Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

(Deputatio Szamoboriensis negotii. Deputationis Szamoboriensis membra.)

Temporibus quoque diaetae hujus plures intercurrerunt et antiquiores revisiones. Prima fuit intra dominium Szamobor et loci illius oppidanos, sub praesidio praefati baronis Stephani Patachich. Vetus saeculorumque controversia. Oppidani liberum se oppidum vigore privilegiorum suorum sustinent ac defendunt. Dominium contra, dominali subjectos foro jurisdictionique, contendit. Pars utraque pro temporum circumstantia personarumque favoribus varia sibi esse documenta narrat, quibus praetensiones suas firmare videtur. Interim ad casum praesentem, cum dominus comes Antonius ab Auersperg, capitaneus | 377 ut vocant totius Carnioliae, dominum Joannem Jursich per regiam plane confirmationem in plenipotentiarium suum constituisset, iste porro ex quodam affectu Michaelem Blasekovich fiscalem dominii Szamobor nominasset, visisque tot annorum intra oppidum et dominium altercationibus, atque, intuitu certi debiti ab oppidanis a comite praetensi, favorabilibus vicecomitum sententiis, praecipue autem, quod Jursich vicebanum Joannem Rauch post factum illius anni 1748., quando filium suum praeferri Jursichio in assessoratu tabulae jndiciariae obtinendo voluit, non pateretur, oppidani porro ab illius tanquam supremi etiam eotum comitis comitatuum Zagrabiensis et Crisiensis, et consequenter totius comitates, suo modo jurisdictione starent, adeoque nil favorabilis pro comite Auersperg, sive juris coram comitatu via sive summariae in regno revisionis, speraret, per instantias coram principe praetensionem comitis ab Auersperg felicius terminandam ob familiae etiam Auersperghianae in aula claritatem existimavit. Itaque post plures iteratasque instantias, ascensu non solum plenipotentiarii Viennam sed et ipsius cum suo fiscali Blasekovich comitis roboratas, exhibitione quoque, uti dicebant, doeumentorum, praetensiones comitis ab Auersperg probantium, signanter cujusdam sententiae excelsae curiae regiae, cancellaria Viennensis Hungarica, ne judicium inauditis oppidanis fieret, regno imposuit, ut auditis partibus opinionem daret, quid in pervetusto hoc merito eruatur, quidve opinaretur. Regnum, habitis eatenus mandatis, sub praesidio supradicti baronis Stephani Patachich deputationem ordinavit. Sed ad hanc comparuere quidem oppidani suaque produxere fundamenta, comes autem neutiquam comparuit, fiscali suo asserente, universa documenta, quibus indigeret, Viennae haberi. Hinc tametsi facto comitis evenisset prorogatio, fiscalis suus Viennam petens lamentari non destitit urgereque, ut submissis oppidanorum responsis Viennae fieret decisio, quia comes sperandum in regno nil haberet ob praepotentias quorumpiam et interessatorum hoc in negotio, uti Rauch, de cujus jurisdictione et decretorum taxis amittendis ageretur, Busan item, cujus saturandae interessentiae, intuitu directionis protectionisque, post Oreskii mortem oppidum Szamobor ad sui exinanitionem supra domini Auersperg fodinas, quae cupreae essent, Rauchii autem et Busani aureo-argenteae, latissimus campus esset conjunctione. Quibus is insusurrationibus, occasione potissimum supradescriptarum circumstantiarum, mandata ad regnum hoc in negotio exaggerativa obtinuit, quod praemisso in negotio nil adhucdum submissum haberetur. Itaque baro Patachich ea, qua potuit, ratione negotium hoc, urgente regno, | 378 sub diuturna hac congregatione terminandum habuit terminavitque, actuario Petro Spissich, ut hominum comitis ab Auersperg negligentiam

-- 282 --

renitentiamque accusare oportuerit, qui impediverunt opinionem, dum ex parte comitis nec se sistere, minus vero quidquam producere voluissent. Interim deductis in ordinem iis, quae oppidum produxerat, oppidum fundatas habere praetensiones, insinuabatur. Hoc coram statibus relato ac Viennam submisso. Blasekovich quoque eorsum petiit, sperans, futurum ibidem judicium. Verum quia comes Carolus Batthyan jam extra banatum fuisset, jussus comes ab Auersperg est, coram iisdem regoi statibus sub comminatione praeclusi etiam agere. Neque enim in cancellaria ferrentur sententiae. Quare Blasekovichio Vienna reduci supplicandum erat, ut comes suus etiam audiretur. Baro Stephanus Patachich sine diurno a comite solvendo deprecabatur laborem. Tandem post iteratas fiscalis preces comes Joannes Patachich futurae eatenus deputationis praeses lectus est, assignatique eidem assessores dominus Antonius Bedekovich, canonicus Georgius Malenich, cui successive Balthasar Petkovich suffectus est, Ladislaus Szale, judex civitatis Zagrabiensis, et pro actuario dominus Nicolaus Skerlecz, tabulae judiciariae notarius. Qui quid invenerint, inferius notabo. Hoc obtento, nescirem cujus consilio, comes ab Auersperg medio fiscalis Blasekovich submissis, quibus innitebatur, actis suis, sinceram hoc in negotio opinionem a me expetiit. cui etiam eandem, in quaestiones aliquot redactam, submisi. Hanc cum legisset, fiscalis comitis, quin et ipse Jursich, fassi sunt: nunquam se negotium hoc ita accepisse, prout in quaestionibus illis contineretur. Dixi autem comiti in opinione illa mea, visis beneque deductis vel ejus documentis, pro oppido stare justitiae praesumptionem, nil obstantibus obnubilativis praetextibus, neque ad medendum causae suae prospicere posse melius, quam si efficiat, ut quaestio illa, Szamobor essetne liberum oppidum, ad diaetam Hungariae, paritate et exemplo tot legum, quas eidem notavi, remitteretur. Ibi ob velocitatem negotiorum et multitudinem accurrentium, praecipue cum magnates libertati oppidorum adversari assoleant, raraque sint, quorum confirmata diaetaliter fuisset libertas, sperari posse optatam decisionem. At visum Blasekovichio, ditescere in Szamobor cupienti et imperium affectanti, durius, si diaetae Hungaricae exspectatione is privaretur spebus et dominio, reposuit mihi, se noscere in regno singulos, adeoque si is, si dominus Jursich difficultates illas, quae in meis quaestionibus innuerentur, non observavit, neque paulo ante fatos deputatos observaturos, et se in sententia tabulae regiae firmaturum ac per deputationem praemissam oppidum eversurum, praecipue cum Rauch vicebanatui defunctus sit, actualis vero supremus comes dominus Jursich eam jurisdictionem non curet, immo faveret dominio. Quare oppidanos protectione destitutos dominio subjici debere, quod ipsum canonicus etiam Malenich sentiret. Reposui, pace mea. Ego ad preces ipsiusmet comitis meam dixi opinionem. Quid eventurum sit, ignorarem. Res mea non agitur, mihique, huic aut alteri subdi Szamoborienses, parum est.

379
(Deputatio in negotio Szaichiano et negotii e fundamento narratio. Naisichii in Szaich detecta fraus et interessentia.)

Altera intercessit revisio negotii jam satis vetusti et celebrioris, Szaichiani nuncupati. Ad cujus intelligentiam nota, Joannem Szaich anterioribus annis, uti cum vicebano Rauch conjunctum, in vicecomitem comitatus Crisiensis fuisse promotum. Dein, quia comites ab Auersperg Disma descendentes arcisque Mokricze possessores bona in comitatu Zagrabiensi Ladomer et Brukinovecz

-- 283 --

, alias vulgo dicta Moravcsa, possedissent haecve vendere voluissent, praedictus Joannes Szaich pro bonis his contraxit atque vigore contractus in eorundem possessorium subintrare debuisset. Vetus autem et dolenda est Croaticae nobilitatis intra se invidia, ut, qui semel potentiores evaserunt, non sinant facile crescere aliquem facultatibus, praecipue si has sine consensu potentiorum, ut vicebanus et protonotarius erant, procurandas velit. Ideo, sive hoc sive alio fine, praedicti comites ab Auersperg pro pactatis bonis termino, quo deponenda erat pecunia a Szaichio, eandem non levant, adeoque contractuale vinculum, quod erat ex parte comitum amissio venditorum bonorum, ex parte autem Szaichii amissio duorum millium, quae in usuroborationem contractus, occasione ejusdem subscriptionis etiam a filiis praefati comitis ab Auersperg tutellam transgressis subscripti, deposita fuere comitibus, ingentem causavit intra partes coram octavali foro processum. Et quia praedicti comites ad vicebanum eotum Joannem Rauch accessissent, frequentius ipseque, ut bonis eorundem Mokricze vicinus, visitam eisdem restitueret, credebat Szaich, invidia vicebani, quod sine scitu ejus contrahere praesumpsisset, contractum initum rescindi a comitibus, adlaborari, quamvis successive atque primum anno hoc 1756. ex fassione coram capitulo celebrata didicisset, machinationem illam fuisse protonotarii Adami Naisich (quem Szaich sibi amicissimum credebat et coluit ad hunc usque annum et per protonotarium in officio comitatus Crisiensis vicecomitis tot tantisque annis conservaretur) pro bonis Bellecz, juris praefatorum comitum, sic paciscentem, quod bona Bellecz ab Auersperghiis durante Naisichiano masculo redimi non poterunt, sed et hoc deficiente ab ejusdem foemineo sexu non nisi post annorum 30 evolutionem, persolutis quibusvis meliorationibus, atque hoc ideo, quia idem protonotarius, banalis utpote tabulae assessor et calamus, sese obligasset, contractum cum Szaich initum rescindendum iri; qui si rescissus fuerit, stabunt praedictae pro bonis Bellecz Naisichio datae conditiones. Szaich nihilominus, quia Joannis Rauch opinabatur hanc esse erga se malevolentiam, vicem Rauchio redditurus, pro bonis Szomszedvariensibus a Rauch possessis duplicem, contra eundem promovet actionem. Pro bonis quidem Lusnicza tanquam pignoratiis erga pecuniae remunerationem; pro bonis autem Jakovlje et a comite Orsich possessis Bisztra tanquam a protonotario olim Petrichevich dolo fraudeque obtentis sub promissione obtinendi cujusdam |380 instrumenti, quod tamen non dedisset, raptis talique jure ad praedictos supra Rauch et Orsich possessores devolutis simpliciter sive absque depositione pecuniae, et ex praejudicio.

Gravius praedictae actiones commoverunt Joannem Rauch, sive quod crederet ex quodam praejudicio, indignum esse, ut vicecomes contra suum supremum comitem ageret eumque in jus vocaret, adeoque inferior contra superiorem, sive quod palam fieret, Joannem Rauch depraedicatam et putatitiam in bonis Szomszedvar haereditatem non habere, sive demum, quod actionatis bonis carere possit. Hinc indignationem omnem contra suum vicecomitem Joannem Szaich concepit aluitque, contendens per omnia, ut in poenam promotarum contra se actionum vicecomitis officio privaretur. Sed quia Szaich protonotarium Adamum Naisich, uti etiam Joannem Busan coluisset, Naisich (ad conscientiae suae ne fors salvandum scrupulum, ut Szaichio per annuum vicecomitis salarium et accessoria, quae haberet vicecomes

-- 284 --

, illata a se injuria, propter amissam cum comitibus ab Auersperg intuitu bonorum supraattactorum causam compensaretur) eundem sic est tuitus, ut iteratis comitatuum restaurantibus, Rauchio ringente, Joannes Szaich in officio vicecomitis comitatus Crisiensis confirmaretur constanter; immo, quia eundem Joannes Rauch qua supremus comes ab officio anterioribus annis suspendisset, in congregatione statuum reprehensus est, et Joannes Szaich in officium per status fuit repositus.

(Rauch inquisiverat in Szaichium.)

Haec res afflixit Joannem Rauch, factumque suspensionis suae manutenere cupiens, sufflamantibus praecipue eum tam adulatoribus quam et officium vicecomitis ambientibus, in acta factaque Joannis Szaich inquirere ac indagare coepit, demonstraturus statibus et suam in suspendendo Szaich providentiam et illius ad officium vicecomitis gerendum incapacitatem. Rei hujus ex parte Joannis Rauch gerendae indagandaeve apparuit instrumentum Joannes Kesser, judlium comitatus Crisiensis ac una etiam illius civitatis, qui in protonotarii Adami Naisich summis erat gratiis, ut Kesser cor Naisichii esse videretur. Fuit autem Kesser ludimagistri Bisztricensis ecclesiae filius (dubiumque, an nobilis, quia objectam hanc sibi difficultatem saepius constanter dissimulat), atque satis in tenera aetate petulans et exorbitans, ut e syntaxi ejectus primum in Bisztricensi ecclesia adesset canenti patri, tum in civitate Crisiensi ludimagistrum ageret, donec parochi Crisiensis Andreae Gradinszki favoribus et viduam quandam commodarum in civitate illa facultatum uxorem obtineret et ad Crisiensis civitatis magistratum assumeretur, atque ex notario judex civitatis illius eligeretur. Praeterea cum astutus satis esset, Naisichium coluit adoravitque, gratiam ejus facile meritus, quia potare ad admirationem aliorum et potuit et cum protonotario solebat. Praeterea, cum canorae esset vocis, cantilenis suis histrionumque actionibus ac aliorum repraesentationibus scenicis recreare uxorem, proles domumque protonotarii Naisich solebat. Qua re magnus effectus, in quadam restauratione comitatuum in judlium comitatus Crisiensis protonotarii | 381 favoribus commendationibusque pervenit. Crisiensibus imperare occepit et officium ambire vicecomitis, de Naisichii securus votis, sed de Joannis Rauch dubius, cum iste tam debilis non fuisset judicii, ut virorum merita ex illis, quibus Naisich, fontibus desumeret, immo hominibus eruditis et intelligentibus palam affici Rauchius observaretur. Ut hunc ergo in partes suas pertraheret Kesser eidemque demonstraret, se in schola Naisichii non solum in perpotationibus excoluisse sed in publicis etiam, videns eotum vicebanum Joannem Rauch suspensionem Szaichii manutenere velle, eidem plura contra Szaich detegit, ut interessentias in officio, collusiones in ipsis processibus, neglectus ordinationum publicarum, atque super his et ipse testimoniales dat et dandas inducit alios, immo edicto per parochias publico atque ex templorum suggestibus contra acta factave Joannis Szaich inquirit coram vicecomite ordinario tum, jam defuncto, Simunchich, scilicet ut his artibus Kesser gratiam Rauchii meritus in vicecomitem succederet. His porro effectum est, ut penes actiones supradictas reales intra Rauch et Szaich personales quoque enascerentur, scinderentur in partes multorum animi, exasperarentur insuper, ac praedescriptarum supra in regno confusionum fomes daretur; Szaich vicissim in vicebani acta indagaret et inquireret curiosius, defensores sibique adhaerentes quaereret, denique comitatus totus

-- 285 --

Crisiensis ejusdemque personae in crisim et successive in jus vocarentur et actiones vitaque eorundem disquireretur.

Equidem multae isthinc enatae sunt lamentationes, accusationes ac ad regiam plane repraesentationes. Multa hoc in personali merito rescripta mandataque regia. Szaich apparebat a cancellaria protectus, praecipue dum Joannes Rauch a candidatione pro officio vicecomitis exclusum contra legem voluit, protegebatur a bano Batthyan Rauch. Inter status autem quia divisa erant erga partes studia, ideo nec regni articulis solidi quidquam decernebatur, potissimum ob insinuatas partium protectiones.

Accusabat Szaichium adversarius: 1mo. Ob neglectum subordinationis debitae adeoque ejus arrogantiam. 2do. Doli fraudisque in contractu illo cum Auersperghiis. 3tio. Inductionis judlium Svagell ac aliorum ad falsas in favorem ejus testimoniales expediendas in causa quadam Preszekiana. 4to. Collusionis cum Vinkovichiis quoad jus Korenszkianum in bonis Kysattakiensibus contra fiscum regium. 5to. Infidelitatis in tutoratu domicellae Mallakoczianae. 6to. In quibusdam a se Sztubiczae prolatis verbis tumultum concitare valentibus, ac talibus personalibus.

(Szaich accusat Rauchium.)

Szaich contra accusabat Joannem Rauch praepotentiae atque despoticae arrogantiae, vitiatarum a se | 382 sententiarum judiciariarum, et quae videbantur, abscissionis odii praeterea sui etc. etc. Nemo comitatensium personarum erat, quae ob diversas in eodem merito testimoniales integra esse videretor. Judlium autem Kesser vel maxime descriptus apparuit accusabaturque ut fur, praedo, falsificator, seductor et mille alia.

(Nova deputatio a rege constituta in eodem negotio.)

Dispositione regni, ut in comitatu Zagrabiensi ista reviderentur, factum est. Sed cum supremum suum comitem neque hi prostituere voluissent, quamvis Kesser aliique aggravati exstitissent, Joanni quoque Szaich collusio attribueretur et minus subordinates agnosceretur, idem Joannes Szaich occasione commissionis Althamianae lamentari et vicebanum Rauch accusare tam per se quam suos non neglexit. Ergo jussu regio et istud negotium revidendum erat. Deputatione igitur sub praesidio fati baronis Stephani Patachich instituta rebusque examinatis omnibus, deputationi visum, Joannem Szaich collusionis reum non esse, at duntaxat incompetentis subordinationis; contra judlium Kesser praecipue ab officio suspendendum, quia vix ab infamia immunem, Svagell item, ac plerosque alios. Mirum, quam offendebatur opinione deputationis Naisichius, ac praecipue ob non absolutum Kesser suum, quem unum pro vicecomitis officio esse sustinebat ejusque activitatem ad sidera extollebat, Szaichio palam inimicus, non tam ob Kesserium, at quia intellexerat, fassionem eum illam, qua mediante bona Bellecz teneret, divulgare sibique eam expediri fecisse. Deputationis hujus actuarius dominus Nicolaus Skerlecz opinionem deputationis fortiter sustinuit, nulliusque collusionis reum Szaichium esse defendebat. At quia Naisich diris sese devovisset, si collusio non est, autoritate vel potius praesumptione sua effecit, ut in publico ex ejus sententia damnaretur Szaich, efficere tamen non potuit, ut absolveretur Kesser, aut ne ab officio judlium suspenderetur. Has res, prouti etiam Naisichii super bonis Bellecz fassionem quia Szaich Viennae iterum repraesentasset, jussu regio haec totius regni

-- 286 --

opinio deputatis privatis ac a rege constitutis, domino videlicet comiti Joannii Patachich, domino protonotario Petro Skerlecz atque Nicolao Bedekovich, pro revisione ac sententia sic commissa est, ne sententiam ferendam ante aulae placitum proimulgarent. Qui etiam sequenti anno hoc in merito laborarunt, ut eodem anno dicturi. Intuitu quoque delatae infidelitatis quoad tutoratum domicellae Mallakoczianae, jubente aula, ut alteri tutoratus iste resignetur, eumque omnis deprecaretur, Szaich autem gesti tutoratus rationes dare et cupivisset et deberet, ad eruendam accusationis hujus veritatem deputatus exstitit dominus Antonius Bedekovich, tabulae judiciariae assessor, cum aliis quibusdam. At Szaichio cum injuria et istud objici, compertum, et hunc cum praefata barone virgine plus caritatis, quam obligaretur, etiamnum praestare. Remansit attamen orbus quibusvis comitatus officialibus Crisiensis comitatus, quia judicio publico collusionis damnatus Joannes Szaich pro suspenso aeque considerabatur, immo jam a triennio prope causae omnes ex personarum ibi defectu sepultae haerebant.

383
(Falsificatio armalium litterarum. Suspecti vehementer qui?)

Sed et 3tio, praemissarum regni hujus conturbationum tempore, quo singuli singulorum acta factave describebant, erupit falsificatio litterarumque armalium a quibusdam attentata confectio. Regulatis banalibus confiniis ne fundus aliquis vacuus relinquatur, dispositione regni, rege approbante, in armalistas indagatum. Quoad episcopales homines, episcopi officiales, uti vicarius temporaneus, comes curialis, fiscalis item, episcopalium quoque bonorum praefectus, procedebant, fiscali negotium dirigente, inquisitiones colligente et, quibus volebat, favente; quoad caeteros autem comitatus officiales sub ipsius supremi comitis, Joannis eotum Rauch, dum esse potuit, praesidio. Plurimi praecipue episcopalium approbabantur et super edocto nobilitatis privilegio regni iis expediti sunt articuli, atque a contribuendo absoluti. In hoc autem tam salutari et publicum attingente opere non defuit quorundam malevolentia, qui visis examinatisque documentis privatorum, ex quibus genealogiam deducere valuerunt ad primum usque impetratorem, Rudolphinas quasdam armales, ut vocamus, litteras transumebant, atque ex iis petentibus et instigatis opera sua confectas armales distribuebant. Ad nequitiae hujus opus influxere plurimi. Inventor autem quis fuerit, non constat. Vehementissima suspicio in episcopales erat, praecipue autem in comitem episcopi curialem Joannem Busan et episcopi fiscalem Ladislaum Lukauszki. Et quidem fundamento vix carens. Nam: 1mo, hi erant, quibus episcopus extractum protocollorum regni, olim ab Alexandro Patachich confectum et post ejus in consiliariatu cancellariae Hungaricae anno 1747. Viennae mortem ibidem remansum, atque a se opera cancelistae Ladislai Bisztriczey obtentum, describendum tradiderat, et qui eum in effectu descripserant. Ex quo intuebantur, quo anno et die, quove in loco, regni sub Rudolpho actae sunt congregationes, sub cujus item praesidio et quo calamum dirigente, ob talium armalium promulgationem. Quae res accurate cum protocollo regni, saeculum superante, concordabat, et quemadmodum fidem maximam confictis armalibus suppeditabat, sic et argumento erat suspicioni illi, quod armalium mercatura a simplicibus rudibusque hominibus erumpere non potuit. 2do. Ex praetensorum reorum fassionibus insinuationibusque, et praecipue armales aere majori ementium. 3tio. Ex praefatorum duorum, in ipsa

-- 287 --

discordia, cointelligentia. Nam, ut supra notatum, Lukauszki in illa cum Josepho Raffay dissensione nominetenus Busanium praepotentiae arguit, in deductionibus attamen suis modestissime se erga Busanium habuit et iste vicissim contra Lukauszkium. 4to. Ex utriusque horum facto. Nam ferveret licet Raffajus contra Lukauszkium nihilque exaggerationum neglecturus videretur, habito non solum rumore publico eatenus contra Lukauszkium, sed et cujusdam ideo incarcerati Sunecz exstante depositione aliorumque de auditu testium fassionibus coram vicecomite Georgio Petkovich depositis, hoc attamen contra Ladislaum Lukauszki nec objecit nec ursit; ac vicissim Lukauszkius contra Busanium haec nunquam exaggeravit, cum nihilominus paribus, uti et Lukauszki, subjectus fuisset crisibus. Hinc a perspicatioribus creditum, Busanium persvasisse Raffajo, ut praescinderet, dominumque Raffay ex respectu avunculi rem neglexisse; Lukauszkium | 384 e converso apud neoelectum supremum comitem Joannem Jursich, qui, zelum justitiae suae administrandae testatum iri cupiens, in has res indagare inceperat et quosdam comprehendi et carcerari fecit, non sine consternatione, alteratione utriusque prioris, immo Lukauszkii erga comitem supremum Jursich indignatione minisque, quod proditurus probaturusque esset, illum totius supradescriptae intra regnicolares confusionis motorem exstitisse. Quibus aut aliis rebus factum observatumque, et Jursichium tepescere. 5to. Quia uterque demonstrasset publico, quantum tempore examinis armalium facultatibus crevisset, nam praeter capitales summas ex censu apud alios elocatas (et) expuncta sua priora debita passiva Lukauszki e fundamentis nobilem in civitate erexit domum, Busanius quoque suam altero tantum ampliavit extenditque, capitalia auxit crevitque facultatibus. Haec praecipua fuere suspicionum contra praedictos argumenta.

