Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Stay, Benedikt (1714-1801) [1747]: Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica, 11229 versus, verborum 82047, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica; poesis - didactica] [numerus verborum] [stay-b-philos.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.



HAC lustrare tenus Naturae impervia vulgo
Regna sat est: instant alii subeuntque labores.
Dicendum, quae summa Boni sit Finis, et illuc
Qua ratione viae possimus tendere certa;
Quid juvet, ad vitae quid contra dona beatae
Officiat nobis. Felices! vel quibus unum id
Scire datum, quamvis ignorent caetera prorsus,
Quae sunt cumque; etenim Solem Lunamque meantem
Et numerum Astrorum varios et noscere motus,
Scire potestates Aurarum et mobilis Ignis
Undarumque liquentum, et qua ratione gerantur
Omnia, quae caelo peragi terraque videmus,
Dulce sit id quamvis atque ad res utile multas,
Attamen ad vitae quidnam momenta beatae,
(Haec etenim rerum summa est) quid contulit unquam?
Tu mihi tu coecam divinae lumine lucis
Ingredere, O, Mentem, SAPIENTIA, consilioque
Nutantem rege, Diva, tuo; da nectaris haustus
Aetherio de fonte, rigas quo corda Tuorum,
Unde fluunt sanctae Leges, aeternaque Jura
Justitiae manant. O Justi Mater et Aequi,
Tu, precor, erranti certum, quo currere possim,
Praemonstra spatium; Tu cor tu nostra superno
Ora move afflatu, valeam ut tua dicere quae sunt,
Et facere, at potius facere: haec sunt ultima vota-
Principio extremus qui sit, quo tendimus omnes,
Finis, quaeque Boni summi natura, videndum:
Harum notitia sine rerum namque fateri
Est opus institui vitam non posse, nec ulla
Formari mores Hominum ratione regique.
Haud secus ac caeli si qua sit parte locata, 279
Ignores, regio, quo debes tendere, nunquam
Possis carpere iter, quod recta protinus illuc
Te ducat, reddatque loco: namque ipse ferare
Avius a vera longe tellure necesse est.
Nec vero quemquam mentis contendere sanum
Posse putem, nullum Finemque Bonumque videri
Naturam saeclis Hominum mortalibus ipsam
Summum atque extremum posuisse, at quamlibet illuc
Tendere, quo lubeat, quo raptet coeca voluptas.
Talia qui fingit, vesano effutiat ore
Multa, licet, simili ratione: haud esse potentem
In rebus Dominum, praesit qui providus Orbi,
Omnia fortuitus sed Casibus edita dicat
Constare, atque eadem servari a Casibus isdem.
Quod quoniam a vera quantum ratione recedat,
Jam supera ostendi tibi primo in carmine, totamque
Hanc rerum Summam, quam vasta est quantaque, totam
Eductam e nihilo divina a Mente probavi,
Quid superest? nisi, non temere et non forte creatos
Cum videas Homines summa at ratione, putare
Certum directos in Finem hos esse Bonumque,
Scilicet extremum in Finem, ad quem cuncta referri
Est opus, a nobis quae fiunt cumque (neque ipse
Praeterea rem se supera referatur ad ullam),
Scilicet inque Bonum summum, quod propter avemus
Caetera, at hoc sese propter longe omnia supra
Expetitur: nostrae hoc naturae convenit apte,
Et juvat: hoc illud, quod nos inquirimus omnes.
Ardor hic in nobis ita funditus insitus haeret,
Ut desiderio non possit nostra Bonorum
Averti (quamvis ultro petat illa) Voluntas.
Expetit illa libens; ast, ut petat, usque necesse est.
Nonne vides suavi pariter pariterque potenti
Quam regat imperio Naturam providus Auctor? 280
Scilicet impellit nos in Bona nostra, nec ipsi
Ulla reluctandi nobis concessa facultas:
Non minus at suavi rapimur ratione, suumque
Impulsum sequimur cupide nimis atque volentes:
Ac velut, ex alto lapidem cum vertice turris
Viribus impulsum magnis magnoque coactu
Projicimus deorsum, ruit ille per aëra praeceps,
Et qumavis nequeat non labier, attamen ultro
Labitur, et terram celerans gravitate petissit.
