Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Verum opinione mea, siquidem comes Carolus Batthyanius, tanquam status et ministerii minister actualis, scivisset, bellum Borussicum prae foribus esse, jamque mense Junio reginam ministro Borussiae respondisse, quod rationem illi reddere non obligaretur pro collocato ad Moraviam uno, altero autem ad Bohemiam exercitu suo, subintelligeretque, ea ministrorum esse vota, ut cum archiduce Josepho in exercitum concedat, aut fors bellidux plane constituatur; hujusque belli fine properare festinareque aulam, status suos haereditarios componere, ne quidpiam belli eveniat tempore, atque hinc tam diuturnam Zagrabiae esse congregationem, ut universa per effectum | 364 commissionis tranquilla reddantur; videns eos omnes, quos ille fovebat antea, et in quibus tot suae laudes et apud principem priori bello merita comparata situabantur, non solum cecidisse, sed ab officiis plane amotos esse, immo totam regiminis Croatiae formam immutatum iri; animadvertens insuper sui fratruelis et locumtenentis juniorem aetatem, consequenter dubius, cujus illum consiliis credere debeat, praecipue cum res omnes per comitatus regendas Hungariae instar Majestatem velle animadverteret, supremi autem neoresoluti comites clientes cancellarii, sui non adeo amici essent, adeoque semet cum cancellario conjungendo gloriam, quam antea per banatum habuit, diminuere et exstinguere, occasione potissimum belli, valerent; quare, ne aut relicta aula in Croatiam tanquam ad banatum suum redeat, aut resignare postea debeat: prudens vir maluit se ab his periculis antea liberare et occasione oportuna, tempore videlicet belli, tot tantorumque suorum in mmisterialibus conferentiis laborum adeoque servitii regii, exorare Majestatem, ut resignationem suam talibus in circumstantiis acceptare dignaretur. Quod quia statim factum fuisset, credo altiora fuisse motiva quam Lukauszkianam promotionem. Haec enim si reginae fuisset proposita, indignationem Majestatis merebatur Batthyanius, subesse quoque fors poterat, quod Neuperghius, consilii bellici vicepraeses, imperator item ipse, comitem Franciscum
Nadasd generalem equitatus, tametsi in militum affectu et praecipui nominis a felicitate rerum bellicarum, in castra proficisci et exercitui praeponi non sustinerent, ipse autem id peteret, medio quoque fratris sui cancellarii Hungariae, in similibus belli occasionibus ob politicum regni Hungariae statum necessarii, adeoque obligandi, ne cancellarius disgustetur, et praeconceptae opinioni de virtute generalis Nadasd satisfiat, ipseque generalis aquiescat, Batthyanius ad obsequendum imperatori et ministerio per banatus resignationem locum dedit Nadasdio, taliterque resignatio sua ex uno aulae famulandi studio evenit. Opinionem hanc meam fundare videntur:
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.