Caeterum pictor quidam, nomine Ignatius, in parte capitulari habitans, insignium erat depictor, scriba item. Quidam vero Jurjevich, ex Jamnicza nobilis, ac antea apud Joannem Rauch ammanuensis, in hoc influxit negotium, (ob quod, ruente contra Rauchium coelo, non deerant, qui facti hujus vellent complicem, at non sine injuria, uti eventu is est testatus), etiam disseminando, apud se tantorum esse litteras et documenta. Quidam vero Sunecz, item Lukinich, necnon praepositi majoris venator, obequitatores fuere per domus ditiorum et potentiorum praedialium, libertinorum ac rusticorum, qui suis modis insinuarent, eccur contribuerent, cum ipsi veri indubitatique forent nobiles, ac de talium armalibus rescire hi instigatores vellent. Postquam ad has accipiendas resolvebantur incauti, necessum fuit ad Jurjevichium accedere, habita penes se litteralia documenta (ad genealogiam videlicet comprobandam) exhibere praetextu eo, ut videat, num revera ad eos aquirendae armales pertineant; pactare demum juxta petentis facultates certisque terminis pactatam deponere pecuniam, occasione autem traditionis armalium totum exsolvere. Erat ingens ditiorum rusticorum et ignobilium cura de hoc sibi procurando thesauro. Vendebant animalia, tenuta sua inscribebant aliis, mutuoque ubivis conquerebant pecuniam. Accidit, ut quidam ad fratrem meum Ignatium, parochum Kravarszkensem, mutuas orantes ecclesiae illius pecuniae adessent. Iste, cum mutui necessitatem rogaret, innocenter ab iisdem intelligit omnia, eosdemque dehortatur a mutuo, quod is Jurjevichium nosceret, neque tale illi esse posse tabullarium diceret, ast fraudem dolumque metueret. Hinc persvasit

-- 288 --

petentibus, vicecomitem Mathiam, tum adhuc viventem, Messich accederent ac ab eodem mutuum peterent, aut saltem ad fratrem meum litteras, quod fine obtinendorum per Jurjevich armalium tute eis ecclesiae suae pecuniam valeat elocare. Abivere ergo ad vicecomitem Messich, cui pari sinceritate aperiunt omnia. At is nec pecunias suas se dare posse, respondit, neque parocho Kravarszkensi scribere, quoadusque cum regni vicebano Joanne Rauch non colloqueretur, ipsos interea praestolari posse. Messich ergo ex incumbente sibi officio rem pandit vicebano, vicebanus in congregatione regni statibus, exhibetque interea procuratas et examinatas cujusdam Szarecz armales, quae vel ex cera, insignia imperatoris sive sigillum exhibente, admodum recenti, pictura item, falsitatem sui testabantur. At tacentibus reliquis, res quasi in dissimulationem abiit. Neque eatenus quidquam est constitutum. Ex quo et protonotarium Naisich suspectum volebant aliqui, -385 re hac per vicebanum Rauch in congregatione regni proposita adeoque vulgata, eo majore effecta, quod quidam in vico Latinorum habitans Mathias Rosankovich, in cujus videlicet domo armales hae conficiebantur, repentina morte sublatus fuisset, adeo ut semet veneno sustulisse et necasse crederetur. Apud hunc reperta est cista armalium litterarum, quarundam confectarum, aliarum confici incoatarum; repertum sigillum regium, cera, aliaque hunc in finem necessaria. Quae ejusdem exsecutor, parochus nempe vici Latinorum Josephus Vitnich, ad episcopium detulit, ubi res hae supprimebantur quidem, sed in fine factae sunt publicae, complicibus ultro citroque dispersis. Ignatius enim pictor accepta pecunia Venetias profugisse dicebatur. Sunecz latitabat apud parochum sanctae Clarae. Jurjevich loca mutabat. Lukinich autem a domino Busan Quinque Ecclesias fuit expeditus, ac medio cujusdam Franciscani a Busanio accipiebat, quibus visit, pecunias. Cum ego 1755. in negotiis meis Viennam fuissem profectus, in Ginsiensi diversorio pernoctare debui. Noctis medio resciens pro me advocatus quidem Lukinich cognomine, alias ex Soproniensi comitatu, cujus parens aetatis jam decrepitae in Hungariam concessisset, rogat per omnia, quid eum facere debere existimarem in causa latitantis Quinque Ecclesiis cognati sui Ladislai Lukinich, eo a domino Busan exmissi ibidemque succursu ejus viventis. Narrat mihi armalium confictorum historiam, prouti aufugiens Ladislaus eam sibi retulisset, binas exhibet Busanii litteras, quas ad Ladislaum scripserat, misereri advocatus postulans senecionis parentis sui, qui copiosas ideo funderet lacrimas, ne quae nobilibus Lukinich nota hinc eveniat. Postquam diutius his in rebus collocuti fuissemus, mea haec erat opinio: daret minarum plenas advocatus ad Busanium litteras, quodve cognatum Ladislaum Viennam ducturus sit, ut, quam turpi facto suo demeruit principis gratiam, eam sincera confessione remereretur; Busanium aliunde episcopi curialem comitem sic procuraturum, ut Ladislaus suus integer redeat, et praedio, quod remotius est, sine amissionis metu potiatur. An scripserit Busanio advocatus, me latet. Innegabile autem est, Ladislaum Lukinich redivisse, ac in pace suis perfrui, et ad divitias armalium litterarum mercatu pervenisse. Praemissa cum ad aulam plane, nescio qua via, devenissent jussusque fuisset comes locumtenens, ut in confectas armales illas litteras investigaret reperiendasque Viennam submitteret, tandem quod, tot annis antea non

-- 289 --

obstante emeriti vicebani Joannis Rauch repetitis eatenus in regno admonitionibus et provisionis alicujus precibus, anno hoc 1756. vicecomiti Georgio Petkovich commissum est, ut vocaret singulos, qui prioribus annis pro nobilibus improtocollati articulariter sunt, et suspectas talium armales locumtenenti traderet, comparebant ad vicecomitem multi, plurimorumque arrestatae sunt armales litterae, qui de fraude illos decipientium lamentantes prodidere plurima, summasque, quas pro armalibus erogavere, dicebant repetebantque. Vicecomes has privata ex curiositate adnotans, notabiles esse multorumque milium, mihi dixit.

386

Interea novis creatis supremis comitibus, Jursichio zelum eatenus exhibente, incarcerantur tam praedictus Sunecz quam et Jurjevich ac venator ille praepositi. Qui in benevolis suis examinibus nil fassi sunt, ac seductos semet fuisse a profugo pictore Ignatio, totam culpam in eum derivando. Busanius frequentius accedebat visitabatque hos reos, victum iis etiam suppeditando. Hoc nihilominus anno in carceribus remansere. Barbitonsor quidam capitularis Antonius, jussu supremi comitis Jursich, examinatus quoque a vicecomite Petkovich de quibusdam, coram se apud parochum sanctae Clarae trans Savum a Sunecz prolatis dictisque, est. At hujus fassio, tanquam de auditu, suppressa exstitit. Finem hujus sequenti anno notabimus. Vide fol. 447.

4to. (Narratur historia de Joannis Rauch accusationibus, per Draskovichianos factis.)

Supra notavimus, Joannem Rauch, resignatis officiis suis, in vicem promissi antea baronatus publice reprehendi debuisse, utve actio ei criminalis erigeretur fuisse impositum. Res haec processit ex repraesentationibus fiscalis Draskovichiani Benedicti Krajachich. In quibus cum accusaretur Rauch, homicidam voluntarium, et fors jubente eodem Rauch homicidam effectum, non tantum foveri, at praemii instar in officialatu bonorum suorum Sziszlavich detineri. Ideo locumtenenti ab aula imponebatur, homicidam ut illum intercipi procuraret. Qui, aulae jussa exsecuturus, filium Joannis Rauch Paulum, alias in confiniis banalibus supremum vigiliarum praefectum, ad intercipiendum homicidam hunc ordinat. A quo et capitur. Cum vero duceretur Zagrabiam, in trajectu ad Szuszed dimittitur, sparso rumore, reum semet in Savum praecipitasse ac sponte submersum esse. Sed fiscalis Krajachich arguit, nec filium exmitti debuisse pro capiendo reo, nec submersum esse, testimonio nautarum ex Szuszed, item inquisitione, nocte illa dimissum, Zagrabiae in vico Latinorum dormivisse, detentumque fuisse triduo, tandem expeditum, praesumptione manifesta, ne delictum in Joannem Rauch transeat isteque gravetur aut praepotentiae manifestae, ut potius jussa dispositionesque eludantur regiae, quam ut Veritas prodeat. Revera hoc et Viennae sic considerabatur. Quare locumtenens reprehensus est, quod homicidae capturam filio Joannis Rauch credidisset, et Majestas regia in factis contra Joannem Rauch accusationibus est confirmata. Jussumque est iterum, ut demandatus jam praevie processus erigeretur. Quod etiam sequenti anno in foro dominali Draskovichiano per Benedictum Krajachich factum.

(Deputatio de regulandis neoerectis comitatibus. Eatenus projecta.)

Quia autem 5to Sua Majestas regia non solum promotione duorum supra nominatorum supremorum comitum regendam Sclavoniam Hungariae instar insinuasset, sed mandato suo regio imposuisset, quae et qualis reponendis

-- 290 --

in integrum comitatibus danda censeretur regulatio, ut status opinarentur, ideo eatenus quoque sub praesidio Zagrabiensis episcopi ordinata habebatur deputatio. Ad hanc Jursichio ut supremo comiti patuit accessus, qui eandem, uti in Sclavonia esset, proposuit. Sed Busanius, cui perceptoratus prae vita sua esset, ex privata, ut omnes putabant, interessentia, ac in veritate ob multorum praepotentiam, fieri hoc non posse sustinuit. Hinc praemissa censebat deputatio: 1mo. Restaurationem comitatus nullatenus supremis comitibus indulgeri posse ob salvandam autoritatem bani, quae corruitura dicebatur, si supremis comitibus restaurationes fuerint admissae. 2do. Generales aeque comitatus congregationes non admittendae. 3tio. Et vel maxime perceptores comitatuum non inducendi, at cassam penes regni perceptorem remanere necessum foret, tam ob passiva regni hactenus contracta debita, quae impossibile foret per comitatus dividere, quam etiam ob defectum personarum in singulis comitatibus sic possessionatarum, quibus cassa credi posset. In reliquo, Sclavonicorum | 387 comitatuum regulationi insisti posse. Jursich, observata singulorum deputatorum obstinata hac opinione, praescidit ab omnibus. At rem suam et comitatuum Viennae egit medio Benedicti Krajachich, fiscalis comitis Draskovich et resoluti supremi comitis comitatus Crisiensis, Ladislai item Bisztriczey cancellistae, amici sui.

(Benedictus Krajachich agit pro reponendis in integrum comitatibus.)

Benedictus igitur Krajachich, medio etiam domini Codeck qua bancalitatis praesidis, gravem hac in re fecit repraesentationem deduxitque, et necessitatis esse publicae et servitii regii comitatuum in integrum repositionem. Necessitatem publicam metitus est ex lamentis singulorum improportionis tam fumorum regni, sic voluntate Busanii elaboratorum, ut nec regnum nec princeps nec mortalium ullus vel ideam, quae in publico et importante hoc negotio habita fuisset, vel divinare valeat, quam et contributionalis quanti. Et si ista regnum ad servandum quoque ex justitia a praegravio quemvis cognoscendasque vires proprias, adeoque informandum bene principem, ne tyrannus subditis appareat, hactenus non praestitit, quantum vis se eatenus et 1695. et 1720. coram regibus obligasset, immo annis prioribus elusorias conscriptiones fecisset, illam videlicet stratagemate Busanio per dominales officiales factam, in partibus autem maritimis per Georgium Jellachich, ab ipsa aula sepositam, anni autem 1754., quamvis suo modo regiam, evertisset, quid sperandum in regno sit, luculenter apparere. Consequenter jure videre debere principem, ut istud per comitatus sicuti in Hungaria absolvatur. Eo quidem legalius, quod dicae sive proportionis ratio intra subditos per tot jam leges comitatibus competat, Sclavoniam autem in iis, quae legalia essent, sequi debere Hungariam, articulus 120., 1715. doceret. Servitii autem regii rationem desumebat et ex subditorum contentu, dum aequalia se ferre onera viderint, et ex belli praesentis necessitatibus ac transenae militum, defectibus, specifice positis, qui omnes enati ideo, quod comitatus irregulati essent. Quis autem et ubi, regnum quaereret. Sed et hoc expostulare autoritatem regiam, quae supremos resolvit comites pari expeditione, uti in Hungaria. Ergone princeps se derisui ac publicae censurae exponere debeat, dum constituta per comitatus gubernandi ratione ab eadem recesserit. Tum ad enervandas rationes supra deductas descendit, descripta deputationis deputatorumque

-- 291 --

voluntate, et quidem ad primum, parum esse praepotentibus de bani autoritate, sed sub hujus praetextu gestam a se hactenus conservare adniti. Et quae illa hactenus erat bani autoritas? Pro officiis comitatensibus, quos vicebanus vel protonotarius voluit, proponere, sed non denominare, ne denominati bano se obligatos sentiant. Plus esse constituere distribuereque officia, ad regiam utpote autoritatem accedens potestas, quam pro iisdem proponere. Quid utilitatis Nicolao olim Frangepanio ex candidatione profluxit, dum comitatenses adhaeserunt potius protonotario quam bano? Quid sub banatu Batthyanii, dum locumtenenti, ejus personam bani praesentanti, Naisichius publice | 388 abjecit calamum, scribere nolens, quia, quod scribendum fuisset, suum non fuisset beneplacitum? Busanius quoque, nec banum nec locumtenentem vel cum crucigero disponere posse, licet servitium exigeret principis, ut in casu illo reparandaram publicarum viarum et non perdendarum operarum exigebat. Nemine comitatensium bani autoritatem unquam tenente, ne privaretur officio, sub praetextu banalis autoritatis quaeri, ut ad praepotentum arbitria sponsalia ipsa contrahantur, a dominiis Erdoedianis pensiones non cessent, singuli ad illorum nutus contremiscant, quae omnia specificis deducebat exemplis.

Demum arguens, unde zelus iste banalis autoritatis? In comitatu Varasdinensi familia comitum Erdoedy motu proprio, sine bani, sine regni influxu, creat, quos vult, comitatus officiales. Neque hoc derogat banali autoritati? Immo cum in diaeta 1723. quaestio eatenus emersisset, ablegati regni pro Erdoediis stetere et protonotarius compilavit articulum illi familiae faventem. Sane in candidatione horum tantum comitatuum tota sita est bani potestas. Si studiosa banalis autoritatis fuit deputatio et non suae praepotentiae, eccur non projectatum principi, ut, quod Erdoedii in comitatu Varasdinensi possunt, posset in his comitatibus banus, motu scilicet proprio omnes constituere officiales? Hoc bani elevasset autoritatem et respectum. Proinde non fuit aliud in deputatione illa objectum, quam propria quorundam interessentia, ac ne justo aequilibrio evadat aliquorum potentia, salva integraque esset palatini Hungariae autoritas, dum comitatus Hungariae semet restaurant, salva bani, dum magistratus civiles, dum comitatus inferioris Sclavoniae bano subjecti. Neque tunc episcopus neque Naisich aut Busan neque totum regnam praejudicium autoritati banali inferri existimarunt, sed duntaxat peribit banus in duobus his comitatibus (in quibus videlicet vicebanus, protonotarius et perceptor regni dictus degere consveverunt), si hi, exemplo jam aliorum, ad legis dispositionem redigantur.

Congregationes quoque comitatuum difficultari legem praximque Hungariae, comitatus item Varasdinensis ac inferioris Sclavoniae, quia protonotario adimetur occasio nomine publico ludere, testari pro quibus voluerit, laudandi immeritos etiam, verbo suam demonstrandi potentiam per exorbitantia saepe prolata, per abjectionem calami, laudes sibi procurandi in aula, et tanta alia specificis firmata tam veteribus quam recentioribus casibus.

Cassam demum difficultari aeque contra praxim Hungariae Sclavoniaeque, et eo temerarius, quod leges municipales ipsae per illum citatae, protocolla quoque regni, perceptores singulorum comitatuum et olim exstitisse, perhibeant. Sed hoc esse cor interessatorum, quia, quid cassa sit,

-- 292 --

nemo sciret. Cassa nequaquam regni est sed privatorum, quia neque bano pateret, nec vel crucigerum disponere posset. Est ista medium demonstrandae et exercendae praepotentiae, dum, quibus volunt, ordinantur salaria, ut obstetricibus plane; dum diurna sibi ordinant et accipiunt, alios vel debitis | 389 privant. Est dissensionum fomes tum ob diurna, quae assignari solent ex personarum respectu, tum ob largitiones indignis, ut cuidam Gallo medico, ideo mercedem habenti, quod cum protonotario Naisich bene bibisset. Est injuriarum seminarium et vindictae occasio, dum ad hanc contribuant ad ultimas vires eorum subditi, qui sese mancipia quorundam non monstrant. Est avaritiae fomentum, dum ob privata lucra et interessentias ad eam lege obligati nil conferunt, uti mercatores, opifices, Graeci item, vulgo dicti Kalagiae, qui ad privatam perceptoris aliorumque cassam contribuerent, ad regni autem cassam, licet 1754. supplicantes offerentesque annuos 500 fl., ex impotentia allegatae per Busan incassationis contribuere non poterant. Proinde has veras esse rationes pro non dandis comitatui singulo perceptoribus. Illas autem, quas invenit deputatio, indignas deputatione, indignas regno et principe esse, quia debita regni passiva proportione fumorum, quibus inhaererent, per comitates facile ac ante unius horae laborem dispertientur. In perceptoribus autem non desiderari divitias sed fidelitatem, id, quod reges omnes in suis, quos vocant, commissariis testarentur, dum his centena centenaque credunt milia, licet illis una officii merces divitiae sint. Nec Oreski olim dives fuit, dum regni perceptoratum obtinuit. Nec Kussevich nec Busan tantas habuit, quantas in perceptoratu successive congesserunt. Mediocres subintrarunt, pingves redditi. Et quod mirum, per regia plane mandata, per vias varias, in periculoso illo officio sese conservarunt, neque ullus perceptorum adhuc haeredibus suis aliud quam divitias, Dei benedictione carentes, reliquit. Haec fuit in substantia celebris illa Krajachichii ad Codeck repraesentatio, stilo quidem suo allegorico concinata et particularitatibus multis referta. Ad hanc inimici mei, praecipue episcopus, me influxisse, mentiti sunt, procuraruntque falsos testes coram bano. At tantum influxi, quantum ad Mahometis imperram. Tulerat quidem illam ad me Krajachich, si forte relegere possem, sed ob labores, lecta prima pagina, restitui illico in praesentia vicecomitis Georgii Petkovich et domini Pauli Bakich. Increbrescente dein ejus tanto rumore, pro posteritatis quoque notitia, legere eam volui relegique, et in substantia hic annotandam duxi. Haec autem sive ob belli circumstantias sive fine ex alio effectum sortita non est, nisi primum anno 1759., quamvis subsequis urgeretur annis a praefato Benedicto Krajachich. Erat autem anno hoc compilata, sed ob probas tardius fors domino Codeck exhibita, aut ab eodem fuerit detenta, quia anno primum 1758. erupisset in publicum.

390

Jam praemissorum duorum annorum perspicaci relectione intelliget, spero, omnis posteritas, quo in statu res nostrae fuere, quis hominum genius, quales gubernatores, quae animorum dissensio, quae item causae harum. Proinde his ultro non immorabimur, prouti nec notandis particularium quibusdam factis, tamquam ex prioribus publicum respicientibus profectis. Judlium sane ac vicejudlium ob tot deputationes, commissiones, transenam item militum, de qua infra, inexplicabilia et saeculorum fatigia pertulere.

-- 293 --

Sub longissima tamen hac congregatione regni, ob deputationes quotidie non assidente, decurrit mense Junio tabula regni judiciaria. Comitatenses quievere ob labores praedescriptos. Nobilitas, quod mirere, adfuit, partim ob deputationes partim ob tabulae judiciariae decursum, et si unquam frequens in sessionibus congregationis erat, hoc praecipue tempore. Quia multos et curiositas tenuit, quid in tanta publici revolutione, quid in particularium offensis tandem deliberetur. Multos crisis tenuit. Et si quis abivisset domum, accomodate negotio revertebatur. Unus comes Josephus Rattkay toto hoc tempore non apparuit. Plena erat Zagrabia crisibus, diffidentiis, animorum exacerbationibus, uti metiri est facile, prioribus perspectis. Praeterea

Vacante banatu comes locumtenens Adamus Batthyan regimine Wetthes fuit consolatus.

(Joannis Jellussich mors.)

2da autem Septembris canonicus et archidiaconus Urbocz, Joannes Jellussich, Hungarus natione, et qui ab anno 1706. vacuum in area capitulari fundum unum, post incendium 1743. canonicalibus domibus e fundamento erectis, implevit, homo alias concionator bonus et extemporaneus, negligentiam aliorum libenter supplens, sincerus item, potationi et libidini deditus, obiit. Cujus loco episcopus in archidiaconum resolvit Sigismundum Schytaroczi, in canonicum autem Michaelem Margetich, parochum sancti Georgii in Plessivicza et administratorem in Kaptol prope Posegam.

(Comes Sermage qualiter vicecolonellus.)

Domino comite Petro Troyllo a Sermage, camerario Suae Majestatis sacratissimae, prouti et vicecolonello in banalibus confiniis, ut vocant, agregato, sic effecto, quod ille priori vicecolonello reali, domino Wolffgango Jellachich, octo fl. milia enumerasset, Fridericus Nicolaus autem Gerlechich, antea et a decennio jam supremus vigiliarum praefectus, duo, taliterque servato titulo, priori reali vicecolonello, valedicente, uterque praemissorum successisset, Gerlechich in realitate et salario, comes autem Sermage in titulo etiam vicecolonelli, at salario duntaxat supremi vigiliarum praefecti, ad castra caesareo-regia erga expressum mandatum abeunte, in celebri illa Lukauszkiani negotii cum Raffay deputatione pro praeside per status declarator dominus Joannes Jursich, comitatus Zagrabiensis supremus comes, qui nihilommus nil egit, quia partes tardavissent replicas suas, novus autem banus, uti infra dicturi, rem accommodare bonis adlaborasset.

Res aliae ad hunc annum memorabiliores ante susceptum ab alio bano regni gubernium.

391
(De rege Nicolao Jesuita historia.)

Primo loco notari debet, qui sub anni principium erupit, de Nicolao rege Paraquariae Jesuita rumor. Universalis iste fuerat, dicebantque, sub Nicolai regis nomine aes distributum et Romae fuisse visum. Aliaque plurima. Jesuitae nostrates rem fabulam esse praetendebant, ab haereticis in Jesuitarum odium confictam. Prodiit attamen, fabulam non fuisse, quia et Romae bullae variae fuerunt distributae et in fine a papa Benedicto XIV. ordinata contra Jesuitas inquisitio, quae successive erupit in publicum, ut infra annotaturi. Caeteram sparso per Europam rumore hoc, provincia haec Austriaca suam,

-- 294 --

ut vocant, Viennae habuit congregationem, ex qua redux pater rector collegii Zagrabiensis atque a me confidentius de rege Nicolao interrogans haec mihi detexit.

