Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

(Terraemotus varii in locis diversis.)

Sub decursu banalis tabulae et sub Februarii mensis medium ob ingentces terraemotus, qui non tantum Ulisipponam in Portugallia destruxissent, sed ubique auditi fuere per Italiam, Germaniam, Galliam, Austriam, in Croatia quoque nostra frequentius, jussu aulae publicae eatenus preces sic institutae sunt, ut primo in cathedrali, tum apud Franciscanos, dein sanctum Marcum postea patres Capucinos, demum apud patres Jesuitas 40 horarum preces essent. In cathedrali ob conciones, quas ego triduo habui, et quidem primo die de gravitate terraemotus, 2. de ejus causis, 3. de remediis, et quae per me primo sunt institutae occasione talis devotionis, ingens fnit populi concursus. Servabantur et in subsequis ecclesiis conciones, sed ob debilitatem concionatorum populo minus arridentes, omnesque unice contra ferias Bacchi et licentias introductas fulminatoriae et quorundam in veritate indiscretae et temerariae, ut prohiberetur a vicario generali, contra tales invehi. Unde dum ad sanctum Marcum ultima fuisset concio, ego a nobilibus matronis pro eadem invitatus eram, quam et dixi, tali populi totius concursu, ut praeter amplissimum templum forum etiam adjacens populo plenum foret. Dixi autem concionem de mundi vanitate, et res hujus saeculi non esse nisi deceptiones, atque hoc ex illo psalmo: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Defectus omnes supra plurimorum captum exposui, applausu eo, ut concionem hanc typis edendam petierint, civitas per suos exmissos mihi gratias egerit, magnates quoque, uti comes Orsich et Sermage, fructu quoque tali, ut domum regnicolarem,

-- 253 --

quae in templum libertatis conversa erat, ejus antea amici protectoresque deseruerint, neque ad baal, sive saltum, aut mascheras eo amplius profecti sint, nihilque inconveniens sit auditum, immo | 346 defensores libertatum antea in osores effecti sunt earundem, impleveruntque confessionalia, immo sub ipsa concione lacrymis templum. Neque vel postea ac subsequis annis Zagrabiae visa sunt et audita priora. Benedictus sit Deus, qui haec operatus est in auditorum meorum cordibus. Erat autem petita integra concio a naturalibus rationibus, deducti bene mores singulorum, solutae objectiones, quae in favorem dici possunt, res firmata scripturae exemplis. Ac in fine, cum ex more ad Te Deum laudamus devenissem, inspirante et movente Deo, haec exposui: an vere sequentem versum dominum confitemur dicere audeam? Subticui. Tum hoc pertinere ad singulum dixi, exposuique, aliud esse laudare Deum, et aliud Deum pro suo domino confiteri. Quare dicere nos omnes posse Te Deum laudamus, sed an omnes, nescirem, Te dominum confitemur. Quibus sequi Deum placet, dicant omnino, quibus autem mundum et mundana, ne mendaces rei coram Deo et tot mille hominibus sint, dicerent potius: Te Deum laudamus, mundum autem dominum nostrum confitemur. Me hortari nullum, ut hoc vel illud profiteatur, sed unum hoc ne mendax sit, proinde in libertate omnes relinquere, quod quis vellet, profiteretur. Atque nec dicto: Amen, discessi. Fateor, incredibilis factus ad haec fuit fletus, plurimique tam mihi quam confessariis fassi sunt, se ad contritionem motos fuisse, nam praesente Deo et coram Venerabili puduit, mendaces apparere et mundum pro domino agnoscere suo, et quod antea agnovissent, poenituisse. Notare haec volui, nam fors prodesse poterunt alicui lectori vel concionatori. - Sub iisdem porro his devotionibus, die videlicet 17. Februarii, item 18., grandior terrae concussio et terraemotus Zagrabiae etiam auditus est, immo ter nocte 18. praecedente. Subsequis quoque diebus, quamvis non ita vehemens. Lues quoque continuabat animalium, praecipue ad Szamobor et loca vicina, atque in diversis regni partibus.

5to.

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.