Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

(Deputatio 1ma ad effectum commissionis Althamianae.)

Prima sub Naisich ac Jursich jussu plane regio tanquam commissionis regiae commembris, penes quos acta fuere totius commissionis, et examinare, videre debebant, num singulis et quoad singulos satisfactum sit, quae commissio ordinavit, factaene restitutiones, exsolutiones, sublatane praegravia; atque ista in effectum hos deducere oportuit. Quare singulorum iterum vocati sunt Zagrabiani subditi, et cum suis dominis terrestribus confrontati. Immo in quantum commissio non decidisset, mansit penes hos autoritas, dominos terrestres ad bonificandorum bonificationem subditis convincendi. Dura erat harum rerum exsecutio et a domino Naisich venerationem illam, quam antea habuit, abstulit et affectu nobilitatis ac magnatum eundem privavit. Equidem sive reipsa sive aucupandorum aulae his in circumstantiis favorum his in rebus exactus apparuit. Severior saepe, immo praecipue a prandiis, et postquam bibisset, tam erga magnates quam et nobiles bruscus apparuit, saepius eos inhumanius et despotice tractando. Quod cum animadvertisset Jursich

-- 261 --

et coram se plurimi lamentarentur collegamque accusarent, ut sese hac a re expediat et affectum magnatum conservet nobiliumque habeat, infirmitatis praetextu ab odiosa hac commissione sese exemptum procurabat et in effectu non solum erga propriam eatenus instantiam sed et status publici repraesentationem eliberatus est, substituto per declarationem | 355 regiam domino Antonio Bedekovich, tabulae judiciariae assessore. In deputatione hac mensurae dominales juris montani examinatae, visae reformataeque. Rusticis satisfactum et deputatis numeranda erat convictio, quam illi dein dabant rusticis. Si quae fuisset quaestio intra dominos terrestres et rusticos, ab his deputatis decidebatur, et semper ferme in favorem rusticorum. Taliterque finis rei taediosae tandem impositus est, magna Naisichii apud aulam commendatione et merito. Dicebant in hac deputatione etiam rusticis, quid quoad eos decisum sit, quod jubente et volente aula successive et post finem laboris, atque jam sub novo protonotario, singulis communitatibus singulorumque dominorum colonis, prouti et singulis terrestribus, facta impressione sub regni sigillo et subscriptione protonotarii, extradatum gratis est. Et cum haec effectus deputationis hujus sint, ea quae distributa sunt, visum est hic adnectere sub AA.[ERROR: no reftable 32:] [ERROR: no reftable :]Ne nalazi se sada. Hominibus autem Montis Claudii eorum oblata erat uti distincti laboris et expeditionis regulatio, sed hanc illi sunt deprecati, quod regio sigillo obsignata non foret, neque eam accipere voluerunt. Per quod eorum contumacia confirmata exstitit.

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.