Defunctum Lusitaniae regem Joannem, uti ad publici et orbis notitiam superstitiose affectum gubernatumque a monachis, ut penes hos gubernium esset hique illius ministri, legati, gubernatores essent, sic ab his et praecipue Jesuitis inductum, ut jamjam moriturus in cambium quoddam consentiret, quo mediante civitates portusque optimos Hispaniae cederet pro desertorum quorundam Hispanicorum cambio. Antequam resignatione effectiva firmaretur cambium, rex Joannes moritur, eidemque succedit Josephus, qui, monachorum imperium exosus, ex aula et gabinetto ad chorum eos amandavit. Hispania, pro opimo illo solicita cambio, cum Jesuitas a confessionibus aulae videret, eorum medio omnem movit lapidem, quatenus a novo rege cambium confirmaretur. Hi cum partes suas adimplevissent, a rege responsum habuerunt, se patris sui non reprobaturum facta, nihilominus in tam manifestum Lusitaniae praejudicium agere non posse, nisi cambienda per Hispaniam deserta ad aequalitatem redigantur et populosa adminus efficiantur. Quo regis habito responso, putabant et Hispani Jesuitae et Hispania ipsa, Jesuitarum medio persvadendum Paraquariae populum, ut ad excolenda deserta illa concedat. Sed flecti gens non potuit. Ideo Jesuita quidam Hispanus Madrito in Americam missus est sub titulo plenipotentiarii regis Hispaniae. Qui Perù adveniens mandatis primum, deinde minis, tandem ecclesiasticis censuris et sacramentorum denegatione populum illum ad deserta illa incolenda impellebat, effectu communis plebei tumultus et insurrectionis. Quo viso, Jesuita aufugit, vel a suis a furore plebis salvatus est, informans Hispanicam aulam, submissione exiguorum militum rem accommodandam iri et rudem silvestremque populum ad deserta pellendum. Igitur ordinantur sex prope Hispani militis milia ad movendum loco populum. Verum |392 plebs sic se opposuit, ut Hispanum hunc totum deleverit militem. Et cum ab Hispanis se premi lamentaretur atque Jesuitas ipsos pars haberet suspectos, pars in iis omnem collocasset fiduciam, utpote mancipia Jesuitarum, sub religionis orthodoxae praetextu, patrem Nicolaum, actualem provincialem Paraquariae, in regem salutant. Nicolaus iste origine Hispanus erat, utpote cujus avus Limam pro praefecto olim advenerat ibique sedem fixit. Ex quo Nicolaus descendit et pro nativo Paraquariae est habitus. Rex iste sive reipsa, uti orbis voluit, sive suppositicie, uti asserebant Jesuitae, monetas distribuit erantque per Europam visae, praecipue Romae, Venetiis, Genuae etc. In parte una fuit insigne Jesuitarum, in altera Nicolaus rex Paraquariae. Re per Europam vulgata, varii, ut fieri assolet, erant sermones variaeque mortalium crises. Jesuitae nostrates negabant coram pluribus et minus intelligentibus factum et Angliae dicebant esse commentum istud. Coram magis res societatis penetrantibus priora (uti et coram me dicebant) asserentes: patrem provincialem Nicolaum ex bono religionis et Europae totius tolerasse insolentis Americani populi audaciam, nomen regis sibi imponentis, ut videlicet ipse, plebis Americanae affectu gaudens, sedaret placidioribus omnia, regnumque Hispano regi redderet et Europae toti conservaret. Si enim haereticorum aliquis, et praecipue Angli, sese tumultuanti immiscuisset populo, thesauri illi soli obvenissent Angliae et Christiana religio exulasset, aut si et nationalium

-- 295 --

Paraquariae quispiam regis nomen assumpsisset, talis de conservando regis titulo fuisset sollicitus, taliterque religioni et Hispaniae regno evenissent pericula. Jesuitae autem, vi professionis titulos habere nequeuntes, provide consuluerunt Europae, Hispaniae, religioni, dum tolerarunt insolentiam populi, quoadusque a legitimo et vero rege, Hispaniae videlicet, provideri valeat. Ista et similia coram penetrantioribus et studiosis rerum status mundi dicebant Jesuitae ex congregatione sua Viennensi reduces. Quid attamen in veritate sit aut fuerit, nobis ignotum est. Ex aliis discat lector historicis. Mihi annotasse publicum sufficit rumorem, uti et nostrorum Jesuitarum purgationes.

(Ejecti ex aula Portugalliae Jesuitae. Foedus inter Galliam et Austriam.)

Ex hoc attamen casu plurimos videmus effectus. 1mus est, ex aula Portugalliae ejectos Jesuitas anno hoc 1756., etiam Austriacos. Erant ibi sive Ulisipponae plures ex Austriae provincia. Hoc anno redivere omnes, uti pater Josephus Ritter, illac qua consultor provinciae ante annos aliquot missus; pater Antonius Focky, pater Carolus Deluca, pluresque alii, praecipue laici. Quorum Ritter confessarius serenissimae reginae Portugalliae fuerat, Deluca gynaecei ejusdem, Focky principis alicujus. Hoc attamen anno Viennam remissi sunt. 2dus. Galliam inter et Austriam (de quo infra) foedus. 3tius. Contra Josephum regem actualem Lusitaniae (suo loco uberius) per Jesuitas suscitata et promota concitatio ad interitum ejusdem. 4tus. Etiam contra |393 regem Galliae, de quo anno dicemus sequenti. 5tus. Cardinalis Cavalchini tanquam Jesuitis affecti, mortuo Benedicto XIV., a papatu facta per Galliam exclusio. 6tus. Jesuitarum e Portugallia proscriptio. Aliaque plurima, subsequis annis notanda. Quae ab altiori et perspicaci librata ingenio credere faciunt, patrem Nicolaum, regem Paraquariae, scenicum regem esse nequivisse, sed machinationem aliquam novi universalisque systematis praemature fors suscitatam, atque, uti ex omnibus apparet circumstantiis et ab haereticis per orbem sparsum esset, in effectu religionis bellum et orbis fere intra quosdam repartitio.

(Jesuitici instituti quidditas.)

Equidem cui Jesuiticum institutum perspectum est, apparet, sub religionis pietatisque pallio ab Hispanis excogitatum (uti erant primi eorundem generales), nil esse aliud quam Hispanicae monarchiae conservatio et extensio sub protectione et conservatione pontificae autoritatis; etiam ob gentium de religione systema occasione illa, qua septemtrio Luthero Calvinoque ducibus in libertatem se asseruit, institutum hoc natum est, et per rudes illas Americae Indiarumque oras promotum, Hispanicam ut plurimum ibi dilatavit monarchiam eamque reddidit locupletem et ob Hispaniae aurum per orbem circumvolans Europae venerandam. Missionarii Jesuitae Hispani cum fidei dogmatibus Hispaniae etiam rudi populo instillabant amorem. Et quia auri sacra foret fames, observantes Europae principes, missionariorum horum opera Hispaniae plurimum accedere, eosdem fovere et e suis ditionibus exules et proscriptos in gratiam suscipere cogebantur, tam ex necessitate auri quam et utilitate. Nam Jesuitae omnes singulasque vexas redimere auro facile poterant, ac praeterea, instituto eorum sic disposito, principes ludere arcanorum proditione, ut oculus et vena principis ubique considerentur. Mire autem res eorum sunt dispositae, ut Jesuiticae reipublicae rationem nec ii animadvertant, qui instituti sunt asseclae, nisi ad professionem illam perveniant, quae apud

-- 296 --

illos suprema est et professio boni societatis dicitur. Hi soli sunt, qui institutum penetrant, alii omnes eas talesque habent constitutiones, quae sub pietatis pallio ad societatis bonum diriguntur. Profecto re et institute societatis bene perpenso, institutum hoc illud taleque apparet: in quo Europae principum stat aequilibrium et Romani pontificis saecularis autoritas. Hispaniae attamen, tam ob protoparentem suum Ignatium, quam et parentem Claudium Aquaviva, vel maxime autem ob aurum et thesauros Indiae propensi manent et ejus, post propria, student commodis. Rem hanc, quia instituti nostri non esset, diffusius non scribimus. |

394

Quisquis attamen secretiora status regnorum penetrat, in hanc concedet sententiam. Protestantes, et praecipue Angli, rationem Jesuitici instituti penetrantes, satis contra eos scripserunt, atque a tot saeculis dubium aliquod prudentioribus causarunt. Litterarum autem cultura cum Jesuitas superassent, et hi metuerent jacturam propriam, Hispaniam elevandam esse censuerunt, hoc praecipue saeculo, quo Siciliae et Neapoli Hispanus imperaret, ducatum quoque Parmae et Placentiae Hispanus obtineret, Lusitaniae autem rex in defectu esset. Ut et hoc regnum Hispaniae conjungi valeat, adlaborarunt. Hinc quamvis Maria Theresia Hungariae regina pro filio suo Josepho sponsam ex Portugallia habere cupivisset, Jesuitarum opera intento privata est. At illi pro Hispaniae regis fratre, cardinalatui valedicente, laborarunt. Ad quem quia Josephus rex Portugalliae propensus non fuisset, sed erederetur Angliae regis filium praeoptare, tam cambio illo provinciarum Indiae et Americae, quam et machinatione in mortem regis, sub actuali intra Angliam et Galliam bello regnum Lusitaniae Hispanis asserendum putabant, ut tractatu dein publico firmaretur pro Hispanis Lusitania et dotis instar cum sponsa fratri Hispaniae regis obveniret. Consilia haec projectum fuere Jesuiticum, ab Hispania Galliaque susceptum, ut sic Anglorum successive minueretur potentia, et mundus intra familias quasdam divideretur, atque in effectu Borbonicus sive Gallicus evaderet, quia actuales Hispaniae regnantes aeque Borbonici essent, imperator quoque Franciscus I. ex domo Lotharingica Borbonicae conjuncta haberetur, adeoque hos inter divideretur monarchia orbis, destructo ruinatoque imperio. Quo stabilito et Moscovia facile superaretur, praecipue cum Graeci ritus homines erga Austriam propensi dicerentur et per privilegia conservarentur. Hoc projectum Benedicto XIV. Romano pontifici fuisse exhibitum et ab eodem probatum, audivi. Qui illud Galliae, Hispaniae, Austriae commendasset et hos in foedus et conjunctionem (uti publicus etiam fuit rumor) perduxisset. Ex hoc enata quod fuerit conjunctio Galliae et Austriae. Ob hoc tantae dispositiones et praeparationes bellicae annis prioribus.

(Rizzi generalis Jesuitarum.)

Atque ob hoc, post mortem generalis Jesuitarum patris Aloisii Centurione, ab eodem generali pro societatis totius capite commendatus pater Timoni, orientalis et ex schismaticis parentibus, regis Poloniae electorisque Saxoniae Romae minister, qui tametsi societati praefuisset, in generalem tamen eligi noluit, quod fato quodam haec omnia Europae principibus innotuissent. Consequenter, ut arcana haec evadant dubia, in generalis electione secretarium antefatorum patrem Laurentium Rizzi anno 1758. Jesuitae generalem sui ordinis crearunt. Praemissa autem post detectam Portugalliae machinationem a quodam Jesuita habeo ex eorum congregatione reduce | 395; ut satis credibilia annotare volui,

-- 297 --

quia serviunt multum ad cognoscenda ea, quae annis notabuntur subsequis, atque illa confirmare videntur priora et haec, posteriora.

(Bellum Galliae cum Anglis. Minorica occupata a Gallis. Populi responsum.)

2do loco notandum occurrit suscitatum promotumque Galliam inter ac Angliam bellum. Anno adhuc 1754. officialis Gallicus contra pacta publica Dunkerkam praesidium firmavit et Anglicis navibus molestus exstitit, saepiusque eas est praedatus. Angli lamentari et satisfactionem petere non cessabant, at fuere incassum omnia, Gallia surda aure lamenta Angliae praetereunte. Hinc secutae sunt mutuae navium occupationes depraedationesque, anno autem currente 1756. ab Anglis indictum est Galliae bellum et a Gallia Anglis. Lamentabantur in suo edicto Angli ob occupatum Dunkerkam, depraedatas naves. Gallia navium suarum jacturam extollebat. Pugnatum hoc anno inter haec regna est, et a Gallis subditi Angliae, quos in America Indiisque habet, mira arte ad defectionem ab Anglis corripiendaque contra eos arma fuere concitati, ut continuo Anglorum casus scriberentur. Die vero 20. Maji navali proelio superiores evasere Galli et totius portus Majone sive Minoricae domini effecti sunt, magna Anglorum clade, nam 17 naves bellicae destructae a Gallis fuisse scribebantur. Obtenta a Galiis Minorica, praesidium et arcem sancti Philippi dictum et ad Africam si tum creditumque inexpugnabile obsident Galli et 29. Junii expugnant illoque potiti sunt. Anglicus generalis et praesidii commendans Blakenej ab ipsis Gallis magnam laudem est consecutus, ab Anglis autem majorem, quia et gradu fuit elevatus et perpetua pensione donatus. Minoricae populus ac civitatis sancti Philippi, cum ab Anglis rogaretur ad arripienda contra Gallos arma, reposuisse dicebatur: Ab Anglis hactenus novas novasque contributiones ipsis impositas fuisse specie intertenendorum militum pro defensione eorundem, armis praeterea ipsos privates exstitisse pro defendenda propria patria. Unde cum illi de regno non concertent, idemque ipsis sit, hic aut alter rex eorundem dicatur, si Angli dominium conservare volunt, semet defenderent et effectu monstrarent, exactas hactenus graves impositiones pro patriae illius conservatione fuisse. Ipsos et vitam et facilitates amittere debere pro eo tantum, ut Anglus rex eorundem dicatur, non obligari. Regis esse, tueri subditos, quibus se non crederet, at pro defensione facultates eorum exsugeret; subditorum, contribuere et arma contra proprium regem non arripere. Ipsi armis aliunde carentes contra suum regem arma nunquam arripient, spectatores tantummodo esse volunt, an defendentur ab iis, quibus defensionis titulo tanta hactenus contribuerunt.

(Binck generalis Anglicus.)

Navium Anglicarum commendans generalis Binck post amissam classem tantamque jacturam in Angliam fuit revocatus et sequenti anno ob plebis populique contra eundem furorem fuit expeditus misereque mortuus. Scribebatur, quod Londini, dum praedicantius pro diligendis inimicis verba ad populum diceret, mulier quaedam palam exclamasset: Ergo et infami generali Binck parcendum foret! Neutiquam Si omnibus parcendum est, huic uni nequaquam.

396

Belli hujus Angliam inter et Galliam quae vera causa sit, me latet omnino. Dunkerkam naviumque depraedatio effectus inimicitiarum sunt, non causa. Sagaciores crediderunt, reipsa subversari debere aliquid, quod supra quoad Jesuitas notatum est. Partes enim illae una cum

-- 298 --

Gibilterra post mortem Caroli II. Hispaniarum regis Angliae obtigerunt, adeoque in veritate restituenda venire Hispanis, et Gallorum quidem medio, quorum opera ab Hispania fuere avulsa. Alii bellum hoc propter Caperdon (sic) esse autumabant. Ob distantiam nihilominus nos nec divinare veram possemus belli hujus causam, proinde ab ea praescindimus.

(Foedus intra Austriam et Galliam, Moscovia accedente. Quae fuerit opinio de causa praedictorum. Protestantes confoederati.)

Quaecunque tamen illa sit, tanta est, quod rem orbi incredibilem produxerit, conjunctionem nempe Austriae cum Gallia. Equidem die 1. Maji subscriptum fuit has inter potentias foedus, quo mediante sese obligarunt mox fatae potentiae ad succurrendum una alteri cum 25 milibus regulati militis, aut si quaepiam militiam nollet, tunc sumptus illos, qui ad talem necessarii forent militiam. Moscovia etiam die 22. Maji ad hoc accessit foedus universique catholici principes, ut omnino religionis bellum putaretur praedicareturque ab haereticis. Sabaudia et Hispania neutralis mansit in apparentia, reipsa cum Gallia conjuncta. Cogitandum eo magis erat Angliae aliisque protestantibus, quod Algerini Africae cum imperatore occidentis in pacem venerint eorumque legati Viennae erant. Omnes svadebant circumstantiae, catholicorum principum eam esse cogitationem, maris ut se mediterranei dominos efficiant et Anglos caeterosque protestantes principes occidentalibus privent insulis et navigatione. Hinc uti catholici in foedus una coaluerunt, sic et protestantes. Rex enim Borussiae Fridericus, admirandi vir potius quam imitandi ingenii saeculorumve princeps, sese cum Anglia die 16. Januarii palam conjunxit. Dania, Svecia ac Hollandi neutrales mansere, uno excepto: si religionis bellum foret.

(Legiones Austriacae in Bohemiam et Moraviam missae. Belliduces creati.)

Post subscriptum cum Gallia foedus imperator Franciscus I. cum conjuge sua regina Hungariae Maria Theresia Majo mense legiones suas partim in Bohemiam, partim in Moraviam sensim relegant bellicosque undique mittunt ordines, ad hos etiam Croatiae generalatus. Et postquam de belliducibus actum disputatumque fuisset Viennae, tandem mense Julio comes mareschalius Braun illi exercitui, qui in Bohemia erat, praeficitur, princeps autem Piccolomini exercitui Moravico.

(Quid fecit rex Borussiae?)

Subintelligens ista Fridericus rex Borussiae ad aulam Viennensem ministro suo, comiti a Klingraaff, in mandatis dat, ut ex responso ipsius reginae informaretur, quid sibi velint illae exercitus ad Bohemiam Moraviamque collocationes, quid apparatus tot tantique bellici? Voluit enim sic arcanum habere Austria bellum, ut nec subditis constaret ipsis, sed legiones illae praetextu condiscendi a tironibus militaris exercitii ad Collinum Bohemiae contrahi dicebantur et a vulgo credebantur. Urgente Borussiae ministro reginam, responsum obtinuit: Consideratione dignae rerum publicarum circumstantiae me permoverunt ea media pro indispensabiliter necessariis assumere, quae pro mea confoederatorumque meorum defensione amplector, | 397 et quae in reliquo in nullius praejudicium, quisquis ille sit, tendunt. Quo reginae nostrae responso Berolinum delato, jubetur minister Borussicus praecise quaerere, quorsum apparatus reginae bellicus spectaret, cautionemque scriptam petere: quod Sua Majestas imperatrix et regina Suam Majestatem regem Borussiae nec hoc nec futuro anno aggredi intendat. Verum respondente regina, nulli

-- 299 --

se obligatam rationem reddere, cautionis autem postulatum insolentiam esse, et responso hoc a rege Borussiae audito, jubetur minister cautionem urgere, rex autem in Saxoniam inexspectato fato irruit. De quo antequam diffusius, juvat notare, quae fuere jussa aulae quoad partes has Croatiae Sclavoniaeque.

(Ex banalibus confiniis ad castra progrediuntur.)

Mense igitur Julio, atque circa diem. 12., ex banalibus his confiniis ad castra regia in Bohemiam abivere 2200 pedestrium militum sub commando et ductu colonelli regiminis Kostanicensis domini comitis Christophori ab Orsich cum vicecolonello domino Nicolao Friderico Gerlechich. Ex supremis vigiliarum praefectis hac occasione profectus nemo est, verum capitanei Boltichky ac Rosichka munus officii hujus obibant. Ex capitaneis ivere Nicolaus Matlekovich, Raizner, Tolnai etc. Cum per Zagrabiam fuissent profecti, ad omnium admirationem ivere tristissimi, et gregarii nescio quae mala praesagiebant. Hos Augusto mense secuti sunt equestres numero 500 cum suo colonello domino Gabriele Skerlecz. Item aggregatus vicecolonellus comes Sermage.

(Item [ex] generalatibus.)

Ex generalatu Carlostadiensi eodem hoc tempore ivere colonellus Likanus Vehla et cum eo ut aggregatus vicecolonellus dominus Laudon (qui a saeculis non auditas fortunas fecit); item Losi, Pezinger, Tompa etc. etc. cum 4400 gregariis pedestribus; colonellus item equestrium dominus baro Mitrovszki. - Ex Varasdinensi generalatu ipse generalis Beck, item colonellus Mihaljevich cum 2200 gregariorum pedestrium. Atque iste fait primus ex partibus his nostris exitus.

(Borussiae rex Saxoniam occupat. Tum dispositiones. Dresda capta. Regina tuetur gabinettum. Aula Viennensis confusa. Ordines ejusdem.)

Interea dum minister Borussicus Viennae urgeret aulam pro supranotata declaratione cautioneque, die 29. Augusti Lipsias Borussiae hussari subintrant, pars curiam, pars forum occupat. Hos secuti sunt equitum peditumque 8200 imperante Ferdinando duce Brunsvicensi, qui ab omni insolentia militem cohibuit, aerario tantum et armamentario acceptis jussaque militis per magistratum provisione. Quod factum mira celeritate aliis Saxoniae locis et urbibus, ut sexta Septembris die Saxonicus miles ad castra inter Koenigsteiniam et Sonnensteiniam prope Pirnam sese poneret; Pirnae ipse rex cum duobus filiis subsisteret, regina Dresdae relicta. Rex autem Borussiae die prima Septembris Berolino abiens fulminis hujus spectator adfuit, divisoque suo exercitu, ducem Brunsvicensem ad Freibergam consistere jussit, Beveranum ad Fischbacum ultra Albim, Swerrinium vero mareschallum suum ad fines Silesiae Austriacorum signa observaturum | 398 constituit, Willig vero generalem suum ad accipiendam Dresdam exmisit, ipse hanc ducens exercitus sui manum. Quod etiam eidem successit; nam die 9. Septembris Dresdam hora matutina nona in suam redegit potestatem ipsamque petiit regiam et ab ea claves sibi resignari postulat. Quo obtento cum generalis Willig a gabinetto regis claves postulasset et regina negaret, immo ad hoc defendendum semet appodiasset portae, quoadusque de regis constet jussis, gabinettum tam reginae quam et generalis sigillo fuerat obsignatum. Sed volente rege gabinetti reclusionem, postquam generalis Willig exorare reginam nequivisset, ut a porta recederet, facta deprecatione, postes reclusit et scripturas intimas accepit

-- 300 --

suoque, ut jussus erat, regi tradidit; regina ejulante et convocatis externis ministris sensu magno animi, vim sibi et regiae illatam, exponente. Quae cum a comite Stornberg, aulae Viennensis Dresdae ministro, Viennam perscripta fuissent, consternationem confusionemque Viennae causarunt. Hinc 1mo Borussiae ministro responsum est: Facta aggressione nullum esse responsioni locum et propositiones ministri naturaliter nullius declarationis capaces esse. 2do. Dati generali Braun sunt ordines, videret bene, ne fatum idem Bohemiam maneat, quod Saxonia experta est, nam vulgus omne credebat, Saxonia debellata Bohemiam in ictu esse. 3tio. Ut regi Pirnae praecluso omni quo posset modo succurreret.

(Bohemiam invadunt Borussi.)

Rex porro Borussiae accepta Dresda et gabinetti archivio, castra Saxonum ad Pirnam ipse est speculatus, jussitque commeatum omnem ipsis praecludi, sic etiam dispositis suis, ut commeatus omnis Saxoniae militi fuerit interclusus, quod transacto mense fame ultima premeretur Saxonicus ille exercitus. Torgavia interim per Borussos muniebatur, tanquam futurus depositorii locus, et die 21. Septembris hussari Borussiae, Saxoniae terminos egressi, in Bohemiam procurrunt, clade aliqua a colonello Peron accepta, qui ideo generalis supremus vigiliarum praefectus fuit renunciatus. Ob hanc nihilominus irruptionem timor augetur Viennae et per Bohemiam, moneturque Braunius, ut attenderet.

(Novus banus Croatiae comes Franciscus de Nadasd.)

Haec dum aguntur atque his in circumstantiis comes generalis Franciscus de Nadasd Viennae die 24. Septembris in barium Croatiae promulgator. Quod, accurate ponderatum, conjecturam nostram fol. 364. descriptam confirmare videtur.

(Rumores varii. Galliae declaratio.)

Audito regis Borussiae per Europam facto, admiratio cepit omnes et detestatio, et quid eventurum, singulorum erat curiositas. Moscoviam 60 milia militum, duce Apraxin, in succursum per Poloniam mittere divulgatum. Sparsae milie historiae crudelitatis Borussiae regis, ad amovendum plebis affectum a victore rege. Gallia die 22. Septembris declaravit: casum esse foederis expressum in tractatu concluso 1ma Maji, adeoque, ut metis in Lottharingia ad belli societatem Gallorum 24000 cogantur, imperavit, spondendo delphinae, matris patrisque fata deplorantis, hanc semet injuriam vindicaturam. Totus prope | 399 mundus indignari perhibebatur et ob violata jura gentium de Borussiae rege poenas postolare.