Ergo correpti vitae felicis amore
Quaerimus usque avidi Bona rebus in omnibus omnes
Ardenter: nam saepe licet videamur in ipsis
Rebus velle, prius quae valde ingrata fuere,
Contra, quae nimium placuerunt ante cupita,
Longe aversari, et mutarier omnibus horis;
Attamen oblito nunquam, quod quaerimus unum
Effugit ex animo, ut felices esse velimus,
Inque Bonum ruere anplexu, et conjungier una.
Propterea, cum res varie mutentur, oportet,
Tempore pro vario gratae videantur ut esse
Ingrataeque: ideo nunc aversamur easdem,
Nunc cupimus nobis: epulas ut rejicit a se
Jam Conviva satur, vacuus quas ante petebat.
Impia praeterea cui turpant crimina vitam,
Esse bona ex aliqua debent ea parte videri:
Nam vel jucundo mentem praesentia sensu
Concutiunt, specie seu captant utilitatis;
Este Bonum stulte multis quod utrumque videtur.
Per fas atque nefas ideo, si dira libido
Pinnigeri stimulis mentem percussit Amoris,
Raptantur; si coeca sitis commovit habendi,
Fraudibus atque avidi multo rem sanguine conflant.
Vel sibi qui tristi consciscunt pectore lethum,
Non facere hoc alia tum causa posse putandum est, 281
Quam quod avent sitiuntque Boni namque acris egestas
Turpis item fama et contemtus vitaque coeno
Se velut involvens letho pejora videntur:
Proinde putant finem cunctorum hoc esse malorum.
Nil faciunt Homines in vita denique, quidquid
Illud sit, fieri quod ab his tueare, vel in te
Experiare, Boni nisi summi propter amorem.
Aspice dentatam, quae signat tempora, molem,
Quam variis varii volantur motibus orbes
Intus, et excurrant varia regione, rotarum:
Et tamen una movet major rota primaque cunctas
Mobilis, hinc motus cum tempore profluit omnis.
Sic quoque multa gerunt Homines, variisque moventur
Rebus, at ex una tamen omnia origine pendent,
Quod sibi quisque Bonum summum velit, appetat unum.
Summum deinde Bonum nil novimus esse, nisi illud,
Quod bene cum teneas, aliud non amplius optes:
Omnia quandoquidem, quae sunt bona, continet unum
In sese; siquidem si quidquam forte bonorum
Deficeret, summum non esset protinus illud.
Omnes ad vitam proin tendimus undique, quotquot
Sunt ea, cunctorum cumulatam merce Bonorum.
At plerique sua properant ratione; nec una
Omnibus est via: nam certo de tramite pellit
Palantes veriis illudens partibus error.
Multi cum videant summum, nullius egere,
Esse Bonum, solas illud praestare putantes
Divitias, inhiant quaerendo protinus auro
Insatiabiliter. Summum revertentur (ut aequum est);
Jam quoniam plerique Bonum (venerabile namque est)
Certant ad magnos avidi succedere Honores;
Seque putant ideo, cum sunt in Honore, beatos.
Noscentes alii, cui summa Potentia, summum
Esse Bonum, fieri subito voluere Potentes, 282
Seu Reges magnis seu regibus esse secundi.
Praeterea haud pauci cupiunt vel pace vel armis
Vel quovis magno claros se reddere facto,
Sublimi rapiens quos ingens Gloria curru
Evehat in caelum, summoque in culmine Famae
Collocet. Esse Bonum multis res denique laeta
Cum videatur (et id jam debeat esse videri);
Propterea fit, uti, jucundum est quidquid, anhelent,
Inque Voluptates ardescant quaslibet: illae
Quandoquidem, ut rentur, laetos redduntque beatos.
His plerumque viis fuerunt incedere, Finem
Queis iter ad summum est: sed, uti Gens ebria, coecam
In loca num recto per noctem tramite pergant,
Haud norunt, atque incerta regione vagantur.
Quantum et diverso properent, age, percipe, cursu.
