Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
(Lukauszkiana puncta contra Raffajum.)
Caeterum ut ad res Lukauszkianas redeamus. Quamvis ad 15 puncta epistola sua Viennae reducta sit per amicos suos, quae is ubertim probavit, principaliora fuere: Raffajum plenipotentiarium simul et vicecomitem contra leges municipales, mandata regia, fuisse. Immo regnum totum testatum fuisse principi, quod plenipotentiam resignasset, cum tamen sciverit esse plenipotentiarium. Raffay negabat, se fuisse plenipotentiarium, at tantum dominalem judicem. Sed Lukauszki tam suis expeditionibus quam comitis Georgii ab Erdoedy epistola, ad Matlekovich scripta, probavit, in veritate fuisse plenipotentiarium, addendo, quod qua talis et procuratores in judiciis fassus sit. caesareo-regiae everti procurari subinferebat, addendo puncta illa per dominum Busan concepta et regnotenus distributa, in quibus continebatur: an lamentatum euntes ad commissionem rustici scitu totius communitatis profecti sint, et an ea, quae in actis commissionis continerentur, suo motu detexerint, vel fors aliorum subinstructione, ex quibus, prouti etiam neglectu effectus actorum commissionis, inferebat Lukauszkius, haec ad eandem regiam commissionem evertendam tendere, felicitate ea, qua et conscriptio regni eversa est et commercii promotio plurimaque alia.
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.