(Braunius confligit ad Lobossich. Qualiter?)

Braunius tam coёrcendi a Bohemia Borussi animo quam et succurendi Poloniae regi ejusque ad Pirnam castris, fame pereuntibus, die 30. Septembris iter Budyno, relictis vasis et in alteram diem annona instructus, ingressus est et ad Lobossich sese firmat, Croatas banalistas ad vineas collocans sub commando generalis Josephi Draskovich et quosdam e legione Baranai cum capitaneo Kovachevich atque quibusdam Carolostadiensium, vicecolonello item banalistarum Gerlechich ad explorandum inimicum praemittens. Qui cum inimicum adesse observassent, partim equorum strepitu partim observatione aeris, noctu licet haec Braunio significarunt. At ille fidem non adhibens relationibus, dispositiones neglexit, quamvis repetitis cursoribus admoneretur, etiam de explosionibus, quas incaute et temulentus quidam banalistarum laitinantius inceperat, fidem inquam non adhibens relatis, quoadusque

-- 301 --

illucescente die, relictis ad Levam infra vineas Croatis, per Welminense iter effusus Borussicus exercitus latus Braunii dexterum ignibus petere et machinis bellicis omnis generis sine cessatione quatere coepit, legionesque primas nostras delevit prope funditus, quoadusque Braunius et hostem credidisset adesse et dispositiones fecisset. Pugnatum est acriter, cedentibus nostris, et nisi generales comes Luchesi et princeps Löwenstein, postquam 3tio jam repressi nostri fuissent, providissent, deletus fuisset vel dissipatus turpiter totus exercitus noster, sed horum providentia sustentatus miles noster, quamvis recessisset, sese sustentavit, ut resistendo hosti abeuntem eadem, qua venerat, via Borussum viderit. Campum ipsum amisere nostri, tormenta item quaepia majoremque militis numerum. Princeps Lobkovich vulnere accepto in hostium manus cum pluribus aliis venit. Generalis comes Radicatti obiit, cujus legione virtus principis Löwenstein fuit praemiata. Comes junior Karolli (sic) plurimique alii fuere gravius vulnerati. Ex Borussis occubuerunt generales Lüdericz, de Oertzen et de Quadt. Pugnam hanc nos sic descripsimus, prouti eam a reducibus officialibus, qui adfuerunt, accepimus et descriptam inde haberemus. Omnes incredulitatem Braunii damnabant accusantque, esto ille in sui favorem, uti fieri assolet, Viennam scripsisset. Et nisi maculam istam obnubilasset facto subsequo Braunius, inglorius ab hac pugna mansisset. Infeliciter ergo gesto hoc proelio Budynum reversus est, lassas proelio vires militum octiduo reficiens, die enim prima Octobris pugnatum est, et continuo cogitans de succurrendo Pirnensibus.

Pirnae succurrit Braunius.

Et cum ductorem quendam insolitarum viarum per montium devia obtinuisset, praenunciato suo Saxonibus stratagemate, die 8va Octobris Braunius mareschallus in persona ipse cum decem milium exercitu Budyno per |400 ignotas montium vias ad succurrendum Saxonibus iter ingreditur, vicecolonello Laudon (quod suae fortunae occasio) cum Carolostadiensibus praemisso, superatisque viarum et ab hoste periculis die 13. Octobris in conspectu Borussorum ac Saxomim suppetias laturus adfuit.

Dux Saxoniae cum rege Borussiae tractatu sibi consulit.

Verum Saxonici status circumstantiae ac praecipue reginae captivitas, quae in resoluto Borussiae rege nec apparentiam caeremoniarum promittebant, ipsius quoque regis Poloniae ratio, qui Koenigsteinii sic detinebatur, ut semper a discretione Borussiae regis steterit, praecipue postquam Saxones, ut Braunio propiores fierent, relictis castris Albim quidem superassent, sed paulo post a Borusso depraehensi maleque mulctati amissis perditisque impedimentis omnibus, legiones 4 captivas Borussi fecissent, inutilem Braunii adventum fecissent regique prospiciendum fuisset aliter, videlicet tractatu cum victore Borussiae rege: itaque Braunius, triduo moratus in conspectu Saxonico-Borussici exercitus, defectu quoque annonae, via qua venerat reversus est immortali nominis sui gloria et apud omnes hoc ex facto commendatione, quod et obsesso regi et Saxonibus succurrisset et incolumem suum reduxisset exercitum, neque enim, nisi in reditu a Borussis insecutus, compagniam granateriorum Carolostadiensium unam perdidit, quae a tergo abeuntis Brauniani erat militis.

Puncta conventionis.

Abeunte Braunio cum Saxonici exercitus mareschallus Rudovszki a rege suo Poloniae, quid facere debeat, postulasset,

-- 302 --

ob extremam potissimum, qua premebantur, famem, eas accepit a rege suo litteras, ut in talibus constituti una cum suo rege durissimis circumstantiis quidquid fecerint ratum gratumque regi futurum est, excepto solummodo eo, ne contra personam sui regis et electoris Saxoniae arma corripiant et contra eundem insurgant; caetera probaturum omnia. Itaque mareschallus Rudovszki cum Borussis transigit lege ea: quod officiales Saxonici ad assumendum Borussiae regis servitium non cogentur, liberum attamen volentibus erit et sub signis militare Borussicis; quod panem, vecturas aliasque provisiones habituri sint, qui aliorsum transire voluerint, aut etiam in Saxonia permanere. Legiones custodiae corporis regis electorisque Saxoniae hac eadem uti et officiales gaudebunt libertate, neque sub Borussicis signis militare cogentur. Caetera omnia a discretione pendebant regis Borussiae.

Conventio intra reges Poloniae et Borussiae.

Sed et elector Saxoniae ac una Poloniae rex cum Borussiae rege sic transegit, ut: 1mo. Saxonia tota sub deposito Borussiae Majestatis remaneat. 2do. Regina cum remansis secum Dresdae provideatur. 3tio. Arx Koenigstein neutrarum partium maneat. 4to. Rex Poloniarum cum duobus principibus Xaverio et Carolo, aulae item ministro Brühlio in Poloniam liberi ac debita cum provisione transeant etc. Quibus sic constitutis et pactatis die 17. Octobris Saxonicae copiae, fame victae, regis Borussi arbitrio se permiserunt, et a Borussiae rege gregarius miles a sacramento debitae Saxonicae Majestati fidelitatis absolutus est. Die autem 22. ejusdem Octobris, insalutata Dresda, rex Poloniarum cum praeattactis in Poloniam abiit.

Borussus Saxonibus leges dat.

Quibus ita factis, rex Borussiae legem regulasque Saxonibus tanquam propriis subditis posuit. Aerarii omnem accepit rationem ut proprii redditus. Milites petiit. Sed ne Saxoniae status exosi reddantur subditis, proprio item suo domino et electori, ad preces eorum, imposuit. Reginae ipsi pensionem et aulam praescripsit, cum fodinis aliisque omnibus providit et disposuit, suique exercitus sedem Saxoniam fecit, revocato etiam e Bohemia universo suo milite et per Saxoniam collocato. Braunius die 12. Novembris dimisso ad hiberna milite Pragae fixit praetorium, | 401 et consentiente Keith mareschallo Borussico ad thermas Carolinas locus permutandi captivi militis fuit constitutus. Neque anno hoc praeter consvetas partium vigilias et pugnas velitares minores, quas hussari quandoque fecissent praedarum affectu, actum ex parte Bohemiae est aliquid.

Piccolomini acta.

Piccolomineus porro ad Moraviam situs exercitus atque Swerinianum Borussiae corpus ab opposito Silesiae considerans, singulare certamen nullum habuit, at frequentiores tantum velitationes. Quarum memorabiliores erant generalis Lascy, dum non longe Zittavia 30 currus annonarios Borussis eripuit non sine caede concomitantium; marchionis item Spada, generalis Palffy et colonelli Varasdinensium Mihaljevich, dum ad Livven et Nabod 500 amplius e Borussis cecidissent; et demum 31. Decembris praedicti generalis Lascy, dum cum 300 pyrobolariis Croatis totidemque peditibus, 200 item Carolostadiensibus equitibus, horum colonello barone Mitrovszki adjuvante, in Borussos Laudae, Ostriczii et Rattmericzii hiemantes concubia nocte irruissent et cladem magnam iisdem intulissent.

-- 303 --

Haec nos summatim et compendio annotavimus ac ita, prouti nobis relata fuere. Qui diffusius praemissa nosse cupit, legat eos, qui ex instituto de his scripsere. Nobis ista sufficiunt pro danda lectoribus notitia rerum, quodve ad hunc acta sciamus annum.

Caeterum haesit obstupuitque orbis ad insperatuum hoc bellum, et dum in summa esse apparebat Europa pace, ecce quis turbo prodiit. Dies inter aliquos captiva fit Saxonia, ejus elector et rex Poloniae in summis angustiis ob famem exercitus, amissam Saxoniam, captivam reginam conjugem, raptum spoliatumque gabinettum suum, et alia supra attacta.

Hinc quae inexspectatae et repentinae hujus scenae causa esse valeat, singulorum ardebat curiositas, et prouti quisque cogitare scivit, sic locutus est. Praecipue hominum conjecturae sequentes esse videbantur.

Conjecturae de causis insperati belli.

1ma. Bellum totum enatum esse ex suspicionibus. Cum enim prioribus annis continuo militaria haberentur exercitia et campagmenta servarentur militum tam ab Austriacis quam et Borussis, alter principum suspectus erat alteri; hinc ex vehementibus suspicionibus erupere in bellum. Verum si bellum hoc Austriam inter Borussiamve tantum fuisset enatum, nec praecessissent foedera ilia et defensiones mutuae Galliae, Austriae, Russiae, et Anglia in neutralitate mansisset, stare posse videretur haec opinio. Sed dum foedera ista praecessere, dum, praemeditatum ex parte Austriae fuisse bellum, circumstantiae omnes svadent, ex meris suspicionibus enasci non potuit. Neque repentina in Saxoniam invasio hujusque detentio fuisset necessaria, si ex suspicionibus res procederet.

2da. Ob conjunctionem Galliae Austriaeque adeoque catholicorum principum svasu Romani pontificis. Quae conjunctio ita gravis erat protestantibus, sic in limine gravem ferebat oppositionem. Et cum Saxonia, electore excepto, protestans foret, rectius fuisse, ut ex hac sese tuerentur haeretici, quam ut per ejus occupationem res haereticorum debilitentur. Opinioni huic favet | 402 Borussiae edictum, bellum hoc bellum religionis esse et Ferdinandi II. resuscitari systemata. Sed nec ea est principum cura religionis, ut pro hac bellum gererent, cum in suis ditionibus tolerent protegantque haereticos dicantque, se nullius imperare conscientiis, nec orthodoxa religio armis promoveri petit, vel in humanis situaretur mediis. Et si hoc esset, quis credat, Moscoviam foederi Austriaco-Gallico potius subscripsisse quam Anglico.

3tia. Silesiae ab Austria recuperandae passim est credita. Sed neque ista esse potuit, quia pactis publicis Austria Silesiam Borusso cessit sub evictione Moscoviae. Igitur Moscovia tueri Borussiae regem debuisset. Audivique ipse Viennae a viro magno, tam parum hoc bellum esse pro Silesia, quam est pro Turcia. 4ta. A regno petebatur Poloniae. Cum enim regnum illud electivum esset et rex actualis senior, exiguo praeterea in domum Saxonicam Poloni animo, in Borussicam autem propensissimo, neque iteratis diaetis suis ad coronandum actualis regis filium assensissent, Borussiae vires contundendae videbantur, ut sic Polonorum oculi ad eligendum sibi eum regem adigantur, quem Austria et Moscovia vellet. Cum opinione hac vel maxime conciliabatur praefatum foedus, quia et Gallia Poloniae regi ob delphinam suam adeoque affinitatem affecta esse videretur. In Saxoniam praeterea irruptio,

-- 304 --

regis in Poloniam relegatio hanc confirmare videbantur opinionem. Verum si res consideretur penitius, Poloni stringendi erant, cum nihilominus Poloniae quies sit almaque perfuatur pace.

5ta. Virium Borussi enervatio, ne crescendo leges ponat et Europae conturbet aequilibrium. At si istud erat, praestabat Austriae vel Angliam neutralem efficere vel ejus conservare amicitiam. Quare aularum et arcana status vulgus non penetravit.

Inquisitum, eccur Austria ab Anglis abiit.

Sagaciores examinarunt et illud, quid esse potuit, quod Austria se avelli ab Anglia passa sit. Quia primo non satis firma videretur esse cum Gallis amicitia tum ob saeculorum inimicitias, inimici enim reconciliati periculosior foret amicitia, quam esset inimicitia, cum et quod palam scriberent dicerentque Galli: foedus hoc, cum Austria initum, in utilitatem desiturum Galliae. 2do. Ob Anglorum Hollandorumque in nervo belli, qui pecunia est, necessitatem. 3tio. Ob navale bellum, quo Anglia distrahere potest Galliam. 4to. Ob ipsam gratitudinem, quia 1740. post mortem nempe Caroli VI. Angliae plurimum beneficio in avitis provinciis suis regina Maria Theresia servata exstitisset et maritus ejus Franciscus in imperatorem electus. Autorem separationis hujus passim dicebant esse Benedictum XIV. Romanum pontificem. Alii comitem a Kaunitz e Galliis reducem et ministerio status donatum, quia aperuisset Austriae oculos docuissetque manifeste, perniciosius nil fuisse Austriae quam conjunctionem cum Anglia, quae sic lusit Austriam, ut proprium interesse obtinuerit cum ruina Austriae. Sic in successione Hispanica, sic in Neapolis et Siciliae regnis, sic in orientalis compagniae sub Carolo VI. erectae destructione, totque casibus aliis. Utut sit, magnam causavit omnibus haec disjunctio admirationem, et majorem fere, quam quod Austria cum Gallia semet conjunxerit.

Tria ergo haec, videlicet: 1mo. Austriae ab Anglia recessus, 2do. illius cum Gallia conjunctio, 3tio. belli praesentis | 403 vera causa curiosum reddebant publicum, praestolabanturque omnes manifesta principum, ut ex his metiri de praemissis quid liceat. Verum ista jejuna prodiverunt.

Manifestum Austriae jejunum.

In manifesto siquidem Austriae accusabatur Borussus, quod Saxoniam invasisset, occupasset, spoliasset, detinuisset, reginam servaret captivam, contra jus gentium in arcanum regis gabinettum involasset, cursorem publicum stitisset, in Bohemiam quoque incurrisset. 2do. Quod divexaret catholicos, indignos ad beneficia promovisset ecclesiastica, et jure electionis capitula privasset, taliaque meri facti, ex quibus priorum nil elicebatur. Hinc concludebatur, Borussum agressorem esse, Austriam semet defendere; inique item per Borussum praetendi, bellum hoc bellum religionis esse.

At ab anno jam 1748. sollicita fuit pro augendo perficiendoque milite suo Austria, neque unquam tantum habuit, ut his annis, exercitum. Utve res tegeretur, regimen singulum 2200 continebat milites. Accommodandis rebus suis omne adhibuit studium, uti et cum vicinis Venetis aliisque. Immo foedus praecessit Gallicum, Moscoviae item ad tale accessio, biniqui exercitus, in Bohemiam nempe et Moraviam collocati sunt antea, quam in Saxoniam irruisset Borussus, neque irrupturus vel praevidebatur; qua ergo ratione, praemissis tribus, Borussi in Saxoniam irruptio causam dedisset? Sed et episcopi Vratislaviensis Sauffkacs facta a rege elevatio a Romano

-- 305 --

pontifice fuit approbata et a capitularibus facta, quamvis fors ob regis in hoc animadversam voluntatem.

Manifestum Borussiae Brühlium accusabat ut belli caput. Elizabetha regina Moscoviae, monialis antea, qualis regina?

Manifestum Borussiae, multiplex illud nec unum, exponebat plurima, totamque belli hujus causam in Saxonicum ministrum a Brühl (qui in Poloniam cum rege profectus est) fundat, compatiturque Moscoviae et Hungariae reginis, non minus electori Saxoniae, quod ab homine nullius studii sed vafferrimo (heu quibus exprimitur et gravatur in manifesto terminis) se induci passi sint. Unamque horum esse culpam, tali, ut Brühlius esset, homini aures praebuisse. Narrat dein, praedictum Brühl post conclusam anno 1748. Aquisgranensem pacem suo primum regi proposuisse, sibi domuique suae imminere periculum. Nam, relicta Borusso Silesia, cum vires ejus non solum auctae sint, sed mediam illi Saxoniam fecerint, rex non solum periclitatur de Saxonia, sed de Poloniae regno penes suos conservando nec sperare potest, at gratia Borussi futura est, si quidpiam suis relinquatur haeredibus, unde vivere valeant. Haec postquam persvasisset regi, jussus est de remedio cogitare. Consulere aliud non poterat, quam sic in tempore et tempestive atterendas esse Borussiae vires, ut una solaque Europae principum gratia Borussia contentetur, neque legiones numerare valeat, sed aliorum metuere ac mirari. Hoc autem a Poloniae rege effici posse, utpote per delphinam affinitate Galliae, per aliam filiarum regis Siciliae ac Neapolis, consequenter Hispaniae affinitate, per tertiam cum electore Bavaro gaudentem. Austriâ periculum, imminens non tantum suis statibus, uti Hungariae et |

404

Moraviae, cum Silesia conterminis, sed etiam ob justam dotis successionisque legitimae priori bello cessionem a Saxonia factam, quam refundere in casu necessitatis domui Saxonicae deberet, movendum dicebat. Moscoviam ob suos fines occessuram divinabat, nec de ipsa desperabat Anglia ab alleandis his potentiis movenda. Videbatur impossibile, a tot potentiis Borussiam non atterendam. Data ergo Brühlio in effectum has res deducendi commissio. Ipse ambitionem et potentiam Borussi apud omnes Europae aulas accusare incepit, quam militis haberet curam, quam augendi aerarii sui rationem, describere, inferreque: ad destructionem regnorum haec aspirare ac tendere, Polonorum sibi conciliare affectus. Utve umbram faceret, diaetas Polonia plures habuit pro asserendo regis filio, patris successore. Quae quia effectu caruissent, rex accusabatur Borussiae, et quod Austriae, quod Moscoviae futurum periculum, si Borussus in regem elevaretur Poloniae, his potissimum aulis considerandum proponebatur. Ut autem alliceret omnes, cum destruendum Borussiae regem nemo vel subdubitasset, totius quasi Europae divisionem praefatis principibus projectavit scripsitque, quid habitura esset Austria, quid Saxonia, quid Gallia, quid Hispania, quid demum Moscovia. Et cum pro imperio nil reservasset, imperii rationem destruendam videbatur. Ad haec Brühliana projecta assensisse videbatur prima Austria, quae anno statim 1750. augendi studuit militis, atque ad foedus istud Moscoviam disponere non cessabat, per media etiam minus digna. Quia regina Moscoviae, e moniali, factione magna, facta imperatrix, insatiabilis perhiberetur esse concubitus, ut omnino legationes et ministeria Europae aularum quam formosissimis deferantur, produxeritque in manifesto suo rex Borussiae unius epistolam,

-- 306 --

qua instruebatur legatus, videret, ut in lecto noctanti reginae Moscoviae foedus hoc contra Borussum persvaderet, cum Moscoviae ministerium apparent durius. Postquam observasset Brühl, projecta sua secundis vehi ventis, ut Romana curia moveret Hispaniam Galliamque, religionis orthodoxae promotionem et felicitatem per submissum patrem Timoni Jesuitam Romae insusurrabat, et tyrannidis accusabat Fridericum Borussiae regem. Animadvertensque propensos esse omnes, Angliae demum res est proposita. At haec rem detestata ut indignam est regique aperuit Borussiae, qui eam, ut mox, scivit integre. Hinc cum navali proelio par Angliae videretur esse Gallia, comprimi posse Angliam et regnum restitui Scotiae, creditum est. Ergo 1754. ad Dunkerkam a Gallis molestatur Anglia[ERROR: no reftable 34:] [ERROR: no reftable :]Pisac imade Gallia. bellique dantur praeludia. Videns ista Brühlius, ne culpa in Saxoniam caderet, at Borusso amica appareret, svadet Viennensi aulae, ut strata per montes devios via repente in Saxoniam irruat, eam occupet, ac ex ilia Borussi ditiones devastet eumque destruat, milites Saxonieos vi ad bellandum adigat, sic ut lamentari debeat Saxo, et Borussus eum pro amico habeat.

Occultas Brühl machinationes qualiter rex Borussiae resciverit.

Anno autem 1750., atque in limine quodammodo horum, patuere haec regi Borussiae. Accidit enim, (uti ipse Borussus narraret,) Dresdae quendam e suis subditis fuisse, qui Brhüliano cancellistae 200 fl. Rh. dederat mutuo. Dresdâ abiens creditor cum mutuata peteret restitui, et ille nequiret | 405 ob tenuem, quam in 100 fl. habebat, mercedem, creditor autem indigeret, eum ad ministrum duxit Borussiae, a quo 150 accepit aureos, 50 creditori restituendos, 100 vero pro suis necessitatibus, commendatione ea, ut, si quae statuum essent, ministro non celaret, recepturus majora etiam subsibia. Iste res status sive gubernii Saxonici attulerat ministro. At horum curiositatem sibi non esse, minister aperiens rogabat, communicari talia, quae [inter] statu[s] Europae sive inter principum aulas essent. Evenit indiguisse quibusdam Brühlium, et quia confestim in clavim conservatorii arcanorum non incidisset, indulsit cancellistae, arte ut solveretur armare, novaque clavis fieret, archivum interea obsignaretur. Cum artifex tulisset clavim monuissetque cancellista Brühlium, iste priorem clavem comperit, claudendumque archivum ordinat, jubens persolvi artificem, recipiendae novae clavis oblitus. Haec ergo quia penes proditorem mansisset, abeuntibus ad prandium collegis suis, clam, asportabantur involucra communicationis aularum ad ministrum Borussiae, qui talia copiabat, et large semper cancellistam remunerabatur. Quo facto universa regi Borussiae patebant consilia et occultissimae aularum intentiones.

Regis Borussiae consilia. Weingarth, legationis Austriacae secretarius, profugit ad Borussum. Borussus Austriam praevenit.

