux pater rector collegii Zagrabiensis atque a me confidentius de rege Nicolao interrogans haec mihi detexit.

Defunctum Lusitaniae regem Joannem, uti ad publici et orbis notitiam superstitiose affectum gubernatumque a monachis, ut penes hos gubernium esset hique illius ministri, legati, gubernatores essent, sic ab his et praecipue Jesuitis inductum, ut jamjam moriturus in cambium quoddam consentiret, quo mediante civitates portusque optimos Hispaniae cederet pro desertorum quorundam Hispanicorum cambio. Antequam resignatione effectiva firmaretur cambium, rex Joannes moritur, eidemque succedit Josephus, qui, monachorum imperium exosus, ex aula et gabinetto ad chorum eos amandavit. Hispania, pro opimo illo solicita cambio, cum Jesuitas a confessionibus aulae videret, eorum medio omnem movit lapidem, quatenus a novo rege cambium confirmaretur. Hi cum partes suas adimplevissent, a rege responsum habuerunt, se patris sui non reprobaturum facta, nihilominus in tam manifestum Lusitaniae praejudicium agere non posse, nisi cambienda per Hispaniam deserta ad aequalitatem redigantur et populosa adminus efficiantur. Quo regis habito responso, putabant et Hispani Jesuitae et Hispania ipsa, Jesuitarum medio persvadendum Paraquariae populum, ut ad excolenda deserta illa concedat. Sed flecti gens non potuit. Ideo Jesuita quidam Hispanus Madrito in Americam missus est sub titulo plenipotentiarii regis Hispaniae. Qui PerĂ¹ adveniens mandatis primum, deinde minis, tandem ecclesiasticis censuris et sacramentorum denegatione populum illum ad deserta illa incolenda impellebat, effectu communis plebei tumultus et insurrectionis. Quo viso, Jesuita aufugit, vel a suis a furore plebis salvatus est, informans Hispanicam aulam, submissione exiguorum militum rem accommodandam iri et rudem silvestremque populum ad deserta pellendum. Igitur ordinantur sex prope Hispani militis milia ad movendum loco populum. Verum |392 plebs sic se opposuit, ut Hispanum hunc totum deleverit militem. Et cum ab Hispanis se premi lamentaretur atque Jesuitas ipsos pars haberet suspectos, pars in iis omnem collocasset fiduciam, utpote mancipia Jesuitarum, sub religionis orthodoxae praetextu, patrem Nicolaum, actualem provincialem Paraquariae, in regem salutant. Nicolaus iste origine Hispanus erat, utpote cujus avus Limam pro praefecto olim advenerat ibique sedem fixit. Ex quo Nicolaus descendit et pro nativo Paraquariae est habitus. Rex iste sive reipsa, uti orbis voluit, sive suppositicie, uti asserebant Jesuitae, monetas distribuit erantque per Europam visae, praecipue Romae, Venetiis, Genuae etc. In parte una fuit insigne Jesuitarum, in altera Nicolaus rex Paraquariae. Re per Europam vulgata, varii, ut fieri assolet, erant sermones variaeque mortalium crises. Jesuitae nostrates negabant coram pluribus et minus intelligentibus factum et Angliae dicebant esse commentum istud. Coram magis res societatis penetrantibus priora (uti et coram me dicebant) asserentes: patrem provincialem Nicolaum ex bono religionis et Europae totius tolerasse insolentis Americani populi audaciam, nomen regis sibi imponentis, ut videlicet ipse, plebis Americanae affectu gaudens, sedaret placidioribus omnia, regnumque Hispano regi redderet et Europae toti conservaret. Si enim haereticorum aliquis, et praecipue Angli, sese tumultuanti immiscuisset populo, thesauri illi soli obvenissent Angliae et Christiana religio exulasset, aut si et nationalium

-- 295 --

Paraquariae quispiam regis nomen assumpsisset, talis de conservando regis titulo fuisset sollicitus, taliterque religioni et Hispaniae regno evenissent pericula. Jesuitae autem, vi professionis titulos habere nequeuntes, provide consuluerunt Europae, Hispaniae, religioni, dum tolerarunt insolentiam populi, quoadusque a legitimo et vero rege, Hispaniae videlicet, provideri valeat. Ista et similia coram penetrantioribus et studiosis rerum status mundi dicebant Jesuitae ex congregatione sua Viennensi reduces. Quid attamen in veritate sit aut fuerit, nobis ignotum est. Ex aliis discat lector historicis. Mihi annotasse publicum sufficit rumorem, uti et nostrorum Jesuitarum purgationes.

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.