Principio Dites felicem degere vitam
Qui putat, hic non est opulentae, nec fuit unquam
Numine Fortunae aut Pluti laetatus amico,
Quandoquidem, quid sit dives nummataque vita,
Ignorat. Veras utinam de pectore voces
Ejicerent illi, quibus est res ampla; fateri
Deceptos rerum a specie et fulgoribus auri
Protinus audires, miseros quibus esse necesse est
Haud minus, ac inopis si vitae incommoda ferrent.
Scilicet haud Hominum dives Fortuna quit unquam
Naturam mutare, Deûmque in conditionem
Vertere praeclaram, nihil ut miserabile prorsus
Accidere in vita queat et tubare dolore.
Non fulvo morbi et febres reverentur in auro
Fulgentem, neque Mors donis captatur opimis.
Ast ea, naturae quae sunt communia nostrae,
Ut sileam demum; pro! quanta incommoda solis
Restant Divitibus, noctes vigilare diesque
Semper, et exangui misere tabescere cura, 283
Ne quid de cumulo desit pereatque, labore
Quod partum ingenti; servos incendia fures
Formidare malos, et nulli fidere: semper
Pascere se demum, positisque quiescere votis
Nunquam; et divitias optare atque addere partis
Usque novas, nullis explere at pectora rebus,
Consimile est morbo, sitiens quo postulat undam
Aeger, ab affusa se plus sitis aestuat unda;
Consimile est etiam poenae, quae prodita vulgo
Fertur, ubi sedes Furiarum, Acheronte sub imo,
Immani poenae, pertusum scilicet in vas
Congerere aeternum laticem, replereque nunquam.
I nunc, posse puta Dites nullius egere,
Queis, quo plura tenent, atque auri pondera crescunt,
Crescit opum desiderium, et proin crescit egestas.
Praeterea ut felix prorsus sit vita necesse est,
Tempore perpetuo constet mansura, nec ullos
Formidet tristes, qui vertant omnia, casus.
Ergo felicem veli possint caetera vitam
Reddere Divitiae, tamen illa a parte videmus
Deficere, instabiles quoniam sunt, longa nec, illae
Queis maneant, nobis promittere tempora quimus;
Cum tueamur, uti modo res attollat in amplas
Tot ridens Fortuna Viros, modo nubila vultus
Atque irata truces ostendat, et omnia vertat
Turpi in pauperie mergens, vacuosque relinquens.
Quare iterum atque iterum ratio manifesta refutat
Summa in Divitiis quod sint Bona vitaque felix.
At quoque non Tituli Fasces Insignia, quidquid
Attonito vulgus crepat ore, atque evehit astris,
Efficiunt dignos hoc, quo funguntur, Honore,
Ut poscit natura Boni, nec proinde beatos.
Si facerent, nullas foret unquam audire querelas,
Saepe quod ingenti Gens extollatur Honore 284
Impia, praeclaro quam indignam munere rentur.
Quin et proinde malis praeclari majus Honores
Dedecus adjiciunt; quoniam magis impia facta
Sublimem multa patefactae luce diei
Nequitiam illustrant, melius quae ignota lateret.
Propterea dignos num cultu, propter Honores,
Indignos quos remur Honoribus, esse putandum?
Quae magis ut videas, age, magno munere functus
Quantumvis, Titulisque gravis si forte remotas
Deveniat terras et longe barbara regna;
Num subito facient venerandum gentibus illis
Fasces atque alii, quibus hic fulgebat, Honores?
Namque ut flamma calet terrarum ubicumque, nec usquam
Candida nix non est, non caeli lucida signa;
Sic quoque praeclari venerandum reddit Honoris
Si natura Virum, talis sit ubique necesse est.
Quod quia non fieri manifestum est, nullus Honoris
Est decor, instabili referuntur at omnia Vulgo.
Propterea varii vario pro tempore cessant
Plerumque, et primae fulgorem denique lucis,
Si libeat Vulgo, nec longo tempore perdunt.
Scilicet arbitrio populi surguntque caduntque
Et non re constant sed nomine; fingimus illos
Ipsi, et propterea quia fingimus, esse putamus.