Hinc animadvertens, in Borussiae ruinam scopum aliarum potentiarum tendere, ipse uti capacissimus et bene doctus ac penetrans consulere sibi non destitit. Ac 1mo. de conjunctione cum Anglia cogitavit; 2do. de abundanti provisione annonae, quam undique congessit ex Hungaria, Polonia aliisque e partibus, ut in suis edictis ad 20 se annos hanc habiturum exprimeret; 3tio. de re tormentaria; 4to. de militibus. Sic enim per urbes, pagos, oppida disposuit

-- 307 --

, ut universi militarem artem condiscerent, et, qui armorum capaces essent, salaria perciperent et mererentur, ac si legionibus adscripti forent. In hortis et theatris publicis ab officialibus regiminum exercebantur joco quasi et amore mercedis, nescii intentionum regiarum, qui universos capaces belli facere voluit. Campagmenta servabat ipse, sed ita, ut nec ministris exteris ars pateret. Si enim accessisset ad regem quispiam, cessabant ab exercitio, donec minister absolveretur. Haec regis militiae militum exercitatio occasionem Brühlio dedit accusandi Borussiae regis de machinationibus quibusdam et praecipue asserendi sibi Poloniae regni, apud alias Europae aulas. Et in veritate admirabatur omnis eam, quae fuit, armorum militumque cura Borussiae ac Austriae tempore quidem summae pacis ac augendi aerarii occasione, ut omnino enato bello credi potuerit, ex meris suspicionibus ruptam pacem esse. Interim anno 1755. intra Moscoviam Austriamque conclusum fuerat (uti Borussus in suis manifestis), ut bellum accenderetur et Moscovia cum 60 milibus in Borussiam irruere debuisset. Verum cum irruendum fuisset, defectum causavit annonae Moscovia, in Croatia quoque enati Austriae sunt tumultus, adeoque res erat | 406 proroganda, praecipue quia Anglia vel foederi subscriptura putabatur, vel neutralis mansura. Postquam autem in aperto Anglia fuisset cum Gallia discrimine, Anglusque Borusso detexisset, quae aliorum forent molimina, ut fors eum socium nanciscatur, aut ex affinitatis aut religionis protestantis amore, profugiente ad Borussum legationis Austriacae Berolini secretario, cognomine Weingarth, initio Januarii anni hujus universaque secreta detegente, Anglum inter et Borussum foederis conventio (illi neutralitatis dixerunt) die 16. Januarii conclusa est. Quibus fatis detectis, Austria cum Gallia se conjunxit, uti superius dictum, festinavitque suos ponere exercitus in Bohemiam Moraviamque, ut Borussum anteiret, credens rem illi ignotam esse, adeoque ex impossibilitate cogendi providendique tam cito sui militis, insperate obruendi. At ille, quia conscius jam ab anno 1750. singulorum foret, paratusque exspectasset, ut occasionem coram orbe lamentandi haberet majorem, reginam nostram Mariam Theresiam medio ministri interrogari curat de fine exercitus illius, in Bohemiam Moraviamque locati. A qua cum supradescripta accepisset responsa, hostem antevertit, et eam pugnandi secutus est rationem, quam contra se experiri debuisset, occupando videlicet repentine Saxoniam electoremque exulem faciendo, homines suos in societatem belli trahendo.

Negat, se esse agressorem, sed hostilitates incoasse, et, cur gabinettum occupaverit, docet. 49 instrumenta evulgat. Brhülii domus et castella eversa.

Qua ex re infert Borussus, se neutiquam agressorem esse, at defensorem defensiveque agere contra suos hostes. Se quidem hostilitates incoasse, neutiquam tamen agressorem esse, cum contra injustum invasorem fas sit media ponere, ut suae intentiones effectum non obtineant. Gabinettum regis accipiendum fuisse, ut mundum totum originalibus convincat, quorum ille modalitate praedescripta servabat copias. Brühlius autem ex illo hominum genere esset, qui nisi convincantur, negant omnia, capaxque fuisset, (nisi prae regis Borussiae manibus originalia essent), regem Borussiae mendacii coram orbe arguere. Et in effectu in praemissorum robur 49 instrumenta publico exhibuit Borussus, contra quae aliud replicatum non exstitit, at quod producta illa eum

-- 308 --

sensum habere non debeant, prouti Borussus intelligit. Quem nihilominus habere deberent, nemo explicuit vel explanavit. Tyrannidem, eujus Brühlius accusabat Borussum, negavit, vocavitque in Saxoniam et suas ditiones singulos, ut videant, quam humane cum regina aliisque agatur. Et in hujus Brühlianae accusationis poenam domus et castella ejusdem, per Saxoniam habita, rex Borussiae everti mandavit, ut, qui quoad alios mentiri non exhorruit, a propriis damnis lamentari valeat. Accusat dein Austriam, nil aliud quam bellum voluisse, dum contra initos tractatus Silesitis Borussiae subditis commercium vetuit, et lamentante eatenus rege, barone Kooh eatenus commissionato, tandem indulsit lege ea, ut 60 fl. pro cento tricesimae penderent; pluresque specificos adducit casus, concludens: belli hujus motivum et causam ex parte Austriae non esse aliam, quam Ferdinandi olim II. intentionum effectum et in se religionis bellum; arguens ingratitudinis Austriam erga Angliam ob tot hactenus recepta per Austriam ob Anglia beneficia; spesque suas | 407 sic exprimit, ut, salvis arcanis Dei decretis, si totus mundus contra se surrexerit, speret, se Dei adjutorio triumphaturum, sive consideretur belli justitia sive modi et media, quibus sui contra se hostes egerunt, jamque divinam venerari a se providentiam, qua adversariorum suorum technae in sui ortu statim sibi patuissent.

Imperator imperii status contra Borussum provocat et in jus vocat. Enervat Borussus accusationes.

Imperator quoque post factam a Borusso Saxoniae invasionem, residua imperii membra ad mutuam defensionem admonet, suumque non tantum offert exercitum, sed et in jus vocat Borussiae regem qua electorem Brandeburgicum; ut Viennae condemnatum Ratisbonae etiam voluit condemnari. At rex ad imperii status fusam longioremque exmisit repraesentationem, qua 1mo voluit: id se ex necessitate supra descripta fecisse, et si elector Saxoniae suis agendi modis a culpa liber est, neque hic damnari potest. 2do. Se imperii libertatum defensorem esse, quia ex Brühliano systemate imperium destruendum erat et libertas religionis. 3tio. Exemplum secutum fuisse Austriae, quae 1741. Bavariam Palatinatumque occupaverat, tenuerat, et imperatorem electum Carolum VII. excluserat, neque tamen electoratu, quo qua rex Bohemiae gauderet, fuit privata; eo minus et electorem Brandeburgiae sive regem Borussiae peceasse, dum consilia inimici praevertit. Et si regina Bohemiae, esto elector, non peccasset, si eadem ante Borussum in Saxoniam irruisset, hanc in depositum accepisset, neque peccare potuit rex Borussiae, quamvis simul Brandeburgicus elector. Hinc imperatoris edicta contra Borussiae regem lacerabat Borussus, ubi talia promulgata vel publico affixa intelligebat, talesque imperiales civitates qua sibi inimicas considerabat et divexabat. Qua re vel potius hujus rei praetextu ob imperatoris gratiam arma contra Borussum corripuere imperiales, impenetrabili tamen modo, quia profugi alterutrius exercitus in imperio tuti erant, et militare sub Borussicis signis imperialibus fuit liberum, plurimaeque civitates, praecipue protestantis religionis, milite providebant Borussum.

Haec publico patuere hactenus, atque ex his belli hujus, posteritas, metiri deberes causam et motiva. Quod placet, judica. Principum gabinetta arcana sunt, neque ea tam facile penetrari possunt. Mihi sane nec priora satisfaciunt. Quod Brühl metuere potuerit, Poloniae regno Saxoniam privandam

-- 309 --

et Borusso parari coronam eam, ad credendum facile adducor. Quod prospicere studuerit suo principi, ejus exigebat fldelitas. Quod Austriam et Moscoviam his de Polonia metibus movere potuerit, nulla mihi est admiratio, sed inexspectati hujus belli hanc genuinam et veram esse causam, omnino dubito. Atque hoc ob Galliae cum Austria conjunctionem, et non acceptatam ab Anglia (quae Europae aequilibrium se sustinere gioriatur) neutralitatem, quam | 408 arripere debuisset, ne Borussus hanc Angliae praeripiat, aut ea evadat fortior. Gallia quoque relinquere debebat Austriam, hanc ut sibi reddat homagialem. Quare altiora ego suspicor, et mea de bello hoc conjectura sequens foret.

Conjectura scriptoris de belli causa.

Gallia, universalis monarchiae cupida, postquam observasset, se crevisse potentia, litteratura, cultu, artibus, ac praecipue navali potentia, ut non jam navim unam collocare in mari valeat, at classes integras, nationum quoque aliarum affectum se habere cum videret, quod lingvam moresque Gallicos ubique vel imitarentur vel sequerentur, in ea se rerum intentionumque suarum felicitate consideravit, quod ad suarum idearum effectum impedimentum vix supersit aliud quam Anglia, protestantis religionis caput, quae cum sibi adhaerentibus maris mediterranei teneret imperium, hocve medio Europae servaret aequilibrium thesauris videlicet suis, quibus Europae succurreret principibus, dum in quapiam constituerentur necessitate, qui propterea adorare deberent Angliam, ac in publicis tractatibus ad ejus consistere beneplacitum. Nam si aerario eos non adjuvat, vel rerum et pecuniae defectu perire alios principes est necessum. Haec, qui in historiis provinciarum, ac praecipue Austriae versatus est, negaturus est neutiquam. Animadvertens ergo Gallia, potentiam totam principis in aerario esse, aerarii autem nervum aquas mariaque haberi, et per mutua commercia obtineri omnia, scilicet populorum affectum, notitias rerum, necessitates cujuslibet, perspicique omnia et omnibus consuli, id quod a Romanis, plurima cum Carthaginensibus bella gerentibus atque his superatis orbi imperantibus, confirmaretur, republica item Veneta, quae firmitatem hac arte obtinuit, Hollandia Angliaque ipsis,- immo mirere, lector, Moscoviam, quae post Petrum Alexievich aetatis hujus principem, quo gloriae potentiaeque evecta est ilia, quam Petrus docuit, navigatione, et, antea obscura et incognita, nunc clarissima et metuenda effecta est, - haec inquam animadvertens Gallia, a Ludovico XIII. suo rege summum in re navali posuit studium, illum ad eum, in quo nunc flore est, auxit, ut parem se jam Angliae intueretur.

Considerans quoque, Siciliae, Neapoli, Hispaniis, Parmae Piacentiaeque Borbonicum imperare sangvinem, Habsburghicam[ERROR: no reftable 35:] [ERROR: no reftable :]Pisac ima Hausburghicam, jamačno pogreška pera. quoque in Carolo VI. defecisse domum, huicque in Austriacis ditionibus et provinciis successisse Lotharingicam, Borbonicae conjunctam, familiam, ac plane in Francisco I. ad imperii solium esse elevatam, opportunas veteribus suis ideis animadvertens circumstantias, tempus evertendi rivalis sui, Angliae videlicet, circumspexit. Ac proinde in Angliae si non excidium, adminus praesentibus in circumstantiis inferendam ei notabilem diminutionem, properandum existimavit, et quidem cultura crescentibus, necdum tamen maturis Moscovitis, quorum si exspectata fuisset maturitas, impedimento esse novo valuisset

-- 310 --

. Ad hos ergo sublimiores Galliae fines properandum erat, atque ob olim optatum Galliam inter Austriamque foedus, quod antea sive praejudicia sive ambitio detinebant, nunc autem post Lotharingicam successionem facile apparuit, primo loco | 409 cudendum, quod ob conjunctionem Borbonicae ac Lotharingicae domus apparere impossibile desiit. Mediaque ad hoc in limine apparuerant, Lotharingorum nempe ad Franciscum I. accessus, atque horum, neglectis Germanis, ad intima promotio ac usus.

Obstupuit orbis, dum, mortuo 1740. anno Carolo VI. imperatore, Galliam pro domo Bavarica tanta vidit fecisse, ac Carolum VII. ad clavum imperii collocasse, Carolo autem VII. vivis erepto, Maximilianum, ejus filium, deseruisse, et electo Francisco I., Lotharingiae olim duce, in una uxoris suae Mariae Theresiae, Hungariae Bohemiaeque reginae, potentia fixum, non solum ad speciem rem totam gessisse, at eundem pro imperatore illico agnovisse. At tum statim perspicacioribus apparuit, observavisse Galliam, rivali suo Habsburghico exstincto sangvine Gallicum successisse, et in instanti fere regiminum anteriorum systemata immutari observata.

Sane sub ipso Aquisgranensi anno 1748. tractatu plenipotentiario ministro Austriae comiti a Kaunitcz uti vehementer displicuit, totum pacis tractatum sic inter Galliam Angliamque conclusum fuisse, ut articuli duarum praemissarum potentiarum alleatis subscribendi duntaxat exhiberentur, et Austria tanquam Angliae confoederata leges accepisse videretur, Angliaque de rebus Austriae quasi suae vasallae disposuisse, ita praedictus comes a Kaunitcz sub eo adhuc tractatu in Angliam indignabundus apparuit. Qua in re videtur et aulam Viennensem persvasisse, quia

1mo. Mox fatus comes a Kaunitcz in Gallias pro legato profectus fuit, ubi modos Angliae didicit, quibus illa in sui favorem et emolumentum rebus Austriae usa est. Idemque tempore legationis suae incognite bis Viennam venerat, a reditu autem legationis suae, omnibus admirantibus, minister status et gubernii factus est, comite ab Ulfeltd, antecessore suo, ad aulae praefecturam translate, aliis quoque, antea res gubernii tractantibus Germanis, non solum immutatis omnibus, at ipsis plane prioribus Viennensibus dicasteriis et gubernandi ratione mutata et ad Galliae formam reducta. Sane consilium interioris Austriae mutatum, provinciarum item Carnioliae, Stiriae etc. exstinctum, novaque Viennae erecta sunt parlamentorum instar Galliae. Talesque his sunt dati et praepositi, qui affectu Galli essent, uti Habgwicz, comes Codeck uterque, Rudolphus videlicet ac Joannes, Porktenstein, archivii Austriae conservator, lllyricae nationis sive schismaticorum rebus praeses datus est, eodem tempore, quo comes Kaunitcz ministerium accepit. Dispositiones hae sagacioribus jam tunc foedus Galliam inter et Austriam loquebantur.

2do. Lingva Gallica, antea Viennae detestata, aulica sic effecta est, ut, sicuti Aquisgranensi tractatu, publica omnia hac lingva tractari debere superatum fuisset, | 410 ipsaque effecta ut symbolum in concilio, videlicet pro norma et tessera status publici, ita ab universis certatim condisceretur.

3tio. Ab Aquisgranensi tractatu illo res Austriae sic in fundamentalibus dirigi apparuerunt, ut Austriae ab Anglia recessus, si non brevi,

-- 311 --

aliquando saltem futurus observaretur. Quia ad subditorum Austriae culturam intendit aula tam tantarum academiarum erectione, quam metaphysicorum illorum studiorum, quae in universitatibus et scholis perprius a Jesuitis clamitabantur, proscriptione; tum artium mechanicarum et tantarum fabricarum panni, tellae, figulinae etc. promotione, ut tantam habeamus rerum, quas antea ab Anglis emimus, copiam, quod hanc et aliis provinciis dare valeamus; commerciorum promotione, et ad haec promovenda subditorum cultu; tum supradescripto cum Venetis tractatu, quo non solum fabricae publicae sachari et aquavitae Flumine erectae sunt, sed per Adriaticum Austriae subditis admissa navigatio, cum Algerinis intuitu hujus navigationis transactum, atque sub imperatoris occidentis vexillis libertas navigationis et commercii pactata, maximoque aulae Viennensis commodo ter ex Aethiopia plane naves Austriacae reversae sunt. Oeconomiae verbo summa in aula Viennensi effecta est ratio. Totaque aula ad Galliae normam composita, facilitate, comitate, dementia, dignitatum, honorum, officiorum larga distributione, ut, quod olim admirabatur officium, et character hodie, sicuti et in Gallia, obvius esset.

Observavit ista multaque alia, quae praetermittimus (quia ex instituto non scribentes), Anglia, observarunt Protestantes, videruntque, quo res colliment Austriae, media videlicet arripuisse Austriam habendi aerarii proprii, nulliusque necessitatis Protestantium ipsi in abundantissimis provinciis, sive ingenia sive naturam consideres, brevi futuram observarunt, praecipue postquam 1754., ingentibus tributis impositis, omnem ferme rerum exterarum inductionem sustulisset Austria; hinc considerarunt facile, Austriam evigilasse futuramque omnino aquilam, nisi in limine his conatibus obvietur. Si enim Protestantium futura nulla est aulae Viennensis necessitas, ipsaque in eam aerarii crescere permittatur potentiam, ut ex hujus respectu permittere nil cogatur Protestantibus et exteris, Protestantes perire, aliunde partium septemtrionalium homines, necessum est, quia ut vel vivant, gratia accedet vicinorum, neque illi, quid agatur, videre poterunt. Si Austriae subditi artes condiscant, domique seipsos panno aliisque provideant, non habebunt inquam Protestantes, quod Americae adferant? quod Asiae? nomenque horum sua sponte cessabit et obsequentes redigentur. Hinc credo ego enatam illam Protestantium lamentationem: bellum hoc bellum religionis esse, quod quidem illi nude asserunt, nec pro motivo apponunt aliud ac Galliae cum Austria foedus; reipsa tamen percipiunt et ex naturalibus mediis naturale videtur. Cum enim universae Protestantium res totaque | 411 eorum religio in commerciis et aerario sita sint et fundentur, hujusque necessitate, vigente Galliam inter et Austriam discordia, militum subditorumqne Austriacorum sangvine sit servata, si Austria ad eum semel emergat permittaturque gradum, ut Protestantium nulla Austriae sit necessitas, consequens est, Protestantium religionem, ut in medio humano sitam, sua ruituram sponte. Aeque ut altera est Protestantium lamentatio, (imperium nempe evertendum iri, machinarique ab Austria) actuale imperii immutandum systema, Protestantium videlicet electorum ac in imperio votorum subversionem. Hoc sane Protestantes perspicaciter metuere possunt dicereque jure, quod eos concernit, bellum hoc et religionis esse et status imperii eversivum.

-- 312 --

Catholici e contra principes jure negant, bellum hoc religionis dici posse, aut status imperii eversivum. Cum enim catholica fides in humanis non fundetur mediis, neque Protestantibus fuisset impositum Romanocatholicam amplecti fidem, nec de imperio lis est nec de religione, sed de aerario principum, de cultura subditorum, de commerciis; quae fidei non sunt, bellum religionis dici nequit. Si autem et ista ad promotionem fidei sunt et ex his augeatur orthodoxa religio, zelus modo regnantium catholicorum principum laudandus est. Atque in substantia bellum praesens totum res status est, ex qua, si cadat feliciter, periculum protestanti religioni omnino imminet.

Quod Protestantes sicuti animadverterunt, ita ad huic obviandum universa posuere ponuntve media. Borussiae rex unus nunc e Protestantibus est, quia vicinus Austriae, qui hanc divexando, ne aerario crescat, impedire potest extorquereque ab Austria liberum, uti antea, septemtrionalibus commercium. Hinc statim ab Aquisgranensi tractatu, ut observarant Protestantes, ab aula Viennensi rationem aerarii susceptam esse, rex Borussiae crescebat milite, ab Anglia nempe monitus. Foedus, ut illi vocant, neutralitatis coactum intra eosdem est, et Anglia Borusso ad belli exitum et in ejus subsidium quotannis librarum sterlingorum 670000 dependit. Et quisquis totius hujus belli rationem penetraverit, ac bene perpenderit, hanc nostram conjecturam damnare non poterit. Borusso nempe unicum scopum esse divexare Austriam, ne crescat aerario, impedire, ac tandem per futurum tractatum aequilibrare aulae Viennensis intentiones. Quis, obsecro, aliud cogitet, dum videmus Borussum occupata Saxonia (excepto suo capite et aula) Protestante, adeoque pro virium conservatione Protestantium | 412 amoto catholico electore, ne faveat Austriacis, ipsis religione et sangvine conjunctus, nil ultro facere, quam evertere magazzina Austriae, per Bohemiam excurrere, hanc Moraviamque miseram reddere, neque triennio jam vel cogitasse de servandis illis, quae occupasset, at duntaxat de pauperanda Austria. Sane in Hungariam facillime irrumpere potuisset et eandem magno servare damno, uti etiam quae in Bohemia et Moravia occupaverat. Sed his non curatis, unam ejus studium videtur esse divexare Austriam, atque ob rerum penuriam extorquere faventes commerciis Protestantium tractatus articulos. Necdum enim eas esse Austriae aerarii vires perspiciunt Protestantes, ut tot damnis reparandis sufficiat, Galliam ob bellum, quod cum Anglia gerit, succurrere Austriae non posse praevident; Moscovia in eo statu etiam non esset, prouti nec caeterae catholicorum provinciae et regna; hinc supponunt, vel ex hac ipsa Austriae divexatione eo cogendam, ut cogatur arbitrio se demum Protestantium subdere, atque ab his tractatus articulos accipere. Ilia quoque exercitus Borussici corpora, quae Imperialibus, Gallis et Moscovitis opposuit, eundem habere videntur scopum, divexationis scilicet et impediendi succursus in naturalibus Austriae et demum cognoscendae necessitatis Protestantium principum. Crediderimque ad finem facile et istud in gabinetto protestantis religionis asservari, ut in casum constantiae et felicitatis foederis catholicorum Silesiae ducatu et fors quibusdam ad Magdeburgum et Saxonicis, immo et ipsa Lusatia faventes commerciis et aerario Protestantium articulos mercentur, regi ut Borussiae ora remaneat maritima, et commerciis consulatur Protestantium, in quibus religio eorum situatur.

-- 313 --

Praeter hactenus descriptas observationes meas confirmantur istae et Imperialium agendi modo, qui clam favent succurruntque Borusso, haeretici praecipue omnes. Confirmantur neutralitate reliquorum tam catholicorum quam et haereticorum principum, et tali quidem neutralitate, quae admirationem meretur. Illud etiam servire videtur, quod anno sequenti 1757. mense Majo sachari aliarumque rerum Flumine fabricatores, protestantis alias religionis homines, non sine aulae Viennensis damno, cum ultra 200 milia parati aeris accepisse dicerentur, profugerint, hac ut ratione commerciis Protestantium faveant et aula Viennensis cogatur cum Protestantibus uniri, cum viderit, impossibilem esse suarum intentionum effectum.

Opinione et conjectura mea (aularum arcana ignorantis) haec totius hujus belli videtur esse ratio, atque ab hinc enatum esse, et quidem Europa minus exspectante, ne videlicet crescat aerarii Austriaci potentia. Hinc videtur peti admirabilis orbi Austriae ab Anglia recessus, hinc cum Gallia conjunctio; praeter videlicet conjunctionem sanguinis, quae in Francisco I. imperatore evenit cum Gallis, Austriam jungi cum Gallia opportuit causa commercii naviumque ⃒ 413 suarum per Mediterraneum proficiscendarum. Nam praeterquam quod Hispania Siciliaque ac Neapolis de Borbonico essent sangvine, Gallia in eum nauticae crevit statum, quod cum Anglia certare valeat; ut autem fortior sit et in sola navali expeditione se illa occupare valeat contra Angliam, bene prudenterque Gallia se conjunxit Austriae, ut nempe ista terrestribus copiis juvet Galliam, sicuti hactenus servivit Angliae ad ejus felicitatem et eam gloriam, quod Austriacis viribus aequilibrium Europae penes Angliam steterit. Sane quisquis accuratius haec perpenderit, in praesenti rerum catholicarum circumstantia catholici principes nunquam sibi consuluere melius atque hac ratione istoque instituto ac systemate. Si enim Gallia et Hispania res suas navales promoveant et his intendant, facile Mediterranei maris et occidentalium Indiarum reddentur dominae. Si Austria cum Polonis et Moscovia terrestri expeditioni se dedant, si rus suum et montes excolant, artes item promoveant, tributarios facile sibi reddent septemtrionales, et penes eos orbis stabit aequilibrium. Equidem Gallia Hispaniaque his pro suis rebus portatura est pecunias et auram, et sic istae ab illis et ilia ab istis fovere se poterunt.

Uti perspicacioribus systema hoc magnum apparuit, sic curiositatem attulit autoris resciendi. Quidam tribuebant Kaunitczio, quidam suprafato Brühlio, pars maxima Benedicto XIV. Romano pontifici. Iste e primo eruditorum orbis est fuitque numero, ipsis venerandus ob eruditionem haereticis. Sed, an tantus fuerit statista, multi dubitabant. Ego tamen existimo, ob ejus profundam theologicam doctrinam, facile eum animadvertisse, quod, sicuti Mahometi res in polygamia sive copia hominum situantur, sic et Protestantium in commerciis divitiisque, adeoque facile eum haec primo et ruditer objectasse, ut sic catholicos principes conciliaret et conjungeret. Quae dein in gabinettis aularum examinata suos progressus obtinuerunt. Quod ista credam, argumento est Benedicti XlV. in portubus papalibus provisio, procurata Austriacis per mare Adriaticum navigatio et cum Venetis eo mediatore accommodatio, supra 331. et sequentibus insinuata, augendi papalis aerarii summum, quod habuit, studium, quia nec nepotismum

-- 314 --

servavit, nec suos facultatibus auxit. Beneficia ecclesiastica diu vacare permisit et ad suam cameram proventus accepit. Cardinalatus ipsos diutissime tenuit. Hispaniae jus conferendorum beneficiorum vendidit, sua promovit vel maxime commercia et res, quae ad haec faciunt. Quia eo vivente aularum, et praecipue Austriae, qui Romae fuissent ministri, in aulas transferebantur alias, sic Migazzi |

414

Madritum, dein et in Gallias; sic Rosemberg in Portugalliam, Venetias, ac demum Madritum; sic Staremberg in Gallias. Quae res ipsa magnam suspicionem fundat, foedus hoc Romano projecto surrexisse aut saltem promotum esse. Immo mortuo Benedicto XIV. quia consensione Europae principum Carolus Rezzonico Venetus e Patavino episcopo in papam electus fuisset, fors rempublicam Venetam in his belli circumstantiis conservare sciturus, svadent omnia, Romanum projectum hanc conjunctionem esse potuisse. Interim quisquis autor primus est, videtur fundamentum religionis Protestantium tetigisse, ut bellum hoc bellum esse religionis ejularent et crederent et status imperii eversivum, majorique conatu ac olim sub Ferdinando II. ac III. agerent.

Hinc crederem ego universa, quae sequentibus notabuntur annis, profecta esse, videlicet Sveciae motus, in regem Galliae attentatum assassinium, item Portugalliae motus, Jesuitarum inde proscriptionem: haec enim omnia tanquam extrema ex quodam extremo remedio proficisci, necessum est, ut suis locis de his dicetur uberius.

Caeterum, opinione mea, sicuti magnum in se praemissum systema esset, sic opto, ne praemature in ejus effectum sit properatum. Credo ego, Austriae adhuc exspectandum fuisse, et vires aerarii sui per commerciorum promotionem post 20 primum aut 60 annos aspicere debuisse. Nunc enim in limine, rebus necdum constabilitis ac vix enatis, sustinendo Protestantium motui vix futura est sufficiens, faxitque Deus, ut resistere valeat, ac in ideis suis persistat, nec moveatur cessione Silesiae aut rebus aliis. Profecto uti sub Carolo VI., qui orientalem compagniam erexerat, vi tota Protestantes in ejus iverunt exterminium, sic nunc allaboraturi sunt magis, dum conjunctam vident Austriae Galliam. Metuoque, ne Turcam, attenuata per se Austria, demum excitent, quod eis facile, partim auro suo, partim persvasione periculi, quod eorundem accederet imperio, si constans futura est catholicorum conjunctio, accidere poterit. Quod si eveniret, Austriae maximum foret periculum et damnum. Quare videndum 1mo, crederem, ne ambitio principum aut confoederati cujuscunque ad monarchiam universalem tendat, quia hanc, uti vidimus ab orbe condito, Deus non sustinet, quia solius divinitatis est, neque ullus homo regendo orbi par est, et quoties aulam aliquam ad monarchiam universalem festinasse legimus, toties corruisse observamus. 2do. Ne tributis onerentur subditi. 3tio. Ut justitia administretur. 4to. Luxui ponantur habenae. 5to. Aequilibrium quoddam ipsos inter servetur subditos, fiatque provisio, ne ob defectum magistrorum peritorumque sua sponte corruat magnum hoc et salutare systema. Ministri eligantur tales, qui negotium hoc sic agant et promoveant, ut arbores hominesque excoli solent, qui perfecti non nascuntur illico, sed formantur per tempora et evadunt. Conjunctio major ferme servanda est cum Hispania, a Gallia non recedendum. Caute tractandi Venetae ac papa, cautissime autem Turca, ut rebus per annos aliquot maturatis tandem sese intueatur

-- 315 --

Austria, quae subditorum suorum exculto ingenio, reparatis hactenus neglectis positoque prudenti rebus suis modo, in tanta rerum abundantia eo pertingere poterit, ut penes ipsam |

415

Europae stet aequilibrium, legesque nunquam accipiat, sed assignet. Quod ei ut meo principi precor et voveo. A pluribus supersedeo, cum talia ad me non pertineant, neque ad tractanda similia natus videar.

Fuit de belli hujus causa ea quorundam opinio, quod imperator filium suum Josephum in Romanorum regem electum cupiverit. At causae hujus nec umbra apparuit. Proinde clamores minus penetrantium annotasse sufficiat.

Dices: praemissa conjectura mea ex nullo manifestorum eruitur. Verum primo, Austria nec poterat nec debebat ideas suas exprimere. Rex autem Borussiae satis exprimit, dum bellum religionis esse dicit, dum status actualis imperii eversivum, dum Silesitis suis negatum lamentatur commercium, dum Austriam ingratitudinis erga Angliam arguit. Illa autem, quae ministri Saxoniae Brühl est regis Borussiae accusatio, subsequens ad causam belli est et duntaxat ministeriorum aulariorum Europae praeoccupatio. Nam neque ex his omnes ad fundum veniunt, sed extrinsecis ducuntur, uti fuit facta a Brühl provinciarum intra principes subdivisio atque hujus in aulis repraesentatio. Et si pro veritate talismodi causa belli esset, ideas longe alias Borussus haberet, et quae occupaverat in Bohemia et Moravia Austriae loca, servare et defendere studuisset, neque totum suum in eo versaretur studium, ut Protestantes conservet, aerarii Austriaci vires enervet, Austriam cogat ad habendum ultro Protestantes pro aerario suo. Hinc dixisse fertur: a fame rerumque penuria belli hujus finem praestolandum esse. Videbisque, lector, ex tractatus pacis articulis secuturis, suprascriptam conjecturam nostram de belli hujus causa confirmandam iri.

Dices praeterea: si ea belli hujus causa esset, invadenda erat Borusso Hungaria eaque depopulanda, nam hujus casu enervaretur Austria et provisionis pateretur defectum. Respondeo: id non factum nec fieri, ob apparentiam et regum extremitates, praecipue cum christiani sint. 2do. Ob tot in Hungaria haereticos, qui clam favent Protestantibus. 3tio. Ob Poloniam, quae ut neutralis grano succurrere potest et succurrit Borusso, intuitu cujus credo pacem esse Hungariae eam, quod neque praesidia hujus milite provisa sint. Praeterea et ob impossibilitatem tenendi providendique tot in locis exercitus. Hinc nec Austria ex Hungaria Silesiae adjacente molestat Borussum.

Haec a me supra conjecturata causa belli hujus ex parte utraque licitum tutumque bellum facit. Principes christiani natura et jure gentium prospicere sibi suisque subditis obligantur, et praecipue dum per talia media vera et salvilica redemptis Christi sangvine proponi potest religio, horumque saluti consuli. Semperque; ex parte Austriae laudabilius et securius, si subditorum Austriae sangvine res orthodoxorum promoveantur, quam si uti hactenus haeterodoxorum stabiliantur. Protestantes quoque principes tum amore religionis suae, cum Dei effato oporteat haereses esse, tum ut suis subditis et regnis consulant, quae ex commerciis subsistunt vivuntque unice, et his eisdem ademptis perire eos necessum est, bellare posse videntur. Oremus, christiani, Deum, ut, quod fors praemature incepit bellum et ex hac circumstantia evenire posset infaustius, ipse per

-- 316 --

suam misericordiam atque pro tot tantarumque animarum filii sui sangvine redemptarum salute per eundem Christum dominum nostrum benedicere dignetur et victores efficere, ut videat posteritas detque Deo gratias, divina ope magis quam principum cura hostes superatos esse, nec catholicos servire haereticis pro haeresis stabilimento. |

416

Notandum 3tio: occurrit Sveciae motus. Mortuo Carolo XII., Sveciae rege, uti suppono notum lectori, regni illius subditi a monarchia semet absolvere cogitantes, liberum sibi esse hanc vel illam filiarum praeficere sustinuerunt, taliterque dum secundogenita leges ipsi a regno propositas acceptasset, subinde auctas, dum maritus ejus in regem declararetur, nomen tantummodo regis regi reliquerunt, caetera sibi servarunt. Monarchiam hanc restituere cupiens rex aut ejus assentatores turpem pararunt modum, et die 21. Junii anni hujus universos regni illius senatores proditorie exstingvi constituerunt. Sed ex quodam accidente cum effectum meditatio illa nocte sortiri nequivisset, et ad noctem sequentem dilata exstitisset, decurio quidam proditionis conscius rem senatoribus detegit. Qui subito capiunt reos suspectosque atque intra mensis spatium plectunt. Qui diffusius nosse cupit, Sveciae legat historiam. Factum hoc indignum et turpe quidam attribuebant Borussiae regi, verum cum injuria et sine fundamento, quia: 1mo rex Borussiae ad orbis totius notitiam tam vilium et abjectorum consiliorum capax non est. 2do. Svecia hoc vindicasset, aut ille sua manutenuisset consilia, quorum neutrum videre esset. 3tio. Rei haec prodidissent, quod nihilominus nec auditum est. Proinde prudentius existimatur, ab assentatoribus aulae modum talem fuisse propositum consequendae monarchiae.

Terraemotus Zagrabiae et alibi.

Hoc anno frequentes fuere terrae motus. 18. Februarii Belgium validius contremuit. Zagrabiae quoque observatus, uti supra meminimus. 1., 2., 3., 6., 8. die Martii Bonna, Colonia, Aquisgranum et his finitima loca, 14. autem Aprilis magna pars Italiae terrae motu concussa est. Tempestates item horridae ex Italia describebantur, Paduae praecipue ac locis in vicinis. Reliqua ex provinciarum historiis vide sis, neque enim vel ad nos pervenerunt vel nostri, ut scribamus, sunt instituti. Itaque redeamus ad Sclavoniam.

Tempus banatus comitis Francisci de Nadasd.

Superius notavimus circumstantias, quae sive in resolutione sive promulgatione bani hujus acciderunt. Notavimus etiam conjecturas, ob quas in banum est resolutus.

Juramenti formula banalis nova.

Post ejus autem publicationem duo singularia et notanda acciderunt. Primum erat juramenti ejus formula, quae ad status plane fuit submissa, ante ejus adventum, pro trutina. Hac porro fidelitatem primo caesari, tum reginae ejusque in regno futuris successoribus juramento spondere debebat. Tenuit admiratio singulos, quod praeter hactenus observatum morem haec juramenti banalis formula statibus fuerit communicata, nec ab eis impugnata, quin acceptata. Credo ego, aulae cancellarium Leopoldum a Nadasd, fratrem bani, hanc submisisse ideo, ut status vel legali formulae insisterent vel eam sic mutandam peterent, ut reginae et Hungariae regibus primo juretur fidelitas, tum caesari

-- 317 --

qua corregenti; et praecipue | 417 ob banalia confinia, ne in potestatem imperatoris deveniant, quemadmodum generalatus alii eidem a regina cessi esse dicerentur post resignationem principis Hildburgshausen, cum in exsolutionem confiniorum illorum banalium caesar conferre sciatur. Sed quia nemo e statibus, sive ex rerum harum ignorantia sive ob periculum, formulam illam juramenti banalis disputasset, banus uti Viennae sic et in Croatia eandem praestitit; hoc solum discrimine, quod in aula Viennensi jurare debeat insuper, se omni triennio, quin, si aulae visum fuerit, omni tempore banatum resignaturum nec praetensurum, ut haec dignitas penes se maneat, nisi quamdiu aulae visum fuerit, hic autem istud exmittatur. Porro clausula haec juramenti a temporibus Rudolphi II., quando is Carolo Stiriae has partes subjecerat et Ungnad banum resolverat, observari putatur. Qua etiam se obstringit, quod generalatus nunquam sit praetensurus.

Regni capitaneatus bano collatus.

Alteram quoque singulare erat, quod ante ejus introductionem regni capitaneatus ei collatus sit. Antea enim introductionis tempore solebat hoc banis a statibus offerri, in hoc autem bano praecessit. Causam hujus veram ignoramus. Existimabatur hoc vel ideo factum, ut in confiniis bani servetur jurisdictio. Intellexi enim, Neuperghium voluisse, ut consilio subsint illa confinia bellico et generalem habeant commendantem proprium, ad quod enervandum capitaneatus collatio, statibus ex diplomate 1750. dato competens, necessaria erat, vel ne status fors locumtenenti priori comiti Adamo Batthyan, ob patrui et palatini respectum, neglecto bano, capitaneatum hunc conferant, exemplis suorum antenatorum, qui quandoque capitaneatum a banatu separarunt; praecipue cum a fratre bani, Hungariae cancellario, minus familiae huic affecti esse status crederentur. Vera nihilominus facti hujus causa latet.

Congregatio diuturna soluta. Dispositiones pro bano introducendo.

Provisione ergo vexilli, quod bano offerri tempore introductionis ejus solet, facta, postquam banus diem 24. Novembris pro sua introductione Varasdini peragenda significasset, et Zagrabiensis episcopus pro commissario regio introductionis ab aula nominatus exstitisset, mandatumque eatenus regium accepisset, die 5. Novembris, aula admittente, diuturna illa regni congregatio tandem dissoluta est, factaeque pro bano introducendo dispositiones, banderiales nempe cum suis vexillis, tam equestres quam et pedites, nobiles item unius sessionis ac alii sub ductu vicebani et vexillo regni. De confiniis autem banalibus disponere vel eos ad functionem hanc | 418 ordinare neglexerunt status, illi tamen comparuere, jussu locumtenentis qua generalis commendantis, qui hoc bano negare non poterat, cum ei qua locumtenenti anno 1753. hoc a confiniariis obsequium et majori quidem numero fuerit exhibitum.

Die 23. Novembris confluentibus Varasdinum omnibus in conferentia quasi, sub locumtenentis praesidio, locus tentorii pro salutando bano lectus est. Baro item Stephanus Patachich cum canonico Josepho Galliuff ac duobus e nobilitate aliis ablegati, qui in limitibus regni banum salutarent et exciperent, invitarentque ac ducerent ad commune tentorium, in quo a reliquis exspectabatur. Lecti item ad simile munus, qui episcopum tanquam commissarium regium introducerent. Vexilli banalis sub sacro tenendi data potestas Nicolao Bedekovich, vicecomiti comitatus Varasdinensis

-- 318 --

(quamvis vicebani hoc esset fuissetque), sceptri vero Joannni Busan, tabulae banalis assessori. Factae item dispositiones quoad tormentorum jaculationes, banderialistarum ordinem etc.

Ejus sive bani introductio.

Die vero 24. Novembris Petoviensi itinere adveniens banus in comitatu fratris sui colonelli Josephi, qui ad eum salutandum Marpurgum concesserat, vix non primos illos regni legates fugisset, cum de illis praevie nil scivisset. Properantem ergo secuti sunt ad tentorium, in quo a reliqua nobilitate praestolabatur, ubi pro more a protonotario brevi, matura ac insigni allocutione salutatus, conscensis equis, per summum latum (erat enim praecesseratque tempus pluvium) Varasdinum ductus est, ibidem ab ipso locumtenente generali Adami Batthyan, colonello item Settwicz aliisque confinii officialibus, qui cum 1000 pedestribus ei obviam venerant, salutatus, in comitiva et horum civitatem petiit, et in conducto a se hospitio domus Draskovichianae descendens, dato sui adventus nuncio domino episcopo Zagrabiensi, et expost facta eidem visita atque recepta, die altero convenientibus ad praetoream domum statibus ductoque tam introductore episcopo quam et bano novo, episcopus insignem orationem, a canonico Paxi compositam, praelegit eumque banum dixit. Quo facto ad aedem sacram patrum Franciscanorum Varasdini ductus est et sacro abbatiali interfuit, adstantibus bano Joanne Busan cum sceptro et Nicolao Bedekovich cum vexillo, post quod deposito juramento "vivat" acclamatum, ipseque ad suum reductus hospitium, in quo splendidum opiparumque dedit banus prandium. Vinum, panis bosque assus distributa pro more militibus. Atque sic absoluta est introductio. Pomposus erat comparentium vestitus, frequentia, quae esse potuit, non tamen ea, quae sub Draskovichio ac prioribus banis, cum quibus exterorum vicinorumque Stirorum fuit frequentia, in hujus autem bani introductione nemo adfuit. Sed et ob milites, qui ad castra mense Julio profecti sunt, nec tantus erat banalistarum numerus, qui 1753. Zagrabiae occasione locumtenentis introducti videbatur. |

419

Ex ipsis etiam patriae magnatibus, Patachichiis exceptis, alter non fuerat. Banderia erant episcopi pedestre et equestre, capituli, praepositi Zagrabiensis, comitum Erdoedy, comitis Draskovich, Keglevich, marchionis Perlasz, Patachichianum, Batthyanianum ex Ludbreg, privatorum item, nec non Turopolienses cum suo capitaneo, et regni sub ductu vicebani, sub quo erant nobiles unius sessionis, regni item praediales et possessionati ac armalistae nobiles, officiis publicis non gaudentes. Hi enim banum comitati sunt sine vexillo quopiam.

Congregatio sub bani praesidio.

Altero die fuit sub bani praesidio perbrevis regni congregatio, dimissique omnes sunt. Ab olim autem moris erat, ut banus novus honorario quodam veneraretur et tale ei per deputatos offerretur. Nunc duo quidem milia bano huic pro honorario oblata exstitere, (quae is renuit), at privative per dominum Busan sunt fueruntque oblata. Quod occasionem murmurandi pluribus praebuit ac praecipue baroni Stephano Patachich, qui sustinuit sensitque, Busanium ideo oblationem privative attentasse, ut vel sibi emeret banum vel duobus illis potiretur milibus, quia per articulum regni docebit bano assignatos, quietantiam autem bani producturus non esset, neque praetendi posset, hinc eidem bani honorarium remansurum. Et fraudis hujus intuitu per deputatos semper honorarium offerebatur, perceptore excluso, qui dein ad status reduces referebant

-- 319 --

bani responsa et, bano non acceptante, restituebatur aes honorarii perceptori, de quo dein ei fuerat ratiocinandum.

Dimissis comparentibus ad introducendum banum, ille Varasdini remansit nec visitatis confiniis nec regni parte ulla, ob tempus, credebatur, pluvium et capiendas in omnibus informationes. Acta et protocolla regni congregationum, item conferentiarum sibi admanuari voluit videreque, an et quibus mandatis regiis satisfactum fuisset, et quae et qualia sunt neglecta. Ut plurimum tamen occupari videbatur circa confinia rationesque cassae militaris, nam in hac defectus esse audiebantur, et quidem amplius in 17 milibus ex parte solum regni sive pecuniae ejus, quam regni exactor ad militarem cassam numeraret. Qua in re difficilius Busanio accidit, neque scio, qualiter ab hoc negotio sit eliberatus. Novus attamen banus hoc omniaque alia negotia, quae locumtenentem attingebant respiciebantque, neglectim curavit, respectu, uti creditum, mareschalli patrui ejus et bani emeriti. Ab officialibus, abs se in confiniis promotis, nulla accepit, uti antecessor, honoraria nec illos menses 4. Sed nec a reliquis. Hinc | 420 sartores aliosque artifices rejecit, qui pro conficienda militum mondura majora ei spondebant regalia. Suum, ut vocant, adjutantium dixit leitinantium Dragoni, qui Batthyanio locumtenenti ad latus fuit. Civitati Varasdinensi impossibilia excussit; dum enim impossibile esse judex civitatis Paxi peroraret, ut civitas banalibus vigiliis recto provideret, nisi intra 24 horas factum fuerit, judicem civitatis arestandum postquam reposuisset, res tota et ante 24 horas fuit absoluta. Aucupabantur, ut fieri assolet, omnes singulique novi bani gratias, omnesque confusionum anteriorum culpam in locumtenentem derivabant. Hinc et alter denigrabat alterum, quivisque in suas partes trahebat banum. Videbatur semet crediturus Jursichio, quia familiarius eo usus fuisset, neque abeundi concessit veniam, antequam, dilapsis caeteris, cum eodem copiosius locutus non fuisset. Idem tamen supremus comes, Varasdino redux, mihi mentem suam de bano aperuit, stabilem in suis vix futurum, cum observasset, sic eum loqui cum quolibet, prouti affectum quemvis alteri sciret. Hinc coram Naisichio pro vicebanali munio locutum fuisse, coram se contra Naisichium et pro supremi comitis officio. Atque ita coram Krajachichio contra Raffajum, coram amicis Raffaji contra Lukauszkium. Adeoque credere se, tali procedenti modo soliditatem non monstrare.

Banus vicebanum Naisich confirmat.

Eo autem die, quo congregationi praefuit, contra plurimorum exspectationem Adamum Naisich vicebanum dixit iterum, ipseque sedem, sed post supremum comitem, accepit. Protonotario autem sigillum suum banale tradidit.

Puts resignat tabulae banalis assessoratum.

Et quia Belgradiensis episcopus simulque Zagrabiensis praepositus, Stephanus Putz, assessoratum tabulae banalis, quem ab anno 1751. obtinebat, sive ob sui notoriam debilitatem in juridicis, sive ob metum amittendae praecedentiae cum magnatibus, sive ob bani hujus metum, statim ac Nadasdium intellexisset publicatum esse banum, resignasset, et canonicus Malenich non sine bani et fratris ejus cancellarii offensa assessoratum hunc per Jesuitas atque patrem Antonium Höller, olim suum in philosophia professorem, nunc vero archiducis coronae Josephi confessarium, sollicitasset, praetendens in instantia, hunc lectoribus capituli Zagrabiensis proprium esse et ab olim

-- 320 --

conjunctum, episcopus quoque Zagrabiensis pro eodem fuisset Malenich, ut neque Paxi petere hunc ea ratione voluerit, ideo banus me, absentem neque suae introductioni praesentem vel etiam accepta a me reverentia, admonet et requirit, ut pro vacante assessoratu me insinuem. Cui et egi gratias et tales misi litteras, si resolutus fuero, quod ad obsequendum suae excellentiae transire velim ad illum assessoratum; agere proin dignaretur, ut sibi visum foret, et mecum disponere. Egitque, sed incassum, ut sequenti dicturus anno.

Facultate demum regia obtenta, ipsa pro anno sequente banalis tabula Varasdini celebranda promulgatur.

Die vero 8. Decembris anni hujus regina nostra Maria Theresia feliciter quintum enixa est archiducem, qui Maximilianus | 421 dictus est. Crevit nativitatis diei augustissimi imperatoris in aula laetitia ex nato etiam eodem die filio archiduce. Quidam poeta alaudam eum compellavit, alludens ad insignia Lotharingiae, sed alter sic ei respondit: Grande aliquid de Te sibi dicere visus Apollo est, Cum nuper quintam te compellaret alaudam; Grandius at, si Francisci magnaeque Theresae Te dignam sobolem, similem si dixero fratrem losephl, CaroLI, LeopoLDI, FerDInanDI.

Incoalum judicium liominum Montis Claudii.