Ergo cum propriae naturam lucis Honores
Non habeant, subito venerandum ut reddere possint,
Qui potiatur, et hunc possint formare beatum;
Non erit, ut valeant prorsus Bona summa vocari.
Tum cui major Honos unquam aut praeclara Potestas
Contigit in terris major, quam Regibus ipsis?
Desine propterea sed credere, Regna beatos
Quod faicant, Regumve favor. Num tristibus aetas,
Hoc genus, exemplis ulla est, praesensne, vetusne
Quae vacet? in terris quis Rege potentior illo 285
Unquam visus erat, Superi, qui tanta Virorum
Millia conjunctis sub signa coëgerat armis,
Ut prope desertum totum jam crederet Orbem,
Ponte injecto Asiam qui junxerat Europamque,
Et pedibus siccis calcaverat Hellespontum, et
Velificârat Athon dirum tibi Graecia portans
Diluvium armorum? tandem victusque tremensque
Vix puppe exigua conspersus caede suorum
Fugit, et extremis regni sese abdidit oris.
Haeccine Regnorum Regumque est summa Potestas,
Quae nequit incolumem sese servare suumque
Imperium? persaepe suum quae luget honorem
Sub pedibus Vulgi, cupide quod proterit omne
Conculcans, quod jam magnum nimis ante timebat?
Edita nimirum, ceu fulmine, saepe vaporant,
Conque teruntur; uti multo parere quietum
Sit fatius, velle imperio quam regna tenere.
His permulta potes vetera atque recentia rebus
Suppeditare tibi (scis namque) exempla probandis;
Donec luce palam constet non esse Potentes,
Quos penes imperium populorum est. Parte revolve,
Si vacat, ex alia quoque rem, et sic inspice mecum.
Dicere Felicem nequeas summeque Potentem,
Si quid deficiat, quod haberi possit: at ipsos,
Qui populis vario late sub sidere caeli
Imperitant, tantum sua nunquam extendere posse
Regna videbis, uti non semper plura supersint,
Quam teneant; inopes ideo videantur, oportet,
Esse prius, summe quam propter regna Potentes.
Plura potestatem longe cum semper ad illam
Deficiant, quam quae regnando possideantur.
Audin Pellaeum Juvenem, cui tota subacta est
Cum terris Aurora suis, cui paruit Orbis,
Flere tamen, tristesque e corde educere questus? 286
Scilicet angusto terrae quod limite Regna
Arctârit natura sibi sua: namque putabat,
Democriti quod prisca docet sententia, multos
Esse alios aliis Summaї in partibus Orbes
Atque alias etiam gentes et Saecla virorum
Non a se vincenda suique expertia juris.
Indoluit, quod eo sese minus esse Potentem,
Longe quo partis superessent plura, videret.
Adjice praeterea pacem turbantia bella,
Tot comites Regum curas aegrosque timores.
Hicne Potens, multus cui cingit utrumque Satelles
Hinc atque inde latus, cui nil fidum nec amicum est,
Qui quos regali terret gravitate, vicissim
Territus ipse magis metuit? non pocula laeta
Non cantus Siculaeque dapes sonitusque juvabant,
Cui cervice super pendebat fulgidus ensis
E tenui filo; pallebat morte propinqua
Attonito similis. Nunc regnis fide, Potentem
Quae te jam faciant, et reddant proinde beatum.
Nunc et Amicitiam Regum pete; scilicet illa
Una saepe suos evertit lapsa ruina,
Saepe quoque incolumis (res est male tuta) Potestas.
Praeterea clarum quae tollit Gloria nomen
Non levis et fallax non futilis ipsa? putabis
Scilicet hoc pulchrum, volitet quod multa per aures
Fama tui, per et ora Virûm quod multa feraris?
At cupide id sequimur stulti, sic vivere multis
Post mortem saeclis annorum posse putantes.
Aspice, quos belli fluctus rapuere Virorum
Audaces animos contemtoresque perîcli:
In caedes in fata ruunt, et pectore primi
Opposito certant violentae occurrere Morti.
Haud equidem credo, quod eum Natura furorem
Mentibus indiderit: placida nam pace quieti 287
Haud minus horrescunt mortem, ac plebecula vilis.