Sub praesidio domini vicecolonelli Francisci Kussevich mense Decembri Zagrabiae incoatum fuit jussu quoque bani hominum Montis Claudii judicium. Accusabat istos sub nomine fisci regni dominus Josephus Loob, pauperum advocatus, defendit eosdem Benedictus Krajachich, uti supra insinuatum. Iste defensionem talem accepit, qua subtiliter culpam totius horum dominum contumaciae et confusionis in statura derivavit publicum, ex ratione videlicet ea, quod is, statim ac Viennâ eorundem accepit regulationem, eam, uti debuerat, iisdem non dedisset assignassetque, at distulerit et mensurationes novas terreni eorundem admiserit, cum tamen jam pro eodem terreno regulati per commissionem caesareo-regiam aula probante fuerint. Hinc quia judlium comitatus Kesser, cui fides habenda erat, iisdem edixisset, privilegia eorum ex aula advenisse, illi etiam talia postulassent, negataque eisdem non solum fuissent, sed plane post obtentam a principe regulationem in mensuranda eorum terrena itum fuisset, et lectiorem prudentioremque quemvis talia moveri poterant et movissent ad judicandum credendumque, dispositiones principis subverti, quae in eorum favorem essent, consequenter quivis easdem sibi dari et communicari postulasset, id quod et homines Montis Claudii fecere, modis quidem minus probandis et Iicitis, sed eorum inscicitiae justo dolore mixtae tribuendi. Si publicus status experiri eorum obedientiam voluit, statim atque illico submissam Viennâ regulationem ipsis extradare debuisset, neque juxta Busanianas ideas novam ordinare investigationem et deputationem, minus autem per Raffajum Montis Claudii admittere mensurationem, et quidem sub vigiliis Posavanis et verberationibus a principe vetitis. Hoc si factum fuisset hominesque Montis Claudii datae ipsis regulationi semet opposuissent, contumaces reique essent; modo autem, dum res eorum tota ex repetitione submissae ipsis a principe regulationis processit, an contumaciae convinci valeant in substantia, esse

-- 321 --

dubium. Quod autem postea per Naisich et Jursich oblatara recusaverint, error quidem eorum est, sed qui ex prioribus promanavit, videlicet Kesseriano | 422 effato, privilegia ipsis advenisse, consequenter subscriptionem sigillumque regium praetendere potuisse, cum privilegia his non careant; adeoque et oblatam tardius atque post Raffajanam verberationem regulationis copiam ex defectu sigilli et subscriptionis regiae suspectam ipsis esse valuisse, quamvis erronee. Quod etiam ad commissionem Patachichianam non venerint, eosdem ex facto Patachichii excusabat. Sciebant enim principem tam clementem esse, qui ad audiendos eos commissionem exmiserat et informandam simplicitatem eorum, nullatenus autem ad terrendos atque in justo metu confirmandos. Quis autem ille est, qui non metuat, dum plenam videret militibus arcem, dum in campo equitatum, dum tormentorum explosionem, tympanorum sonitum, sociorum suorum, antequam vel videant clementissimae principis commissarium, inarestationem, horum e vinculis non benignum et liberum auditum, sed nec viso commissario examen criminale. Si populus ille ut inimicum tractasset Patachichium, dubium foret, an post ejus agendi modos reus haberi debeat; nunc, dum in pace quieteque ad capellam sancti Georgii mansit, dum audiri se petiit, qua ratione pro reo haberi debeat? Tandem profectus est, ea, quae sub commissione regia vel ante eam acta sunt ab hominibus Montis Claudii, considerari hic non posse (nisi fors acta commissionis regiae revideantur sintque sub revisorio), quia per commissionem examinata et per subsequam regulationem amnistiata sunt. Igitur ea solum consideranda venit hominum horum protervia, quae post regulationem secuta est. Sed haec post attentatam a domino Baffay et officialibus mensurationem terrenorum, post verberationem, post factam a judlium submissorum iis a principe privilegiorum promulgationem, post non extradatam regulationem intercessit, adeoque sicuti nullatenus facto hominum Montis Claudii ita commiserationem simplicium hominum excitatorumque verberatione illa et suorum sociorum vinculis omnino meretur. Haec erat in substantia defensionis Krajachichianae species, quamvis fusa et pro ejus stylo allegorica, multisque referta et abundans specificis circumstantiis, quae plerosque feriebant. Kussevich caeterique assessores, hac perterriti, examinibus sese occuparunt et ob imminens juristitium in annum alteram eam distulerunt, eo quidem lubentius, quod ab his semet eliberandi odiaque evitandi in votis habuerint. Quare hoc anno nil ultro actum est.

Tituli novi bani.

Bani Francisci comitis de Nadasd, dum banatum assumpsit, hi fuere characteres et honorum titulus: Excellentissimus ac illustrissimus dominus comes Franciscus de Nadasd haereditarius in Folsö Lendva, comitatuum Comaromiensis perpetuus, Albensis autem supremus comes, sacratissimarum caesarearum regiarumque Majestatum camerarius, actualis intimus, prouti et excelsi consilii bellici consiliarius, generalis equitatus, ac legionis unius equestris Hungaricae proprietarius colonellus, necnon arcis praesidiique Budensis commendans. Accessit nunc: Regnorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae banus, confiniorumque Vunnano-Colapianorum supremus regni capitaneus, duorumque banalium pedestrium ac unius equestris regiminum nationalium commendans colonellus, et banalis tabulae judiciariae praeses. |

-- 322 --

423

Pater Joannes Galliuff, de quo annis prioribus frequentius, rectoratum suum Zagrabiensis collegii anni hujus die 6. Decembris finivit, eique successit pater Joannes Baptista Salecz, origine civis Zagrabiensis, homo alias valde pius ac religiosus, ex theologiae Zagrabiensi secundario professore. Pater autem Joannes Galliuff, non obstante eo, quod Jesuitas severius habuerit, cum patre suo provinciali Paulo Zetlacher rixas et coram generali processum, ab eodem patre Jesuitarum generali pro collegii Posegani rectore nominatus ad regendum collegium illud die 7. Decembris abiit profectusque est.

Processus canonici Kercselich et acta.

Superest, ut intermissam pag. 307. infelicitatis meae propriae narrationem continuem. Sub principio itaque anni hujus 1756. a praeside judicii Georgio Reess frequentius visitatus urgebar continuo, quatenus negotium accommodaretur, iis nihilominus legibus, ut ego integraliter reus, episcopus cum capitulo innocentes remaneat, consequenter ut divulgatarum culparum et infamiae, per intercessionem apud eosdem gratiae, illos absolvam, me autem ipsum condemnem. Quod cum ego facere nequivissem, allegans objiciensque Ressio (cui aliunde credi nil potest), a me istud neque ex doctrina theologorum praetendi posse, quia charitatem, quam erga me ipsum habere debeo, offenderem. Et, si absolvi a confessario nequit reus ille, qui vi tormentorum adactus crimina talia confessus fuisset, ut ex propria confessione judex eum morti dederit, quoadusque factam a se confessionem non revocet, cum ob eam sui ipsius occisor evadat, qua ratione spontanea meimet ipsius condemnatio praetendi potest cum animae meae periculo incapacitateque sacramentalis absolutionis? At ille, manifeste acatholicam sequendo doctrinam, et de tali confessione dolere me posse asserebat, neque talismodi habere debere reflexiones, ubi de honore salvando capituli atque episcopi agitur. Suis postquam nil effecisset Ressius adulationibus, minis me aggressus est, dixitque, rem meam in talibus esse circumstantiis, quod, si Christus ipse forem, damnari debeo et damnabor. Non deesse pecaniam capitulo et dioecesi, ut mei condemnationem mercetur. Neque me superaturum unquam eorum odia, quae nec Christus superavit. Postea vero vel acturos poenitentiam vel sic morituros. Nam si mihi honor meus cordi est, est et illis ipsorum. Justitiam nomen inane esse, et trahi, quo judices volunt. Sed cum neque his effecisset quidpiam, die 11. Januarii praetensus actor, Georgius videlicet Malenich, mane circa 7mam in eodem ad me venit merito, mihi per omnia idem, quod Reess non potuit, persvadere conatus. Aggressus me est larva veteris amicitiae, tum enarratione totius motae suscitataeque contra me machinationis, suae item, quam ab episcopo haberet, indemnitatis assecurationem enarravit, prouti etiam, causam hanc totam in consiliarium Koller et mareschallum Batthyan referri, qui sicuti ante factam reginae relationem examinare et de veritate accusationis informari debuissent, ita neglectu | 424 horum rem totam, ut eorundem factum, ad eos devolvi. Postquam vero operam loquacitatis perdidisset et ad utriusque deliquium locuti fuissemus, a prandiis causa reassumpta est, et Malenich, sive vere sive simulate, uti demonstrabant circumstantiae, infirmatus est, ut Januario Februarioque mensibus praetextu infirmitatis suae nil egerit agereque voluerit. Praetextuabatur quidem infirmitas, sed reipsa aliud non erat, quam tempore hoc falsos exquirere testes probasque parare.

-- 323 --

Equidem sub pallio canonicae in Sclavonia visitae machinationis totius architectus, canonicus Paxi, ad Bosnensem episcopum Josephum Chiolnich Diakovarinum exmissus est, a quo juxta conceptum formamque Malenichii attestationem obtinuit fassionis cujusdam juvenum, coram se praetensive anno 1748. elicitae. Clavigerum quoque seminarii clericorum ecclesiae Zagrabiensis, alias indignum presbytherum, assecuratione obtinendae parochiae sub jure patronatus capitularis in Petrovina subarharunt, qui ultro citroque per civitatis ibat artifices eosque animabat, ut mentirentur, sibi a me Radichiana debita soluta non esse. Et cum illi nollent, eis licitum esse falsum testimonium juramentumque persvadere nitebatur, libereque bis lucraturos, quia res pro capitulo et episcopo esset illique eos a perjuriis et mendaciis absolverent et cum iis hac in re dispensarent. Servum apothecarii civitatis olim Christophori Baptistae deceperat, qui cum haerae suae haec dixisset, ab illa non solum reprehensus est, sed eadem confestim fraudem hanc mihi significavit, et in judicio eatenus protestata fuit et fassa, maritum quondam suum plene ac integraliter esse persolutum, suumque clavigeri ac indigni presbytheri sodalem inductum deceptumque esse. Quae res ruborem attulit judicibus et ingens in tota civitate scandalum, quia publica fuisset effecta. Sed insuper mandatum tale expedivit episcopus: ut quidquid et in quacunque re sibi contra me testari voluerit actor Malenich, id sub censuris et excommunicatione teneantur. Promulgatumque exstitit, favores omnes, promotiones item ab episcopo habiturum, qui contra me quaepiam dixerit measque exstiterit inimicus; e contra, quisquis pro me et in mei favorem fuerit, capitalem habiturus est episcopum hostem et, si ex clero fuerit, carceres subiturus. Quod in effectu etiam demonstravit exhibuitque. Capellanus enim Pittomacensis Thomas Fabianich Zagrabiam eundo cum apud parochum in Szeszvete penoctasset et parochus praemissa ei narravisset, ac quomodo is sub spe obtinendae a Deo veniae et favorum episcopi ad falsum testimonium praestandum cogatur disponaturque, neque tutus in conscientia esset, sciretque falsum esse, quod testari ab eo vellent, haec non solum mihi in suo Zagrabiam adventu enarravit, sed et super his recognovit, una etiam de Delinichii factis. Cujus miseri capellani recognitio cum prodivisset et cum parocho confrontatus fuisset, episcopus eum per satellites in domo vicarii intercepit, scandalose deduxit, in atrosque conjecit carceres, duplicem superaddens tyrannidem. Prima fuit corporis, quia, intensissimum licet frigus fuisset, fenestras claudere vetuit, sed sufferri debebant, ut per crates frigore torqueretur. Lectum insuper omnem et tegumentum prohibuit, eum tantum ei pannum dari mandans, qui canibus objiceretur. Altera erat animae. Nam cum confiteri postulasset, hoc quoque ei ab ipso episcopo est negatum, immo eum in sui e carceribus sisti curavit conspectum, exprobratoque | 425 testimonio et data mihi recognitione, jussit videre, an eum juvare valeam ego. Cum autem ille veritatem et conscientiam ac Deum provocasset, malleque se mori quam iniqua dicere, adeoque unum se ab episcopo petere confessarium, adstans ei respondit ipse episcopus: Volo ut et animam perdas et ad diabolum abeas, et confessarium non habebis. Eumque negavit. Quae quia in ejus palatio, adstante familia episcopali, acta fuissent et per totam evulgata civitatem summo maximoque scandalo, ideo canonicorum plures adivere episcopum, ut scandalo huic mederetur. Is ergo altero die ad bona sua Gradecz profectus est, committens

-- 324 --

Ressio et Mikinovich de incarcerato presbythero curam. Qui tertio die ab abitu episcopi permiserunt, ut confiteretur per eos assignato praebendario Persich, et ut ob imminentem mortem ex frigore ad familiae calidam domum transferretur. Diebus dein 15 in eadem detentus ac dein demissus. Utve turpe obtegeretur scandalum, postea contra eum, ac mense primo Junio, est inquisitum, qui Pittomachae adulterium commisisset, atque in tali, non admissis defensae ullis mediis, convictus. Intuitu autem carcerationis praemissae cum idem Fabianich ad metropolitam appellasset, neque ei extradare voluissent processum, episcopus sub juramento negavit incarcerationem, et satisfactionem sibi ex presbythero impendi petiit, quamvis ea notoria fuerit incarceratio. Processum vero sic expediverunt, ac si defensus fuisset, et quod ipse in judicio agnoverit crimina. Quod dum coram metropolita negavisset presbyther, archiepiscopus, quid faciat, suspensus commendavit episcopo, ut negotium accommodaret, quia dubium esset, quid proditurum per examina. Ergo episcopus eum in gratiam suscipit, at pro capellano castrensi ad regia castra cum banalistis misit.

Praemissa omnia cum mihi nota fuissent, cautus esse debui, ne inducar, et aliunde a Reess, Malenich, Paxi, hominibus illis, qui temporalia Deo et spiritualibus anteferrent, amplecti consilia summae fuisset imprudentiae et ruinae propriae. Ergo postquam primum mensis Januarii Februariique prorogassent terminum, illum etiam, qui a dominica 1ma quadragesimae ad dominicam 5tam esset, supplicare rogareque Viennae debui pro mandato promotorio et acceleratorio, quod sub decursu postea bis reiteratum est.

Majo igitur mense agere incoavimus. Scopus meus unice plusquam Judaicam demonstrare fuit passionem, quia 1755. regia Majestas ipsa me assecurasset, quod si passio prodiverit, condignam mihi datura sit satisfactionem. Et cum haec tanquam actus internus probis non subsit, ideo duo assumpsi hujus probandae media. Primo per exceptiones, neglectum legum, qui neglectus procedere non potuit quam ex passione, et ubilibet deduxi, Judaeos legalius cum Christo egisse. 2do. Ex factis et modo procedendi adversariorum, videlicet mediis omnibus mihi necessariis denegatis et paulo ante deductis adversariorum procedendi modis. |

426

Et quia observassem, allegata mea nunquam legi a judicibus, sed ab actore Malenich compilari omnes sententias, aut ultima replica, quid deliberandum habuerunt, allegative apponi, ideo sine metu violationis sedis liberius diffundere me potui. In exceptivis ergo ad vindemiae usque juristitium mansimus, nempe in quaestione judicatus, tum quaestionibus juris aliis atque actoratu. In quibus omnibus actor quas voluit sibi favorabiles compilavit sententias.

Dum ad merita ventum est, petii ego eadem ab actore doceri, cum neque ex fama aut rumore procederet. At per sententiam est pronunciatum, actorem probare non obligari, verum me ad objecta crimina, secus quod de iisdem convicar. Tum et hanc appellavi sententiam, at negata est appellatio. Ergo respondendum habebam. Et quidem, tametsi ut singillative respondeam jussus fuerim a Ressio qua judicii praeside, cum istud nihilominus non placuisset Malenichio, Ressius, uti ad pejerandum pronior quam orandum, negavit singullativam responsionem. Dumque jurare voluisset, stiti eundem, admirantibus omnibus, cum parum sit, singillatim vel conjuncte respondeatur. Visis ergo meis responsionibus, ne tempus supersit

-- 325 --

replicarum, Malenich octo decemque diebus allegata apud se detinuit, mihi vero ultra diem unum non concedebatur replicandi tempus, praecipue postquam, eorum modo procedendi coactus, ultra 200 epistolas scriptas ad me per canonicos ab anno 1748. et episcopi Braniug mortem (quas non exspectabant) produxissem, ex quibus tota contra me machinatio tantorumque canonicorum vita et mores, praecipue autem Georgii Reess et Georgii Delinich, patuerunt. Hae epistolae a potiori fuere actualis episcopi Thauszy, Stephani item Putz episcopi actu Belgradiensis, et Josephi Chiolnich actualis Bosnensis. Ad has uti exhorruere omnes, ita quia avunculus meus Adamus Ztepanich cantor edixisset, habere me productis longe graviores, prouti etiam in effectu binas a Putz scriptas et Wolffgangi olim Kukuljevich habuissem, in quibus episcoporum modo spurii et cum foeminis convictus significabantur mihi, fine eo, ut ab episcopatu consequendo amoverentur, quas tamen nec hac occasione nec unquam produxi vel earum usus fui scientia, ideo timore harum arctissimum mihi respondendi concedebatur tempus et ad duas vel tres horas extensum. Immo productas a me litteras quia authenticare noluissent et a me originalia postulassent, quae illico comburenda decreverant meque combustis originalibus accusare calumniae, eapropter, consilio hoc mihi detecto exsistente, ego per comitatus duos judlium authenticari petii producta. Quod cum noluissent et actor peteret videre originalia, ne conficta sint, rursus per judlium duos fuere eidem portata. Qui unum doluit, suas ternas produci. Cum autem retulissent originalia judlium et authenticassent ipsi copias, in judicio rejectas, quod saeculares nequeant authenticare ecelesiasticorum litteras, in arce conclusum fuit episcopi, ut curiam meam noctu invaderent et litteras omnes raperent et me praesente in aedibus comburerentur. Hoc consilium statim mihi ab amico est revelatum. Qui ut obviem, non solum praefatas canonicorum epistolas | 427 ad manus comitatus tradidi, verum ut hoc ipsis pateat taliterque ab involatione domus abstineant, eodem a prandiis die ipsos authentice admoneri curavi, ut, an authenticare velint, sese declarent, secus quod comitatui resignem eas omnesque litteras; et in effectu resignavi. Alia quoque universa scripta mea e domo abstuli atque affini Hadrovich servanda tradidi. Universa enim rapuissent. Hac facta admonitione interrogavit admonentes judlium Malenich, num revera apud eosdem essent litterae; et respondentibus ita, immo demonstrantibus, quia eas apud se habuere, cur eas assumere velint, interrogavit; et reponente judlium Stephano Cheh, securum esse velle comitatum neque dare media, ut quaestio enascatur, an factum hoc fuerit vel non, taliterque de fidei dignitate comitatus et capituli oriatur quaestio, ideo pro cautela omni mandavisse supremum comitem, ut nec mihi restituantur litterae, si easdem spirituale judicium comportare et authenticare recusaret, adeoque eas nec mihi se daturum, sed servaturum. Observabatur, quo ab admonitis pergant judlium, et dum visum fuisset, quod ad supremum comitem, et quod apud eum depositae sint litterae, (quia cancellista eos secutus est ad supremum comitem specie alicujus negotii), mihi domuique a violentia et involatione pax fuerat. Replicandi attamen adhuc magis arctatum tempus. Favorem hic expertus sum saecularium omnium, qui, observata tanta erga me compassione, suis mihi serviverunt ammanuensibus, ut septem octove scripserint, et dum fatigabatur unus, alter successit. Quod sicuti Deus eis retribuere

-- 326 --

dignetur, ita machinatores indignabantur ob favorem hunc, quia, nisi ad constitutam horam fuisset replica, per contumaciam ex non defendit me convicissent. Haecve eorum fuere vota. Ad quod impediendum, quamvis scriberem replicas continuo et praedicti ammanuenses nocte integra deseriberent, a saecularibus ipsis juvabar in replicarum acceleratione, praecipue autem a fratre meo Christophoro, domino Lukauszki et supremo comite domino Joanne Jursich. Sed antequam prosequar, de ipsis actionalibus meritis dixisse et notasse juvat.

Anno 1753. canonicus Balthasar Petkovich Bononiam Augusto mense pro illius collegii rectore submissus est. Quia vero is pro more capituli eo anno dicae hominum et capitularium subditorum, qui ad Zagrabiam sunt, incassator fuisset, quam, quae, superest ab interusuriis capitulo, a locatis regno capitalibus regni perceptori admanuat, et ego Petkovichii curator fuissem, supplere in hoc eum officio etiam debui illudque sum exsecutus. Anno 1754. cum alium incassatorem capitulum non substituisset Petkovichio neque nova fuisset regnotenus auctio, adeoque nec intra subditos subdivisio, onus hoc penes me | 428 remansit, et quidam pagorum judices deportaverant pecuniarum aliquid, quidam nihil. Interea eodem hoc anno 1754. ego ad conscriptionem regni ordinor, abiensque mense Julio admoneo capitulum, quis et deportatae ad me pecuniae curam habiturus sit et imposterum deportandae. Repositumque, ut decanus admoneret judices diligentiae in extorquendo et, si portaret quispiam, perciperet ad meum usque conscriptione reditum, quod tum calculo ducto piarum summarum capituli deponenda deponentur, residua vero pro more regni perceptori dabuntur. Hoc responso habito, ad conscriptionem discessi. Postquam vero supradescriptas cum domino Raffay habuissem discordias et is redux in conscriptores conscriptionemque excitasset commune odium, canonicus Gaszparich mihi in Rakovecz conscribenti scribit, ut relicto conscriptoris munio Zagrabiam veniam causa suprascriptae pecuniae. Respondi eidem, me sine aulae indultu haec facere non posse, consequenter vel pecunias, quae apud me sunt, acciperent, vel, quod perceptori numerandum est, numerarent, sicuti id fieri observavi saepe in Sisciensibus atque aliis, dum ad tempus non deponeretur pecunia; praeterea ignorarem, quid ab abitu meo ad decanum sit deportatum. Post haec accepi nullas. Gaszparieh nihilominus Busanium persolvit et, antequam ego e conscriptione redivissem, meas jam et Petkovichii, cujus curator fueram, subtraxit divisiones et has substituit. Cum redivissem, hoc ipsum mihi detegit, utve mihi has divisiones bonificem, monet, aperiens una, a decano nil fuisse incassatum; eapropter viderem, ut, quod restat, incassaretur.

Suborta dein fuit contra conscriptores conscriptionemque publica illa, fol. 238. descripta, persecutio, adeoque, nescio quo instigante, dominus Gaszparich voluit, ut non obstante eo, quod a subditis necdum sit comportata pecunia, ego eandem assignem. Me hoc negante et coram deputatis Goymerecz ac Szkerba restantias liquidante atque assistentiam postulante, nec auditus sum, at ut ego de incassatione videam, ex meis autem divisionibus praefectus summarum piarum totalitatem accipiat. Vidi, quid rei sit sub actuali conscriptionalis operis examine, et tolerare (aliunde occupatus labore dilucidandi conscriptionalis operis) debui sollicitusque esse, ne ad vota tantorum priver diurnis. Neque postea rei hujus vel mentio

-- 327 --

exstitit. Sed, praeposito majore mortuo, postquam supradescriptae subortae fuissent technae, die 16. Julii a canonico Paxi crimen peculatus mihi objici primo intellexi, hujusque me esse bano accusatum. Facta dein cum Gaszparich ibi in capitulo confrontatione, tametsi praepositus Chasmensis Petrichevich, palam passionem esse contra me, dixisset et abivisset, peculatus crimen, cujus me in aula accusaverant, non solum sustinuerunt, sed de eodem criminaliter primo loco me inactionarunt, et hoc rude objecerunt: quod nempe crimine peculatus se polluere non dubitant. In hujus autem probam miser Gaszparich, oblitus litterarum suarum mihique datarum quietantiarum, spe obtinendarum domuum, quas et obtinuit a morte canonici Magdich, false contrarieque recognovit Malenichio, immo, Deo sic volente, numerum, quem primo conformiter ad datas mihi quietantias in 735 fl. scripserat, primum abrasit, sic tamen, ut falsificatio nosceretur. |

429

Quare ultra ea, quae ego ex jure civili, canonico, municipali in defensam mei allegavi, ipsius Gaszparich litteras et mecum eatenus correspondentias et quietantias ipsas in originali exhibui. Quibus ejus falsitas atque infamia manifesta evasit, et praecipue rasura illa, quam adhibuit, hacve ratione contrariis falsisque ejus documentis convincendus erat et fuisset in metropolitano foro, nisi ego allegative expressissem, hanc me ei injuriam parcere et, ut accuratior sit, rogare. Feci autem hoc tum ex charitate Christiana, tum quod non solum capitulares sed cives ipsi post factum hoc, ita confusum observent, praecipue occasione novilunii, ut delirare videatur. Nolens ergo me scrupulis onerare, si post petitarn poenam miserabilior evaderet, allegative ei parcendum petii, motus et quadam erga eum gratitudine, quia consilia inimicorum meorum et praecipue episcopi iste mihi potissimum revelabat, et avunculi mei Adami Ztepanich precibus, qui tanta mihi praestitit beneficia, ut praedicto Gaszparich non nocerem.

Crimen alterum aeque assertive ac nude objectum est de residuis, ex hac circumstantia. Obiit anno 1752. canonicus Joannes Radich, qui sicuti affectum nullum capitularium habuisset, ita in ultima constitutus infirmitate ab illorum nemine visitatus est, tanquam is, qui divitias non curavit, et in illo erat apud omnes conceptu, quod neque passivis suis debitis expungendis futurus sit sufficiens. Iste ergo, nescio qua ex consideratione, me ad se accersiri curat. Quem dum extreme decumbere et ipse observassem et ex medico didicissem, animae primum ejus accepi rationem et sacramentis ejus muniri procuravi. Tum, quam cuperet dispositionem, proposui. De hac nec audire voluit, praecipue si coram capitularibus esse deberet, qui ad iracundiam facile eum provocarent suis illusionibus, quod nullas congregasset et relinqueret facultates, aliunde exiguo erga se affectu. Praeterea subdubitabat, an solvendo alieno aeri futurus sit sufficiens. Quare totam suam substantiam mihi credidit rogavitque, ut expunctis debitis si quid superrestabit altariam pro suis antenatis, quorum nullus facturus esset memoriam, cum is claudat Radichiorum familiam, animae dein sororisque suae facerem mentionem. Ne autem eo mortuo assertivum hoc videatur, cum summa eum disposui difficultate, ut hoc ipsum coram Chasmensi fateretur capitulo, atque coram iis testamentum hoc ipsum conderet, quod fecit etiam, moriturque die statim altero. Ab ejus morte universum substantiae suae confectum est inventarium per canonicos Reess et Gaal qua exmissos capituli. Praesentatum a Chasmensibus ejus testamentum,

-- 328 --

substantia ejus tam a capitularibus quam et affinibus Goymerecz ad 200 fl. Rh. taxata. Quia autem ob ejus, quam in agone vidi, erga me defuncti confidentiam, ego neque minimum quidpiam pro me usurpassem, adeoque butyrum, candellas, legumina, sacharum, rosoglio, aquavittam, aliasque tales res, in copia majori apud defunctum compertas, et ex more capitulo ab exsecutoribus rapi consvetas, in pecuniam convertissem, praesentibus duobus capitularibus ac aliis e regno | 430 juris peritis liquidationem debitorum defuncti institui, postquam videlicet labore magno confusa ejusdem scripta in ordinem redegissem, observassemque, artifices de jam antea exsolutis formare praetensiones et debita. Maxima apothecarii civitatis, Christophori Baptistae vocati, fuit ratio, qui ad 900 plane fl. suae deberi apothecae praetendebat. Occasione ergo liquidationis quae probata compertaque sunt debita, statim exsolvebantur. Et apothecarius civitatis propriis corruit quietantiis, ut debitum duntaxat remaneret de fl. Rh. 300, quamvis et hos ei (praeter fl. 25) fuisse persolutos, satis, non tamen evidenter deducebatur. Is ergo, volentibus praecipue affinibus Goymerecz, pro universis praetensionibus suis transegit in judicio pro fl. Rh. 280, qui eidem etiam sunt persoluti. Pro altaria remansit vinea in Vrabche pro fl. 400. Affini ejus Petro Goymerecz, judlium comitatus, praeter argentum et quaedam monilia, res quasdam item mobiles, dati sunt parati in aere 400. Paulus autem Goymerecz, eotum parochus Bisztricensis, expost canonicus, 200 fl. praetendebat, tanquam defuncto mutuatos, probare autem non poterat, immo spanus defuncti, Nicolaus Tabor nomine, fassus est, 200 hos fl. per se fuisse Bisztriczam portatos, ob quam ejus fassionem ad probandum suum debitum est relegatus, magna indignatione et stomacho. Iste ad capitulum successive translatus atque apud Paxi hospitans ac cum Delinich conjunctus, animadvertens episcopi se possessurum gratias occasione vacantia praepositurae, dissipatam a me Radichianam substantiam effutire cepit, consequenter et hoc sine ullo examine aulae substratum est, et ego postea intuitu hujus criminis de residuis inactionatus. Quia autem probare crimen contra judicium supradescriptum, contra quietantias possibile non erat, ideo mediis supradescriptis, inductione videlicet persolutorum creditorum ad fatendum, se persolutos non esse, uti eis videbatur, fraude autem et indignitate prodeunte neque vel ullo pejerare volente, ut species sit in processu et apparentia, confinxerunt praefati Goymerecz canonici testimonium, quasi ego in Radichianis rationibus (quas nec dedi nec dari obligabar, dare tamen semper possum) in fl. Rh. 700 convictus fuissem. Superi norint, per quem, coram quo, ubi? Umbra haec attamen falsumque Goymereczii testimonium in processu mansere.

Tertium fuit crimen furti, ob non datas collegii Viennensis, cujus rector 1748. et 1749. fueram, rationes. Quod nihilominus falsum est, nam, Viennae adhuc exsistens, pro anno 1748. capitulo misi, hasque canonici Gaal et Petrichevich examinarunt; rediens et 1749. dedi. Quas examinandi tempus accipere nunquam voluerunt. Quia tamen et de hoc me acensassent atque inactionassent, mendacia quaerenda erant. Ergo anno hoc 1756., nescio qua fraude, canonicus Malenich atque die 2. Septembris induxit canonicum Nicolaum Terihay, quod is capituli nomine subscripserit schediasma quoddam, quasi definitivam sententiam sine quovis antea judicio, quod ego in rationibus collegii Viennensis in 3000 fl. convincar,

-- 329 --

hocve in probam in processum exhibet. Verum quia ex dato 2dae Septembris 1756. manifeste prodibat rei falsitas, neque ego unquam eatenus citatus fuissem aut audivissem sententiam, et aliunde res ratiocinaria furtum non esset, sub initium Octobris et post sententiam illam confictam difficultates primo mihi sunt | 431 exhibitae, canonici Schytaroczi et Paxi subscribentibus. Quae confusio! Sed factam intellexi ad salvandam fidei dignitatem capituli, et umbram faciendam propositarum tandem difficultatum.

Quartum crimen negligentiae in frequentando templo fuit. Quod ex mera invidia objecerunt. Quia anno 1754. in conscriptione legitime absens fueram, anno autem 1755. quibusdam vexabar doloribus capitis et continuo infirmus fueram, ut plane in apoplexiae specie incidissem. Quam rem medicorum testimoniis comprobavi, addens, eam talemque fuisse quorundam canonicorum erga me passionem, quod ad evitandum plebis scandalum et servandum erga templa hominum respectum debuissem etiam plane abstinuisse. Quod ex casibus, qui acciderunt, neque ab actore negati sunt, deduxi. Quintum (ante erectam actionem incognitum) objectum mihi est sollicitationis ad sodomiam crimen. Eram ego ex parochia Szellensi ad Siscium anno 1745. die 5. Novembris ad sublectoratum translatus, ex quo anno 1748. die 23. Januarii in canonicum sum resolutus, eodemque anno Augusto mense Viennam pro rectore collegii Croatici abii. Anno autem 1748. obiit episcopus Zagrabiensis Georgius Braniug, cujus episcopatum ambiebant ex capitulo plurimi, seseque mihi commendabant, et alter describebat alteram. Praepositus eotum major Adamum Chegetek vomit, et sua universa merita in eum transtulit. Regina nihilominus Maria Theresia motu proprio episcopum Transylvaniensem Franciscum Xaverium Klobusiczky ad vacantem Zagrabiensem episcopatum transtulit. Hoc Zagrabiae mihi attribuerunt et, me magis optavisse exterum quam domesticum, sunt mentiti, vel maxime autem illi, qui factionis fuere Adami Chegetek. Hinc quia jam Klobusiczky nominatus fuisset, ut ejus aucupentur gratias atque in poenam suo modo suae nominationis, me revocare volebant ex rectoratu illo. Quia vero rationem nullam habuissent, Georgius Delinich, qui ex parocho Kassinensi in sublectoratu mihi successerat, praetermissi canonici Adami Chegetek sororius, atque a pueris factiosus, pueros seminarii illius persequi incepit et adeo cruciare ac torquere, ut sibi contra me aliquid faterentur, quod eorum quidam plane e seminario profugissent, sint foris ad revisionem commorati; duos autem, Andream videlicet Jellachich et Emericum Radichevich postquam satis persecutus fuisset, tandem blanditiis eo pellexit, ut, postquam hi capitulo supplicassent pro sui dimissione, dicerent, non actualis sublectoris tyrannidem sed prioris, mei videlicet, seductionem causam eorum exitus esse, quod ipsum et coram Georgio Reess ac Nicolao Magdich Delinichii fautorum dixêre. Quae autem et qualis illa sit aut fuerit seductio, Delinich interpretatus est, ac, mediantibus praemissis blateronibus Reess ac Magdich, sollicitationem ad sodomiam divulgavit. Cum autem haec mihi Viennam perscripta fuissent ab ipsis canonicis omnia, et ego me contra calumniatores agere velle declarassem nec Vienna recessurum, quoadusque calumniae hae probentur, occasione vacantis episcopates enatae, rogare me coeperunt capitulares vel maxime autem lector Chiolnich et Reess, ne clerum prostituam. Hinc | 432 postquam fatus sublector Delinich

-- 330 --

observasset, me Vienna abire nolle, instantiam dedit ad capitulum petiitque motu proprio, se absolvi a calumnia, quia ille talia non divulgasset. At sua instantia uti Ressium feriebat, ita is contra eum mihi scripsit plurima, et in capitulo rejecta est ipsique datum capitulum et animadversio. Praefati vero juvenes anno 1748. et ad studia Viennam destinati erant et venire debuissent, sed Ressius ac Delinich metuentes, quod a me examinarentur et universa detegerent, eis metu meae crudelitatis persvaserunt, ne Viennam ascenderent. Remansêre itaque Zagrabiae. Postquam vero anno 1749. me in canonicum suum a latere episcopus Zagrabiensis Klobusiczky nominasset, Delinich metuens, canonicatu nunquam se consolandum, praefatos adolescentes iterum persequi incepit, ut Andreas Jellachich saecularem praelegerit vitam, alter vero, Emericus videlicet Radichevich, infirmare inceperit et 1750. mortuus sit. Jellachich, clerica deposita, loqui coepit et Ressii ac Delinichii maleversationes narrare. Quod animadvertens Delinich propria manu scripsit sub nomine Jellachichiano recognitionem, qua nil aliud exprimitur, quam quod illa, quae is coram Delinichio locutus fuisset, vera sint, neque metu Delinichii sit locutus. Quae vero sint illa, non exprimitur. Hanc syngrapham coramizari voluit a Marco Radovich, modo parocho in Szeszvete, tunc clavigero seminarii. Ex hoc ergo fundamento ac vigore hujus recognitionis generalis, interpretatione Delinichiana firmatae, attractus de praemisso sum crimine. In ejus etiam robur ab episcopo Bosnensi Chiolnich qua in anno 1748. lectore canonicus Paxi talem extorsit attestationem, quod coram eodem praefati juvenes fassi fuissent, nihil quidem mali unquam actum fuisse, sed me sollicitasse, tantum eosdem. Testimonio huic Chiolnichiano binas ejusdem ad me scriptas anno 1748. opposui epistolas, quibus ille oppositum tunc scripsit rogavitque, ne clerum prostituam, quia calumnia eotum adhuc prodivisset, et tot aliorum canonicorum litteras; Delinichiano autem commento praefati Jellachich coram auditoriali judicio examen, qui negavit, suam illam esse recognitionem, quam insuper falsam et manus Delinichii et datum reddunt. Datata enim est anno 1749. die 14. Septembris, quo tempore Jellachich alumnus non fuerat. Praeterea produxi vicarii generalis et judicii hujus praesidis epistolam scriptam a Georgio Reess ad fatum Andream Jellachich, postquam iste coram eodem delegate judicio fuisset protestatus et Delinichii malitiam detexisset, quibus eum adhortatur, ut veritatem non dicat, immo scrupulum conscientiae sibi non faciat, si false fuerit testatus dixeritque, protestationem illam suum opus non esse et a me confictam, quia quoad mendacium confiteri poterit, et semper gloriosius ei erit, si cum episcopo et secum senserit, quia episcopus laborabit pro ejus promotione et potens est eum obligandi, ego autem non possum. Rogatque eum, ut ad se compareat, quod illum sit instructurus, qualiter testabitur. Jurare autem non admittet, sicuti neque alios. Verum Jellachich non solum novam dedit protestationem, at hanc ipsam in originali Ressii epistolam ad me misit, quam ego ad processum produxi. Haec est totius rei hujus machina, praeter ea, quae ex legibus diffusius sunt allegata. |

433

Sextum crimen pasquilli seu famosi libelli est nude propositum, procedens nihilominus ex scripto illo, quod fol. 269. et sequentibus descripsi. Hoc cum nulla ratione probare valuissent et ego ursissem Althamium, ut scriptum illud submittat, publico ut constet, num famosus

-- 331 --

libellus sit, obtinuit mandatum episcopus aliquod, mihi ignotum, quia nunquam communicatum. Actor autem episcopi exhibuit ad processum mandatum, quo jubet ille, actorem probare nil debere, et quidquid a me fuerit allegatum in materia hujus criminis, ut cruciligatur. Quod etiam factum est, nam tametsi diffusius allegassem ac in fine eam adursissem legalitatem, ut adminus deponatur intuitu hujus meriti actio, aliud non obtinui quam crucifixionem et deliberationem eam, quod episcopus deponere non mandasset, at tantum allegata crucifigere. Haec erant actionalia contra me merita, petitum simpliciter criminale et sangvinis post degradationem.

Absolutis ergo fusis allegationibus, judices delegati, qui mutati jam ferme omnes fuerant, primo legere inceperunt allegata, obstupueruntque, et quae in iis continebantur et quas dictassent sententias, dum finalis ferenda erat, singulis horis et diebus aliarum fuere opinionum. Primo die simpliciter me absolvendum censuerunt, uno Malenich excepto, qui tametsi actor semper interfuit suaque eos garrulitate atque, uti voluit, rerum interpretatione distrahebat. Cumque metueret absolvendum me simpliciter, dixit, episcopi eam esse voluntatem, ne se coram orbe prostituat, quod fieret, si absolverer, praestareque, cum jam per mandatum transmitti debeat processus, ut in revisorio foro absolvar. Aulam ipsam sic esse persvasam, quod damnabor, quae in antecessum transmissionali providit mandato. Ressius in capite, tum et caeteri a prima recêssere illico opinione. Ergo cogitarent, jussi sunt, ad quid et qualiter condemnarer. Hoc audito, - quo ex motivo, ignorarem, - Jesuita Werntle a rectore suo inhibitus est, ne ultro judicaret, hinc et iste semet dehinc absentavit neque comparuit.

Post dies aliquot ea videbatur esse opinio, ut ab exemplo causae Spoliarichianae, per archiepiscopum Patachich olim judicatae in anno 1738., me purgarem canonice. Sed neque haec placuit Malenichio, quod purgatione facta periculum foret, ne eum ad poenam talionis evocem et novus iterum enascatur processus. Quod quia ex canonistis observassent, hanc etiam seposuerunt opinionem; aliquorum erat postea, ut, cum res tota ex episcopi rancore procederet, ad ei satisfaciendum per tempus aliquod quasi in aresto domus meae detinerer. Sed neque hoc placuit. Igitur arbitrio Malenichii et episcopi relicta est finalis sententia. Et quia ob festa Nativitatis domini et concludi non potuit, consensione mea factum est, ut libere sive ipsis natalitiis festis sive post illa statim feratur sententia. Ergo habito frequenti consilio, nil observatis consideratisque allegatis productisque meis, ob unam episcopi voluntatem Malenich compilavit sententiam, et haec | 434 die 29. Decembris anni hujus 1756. a prandiis fuit promulgata, videlicet quod, quamvis actionata delicta probata non sint neque talium reus sim, nihilominus quod beneficio canonicali priver proventusque canonicales mei quod penes eosdem remaneant. Et hanc sententiam, praesente fratre meo Christophoro, ex originali Malenichiano describebat canonicus Bisztriczey, et Malenich plura, cum describerentur, correxit. Disputatum postea de appellatione extra vel intra dominium est. Et haec una in mei favorem sub toto hoc processu fuit lata sententia, quod videlicet intra dominium appellationem mihi admiserint. Acta nihilominus processualia extradare mihi nunquam voluerunt, neque extradata sunt, sed episcopus ea describere curans per canonicum Bisztriczey submisit ad metropolitanum. An sincere descripseriut, noverit Deus, vel iis usi sunt

-- 332 --

fraudibus, prouti et in processu Fabianich et parochi Turina. Hoc autem certum est, quod diligentissime inquisiverint et a fratre meo percunctati sint, utrum allegata Malenichiana et processum totum descriptum habeat, qui ad salvandas eorum fraudes sicuti se habere dicebat, ita dum describeretur, admissus nuspiam est ad videndum. Quid post haec actum sit, subsequis daturus sum annis.

Mors Vaciensis episcopi Altham.

Obiit hoc anno episcopus Vaciensis comes Michael ab Altham, statimque episcopatus Vaciensis collatus erat domino Christophoro comiti a Migazzi, legato Suae Majestatis in Hispaniis. Quem Parisios aula submiserat, et postquam sub anni hujus fine redivisset, credebatur futurus minister gubernans instar cardinalium Galliae.

Cardinales a papa creati.

Hoc item anno papa Benedictus XIV. die 5. Aprilis sequentes ad cardinalatum erexit, videlicet: Nicolaum de Saulx de Tarannes, archiepiscopum de Rohan, in aetate annorum 67, Gallum; Albericum Archinto Mediolanensem, annorum 59, quem statim dixit vicecancellarium Romanae ecclesiae et secretarium papalium statuum ; Joannem Baptistam Rovero Pedemontanum, aetatis annorum 69, archiepiscopum Turinensem; Franciscum de Solis Floch de Cardona, Hispanum, et archiepiscopum Sivigalliae, aetatis 52 ; Josephum principem de Trauthson, aetatis annorum 53, archiepiscopum Viennae Austriae; Paulum d' Albert de Luynes, Gallum, et archiepiscopum di Sens; Stepanum Renatum Potier de Gesures, aetatis annorum 29, Gallum, episcopum Beauvais; Franciscum Conradum baronem de Rodt, aetatis annorum 51, episcopum Constantiensem. Et hos presbytheros cardinales. In diaconum vero cardinalem Franciscum Saldanha y Gama, Portugallum.

N.B. Ad annum eundem ex actis publicis.

Supplicatum bano, ut disgustum principis a regno avertat.

Interimalis urbarii exemplaria singulis pagis sub protonotariali sigillo extradantur. Vide pg. 355.

Stabilis urbarii projectum Suae Majestati submittitur. Vide pg. 357.

Comes Draskovich plagam, quam sui Sztenichnyakienses a Sislavicensibus ademptam quaerulabantur, jure mediante a vicebano Rauch quaerant, contra hunc vero, si ad homicidium in eadem plaga commissum concurrit commissione criminaliter procedatur. Vide supra 386. et alibi. |

435

Joannes Jursich resolutus supremus comes comitatus Zagrabiensis in sessionibus publicis etiam magnates, qui non sunt supremi comites, praecedat, extra sessiones publicas juxta senium consiliariatus. Art 15. Vide pag. 359. 362. 376.

Illata per subditos dominis terrestribus in tumultu damna amnistrantur, articulo 17., et hoc jubente aula, et hoc potissimum ob statutum illud conferentiale, fol. 337. relatum, et miserorum caedes ac depraedationes factas a quibusdam. Quod multis fuit iniquum, qui nempe damna passi sunt, neque praedabantur suos.

Supremis comitibus 400, vicebano 800, protonotario 400 ex cassa regia annue solvendi ordinantur, ut 362.

Projectum Suae Majestati de regulandis ad normam inferioris Sclavoniae comitatibus, ea ratione, ut descriptum pg. 386.

-- 333 --

Introitus 1753. (sic) faciebat 89.431.

Comes Carolus de batthyan banatum resignat, ut supra 362. et sequentibus.

Regnum propositionem suam in eundem transfert et baronem Stephanum Patachich ad valedicendum emerito bano mittit. Pag. 370.

Ablegati Viennam missi, ut pg. 375., quibus inter saetera commissum, ut resolvendum banum salutent. 2. Facultatem congregationem adeo diuturnam solvendi impetrent. 3. Usus praestationum colonicalium juxta ideas interimalis urbarii jam peragi, referant (in hoc sunt mentiti). 4. In negotio denunciationis Lukauszkianae informationem dent in favorem Rauch et Raffay.

Comes Franciscus de Nadasd in banum resolvitur. Eidem capitaneatus regni confertur et formula juramenti in antecessum cum statibus communicatur. Vide pg. 398. 416 et 417. et 364.

Populus Montis Claudii interimalem regulationem regiam acceptare recusat, immo suos deputatos mittit Viennam, in compedibus remissos. Vide pg. 341. 342. etc. Baro Stephanus Patachich jussu regio eo missus, vide pg. 372. et 373. etc.

Ladislaus Lukauszki omnia in servitii regii detrimentum et privatorum quorundam libidinem geri in regno, quare eatenus ordinata deputatio. Vide supra 340. et sequentibus.

Anna Maria Kristoffin, Joannis Ballog consors, jussu statuum cum brachio regni in integrum reposita. Vide supra 346. Et cum Joannes Hudoden regnum principi accusavisset, quod, se inaudito, res acta sit cum brachio, atque hoc actum unice ex praepotentia et sese vindicandi de Lukauszkio, Hudodenii avunculo, regnum eatenus et locumtenens gravem accepere reprehensionem, uxorem Hudodenianam ex carceribus dimittere debentes, cum positive mandato regio, ne dehinc unquam brachium sine principis scitu et mandato ordinare praesumant. Exaggeratum fuit regno, quomodo ipsi lamentari non desierunt, quod legitime citati ad commissionem non fuissent, cum nihilominus praerogativas nobilitares ipsi non curarent. Pluraque alia gravia valde. |

436

Statutum articulo 90., ut in causis violentialibus ad sensum communis legis currant expensae. Hactenus enim moris fuit, quod constituti in officiis esto in videntia convicti expensas litis non solverent, potentiores autem a nimus potentibus pro lubitu tales acciperent.

Adversus Joannem Szaich vicecomitem Crisiensem judicium delegatum pro processu infamiae delegatur. Vide supra 379. et sequentibus.

Lues animalium et variae contagiosae infirmitates in hoc regno et eodem anno misere grassabantur.

Commissio sanitatis.

Jussu regio commissio sanitatis etiam in hoc regno institui debuisset, tamen sic fuit constituta, sub praesidio Joannis Jursich, ut, dempta unica sessione, nec nomen ejus sit relictum, causâ salariorum defectus et irregulationis patriae ac praetensi respectus et adorationis aliquorum.

Comes Josephus Eszterhazy in tavernicum;

Joannes Naisich in vicebanum;

Petrus Skerlecz protonotarius constitutus in consiliarium publicati.

Josephus Felix Loob in advocatum pauperum eligitur.

-- 334 --

Testimoniales comitatus Syrmiensis super nobilitate Michaelis Cheh publicatae.

Item armales Pauli Takatcs, secretarii apud comitissam viduam Ladislai olim comitis Erdoedy natam Illyeshazy et sororem tavernici, praenotati.

Mathiae quoque Plovanich, ammannensis apud Jursich, inde in Rechicze comitis Draskovich officialis, tum secretarii apud locumtenentes banales comitem Ludovicum Erdoedy et comitem Adamum de Batthyan. |

438
Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.