Hoc igitur subdit stimulos hos Gloria motus
Scilicet ardores hos excitat; illa laborum
Oblitos facit atque fui; dat prodiga vitae
Pectora, dum cupiunt potiori vivere vita:
Usque adeo ignari sectamur inania rerum!
Ac si jam quidquam vitaї munere functos
Ad nos pertineat, nostri num Fama supersit,
Nostraque num vivant aeternis nomina fastis,
Nomina cum sonitu quoque praetereuntia vano.
Sed fac pertineat tandem; num Gloria summa
Illa erit in paucas nomen diffundere Gentes,
Claudere et angusto regionum limite Famam;
Cum nequeas tota late innotescere terra,
Quantulacumque fuat, sed semper pluribus ipse
Sis ignotus? edax quoque multis efficit annis
Tempus, ut omne tui pereat nomenque decusque.
Inclita facta Virûm toties cecidere tenebris
Obsita, nequidquam monumentis tradita Famae.
Nobilitatis item decus annumerabis inanes,
Hoc genus, inter res, quae solo nomine constant:
Nam nihil est aliud, quam Laus praeclara Parentum:
Tota aliena igitur non ad nos pertinet hilum.
Hoc bona Nobilitas tantum, quod cogat eandem,
Quam Nostri tenuere, viam Virtutis inire;
Ne fors degeneres multum videamur ab illis,
Quorum praeclaro laudum fulgore nitemus.
Quanta Voluptates dicam bona denique nobis
Corporeas? desiderio cum flagrat earum
Mens, tunc et curis repletur et anxietate.
Posterius vero, si demum forte potita est,
Poenitet illarum: sese Mens ipsa remordet,
Dum perit in lustris, et turpes exigit annos
Desidia in tanta; carpuntur vulnere coeco 288
Vires, et morbis gliscentibus intabescunt,
Et curae saevique dolores inveterascunt.
Labitur interea res famaque, scilicet hi sunt
Nequitiae fructus. Si possunt ista beatos
Efficere unquam Homines, Naturae intendere justam
Cessamus litem et contra inclamare querelis,
Omnia praeposuit quod denique saecla ferarum,
Et dedit esse magis multo felicia nobis?
Tum desiderii quae denique finis? an ille,
Pectore qui torquet crucians, restinguitur ardor?
Nonne nova ardescit magis usque cupidine pectus,
Inque dies coecus furor atque insania crescit.
Praeterea tam nulla potest inimica videri
Res animo, quam quae turbans vesana Voluptas
Obtundit vires Raitonis, consiliumque
Impedit et victae praestringit lumina mentis;
Turpiter ex homine ut demum jam bellua fiat.
Nempe hoc sunt magici cantus, hoc pocula Circes
Sunt ea, quae quondam Comites Ithacensis Ulyssei
In turpes vertere sues, qui volvier imo
Gaudebant coeno et limosa pascier ulva.
Neve putes hirtas crevisse in corpore setas,
Atque ora in nares foede producta repandas,
Illarum et pedibus vestigia pressa bisulcis;
Mens ollis conversa Suum fuit in naturam,
Pro pudor! ingenuimque gerebat bruta ferinum.
Adde, quod ipsa suum simplex Natura pudorem
Talibus in rebus fateatur: namque probrosis
Coeca libidinibus quaerit loca, publica vitat,
Deprendique timet; se damnat scilicet ipsam,
Seque vel invitam tacite arguit, atque inhonesto
Conscia perfundit vultum persaepe rubore.
Usque adeo humanae est Rationi inimica Voluptas.
Te facere hanc igitur felicem posse rearis? 289
Denique te in quamvis, age, partem verte bonorum,
Suppeditare tibi quaecumque haec vita videtur;
Haud unquam summa votorum in fine quiesces;
Semper erit, quod deficiat, semperque quod optes.
Vis ea nimirum, qua nos impellit agitque
In summum Natura Bonum, movet irrequietam
Assiduo mentem, nunc hac nunc jungier illa
Semper ut exoptet cum re, quam credit habere,
Quo sibi felicem tum possit fingere vitam:
Praesertim si quid magnum mirumque novumque
Objiciatur, in id rapimur vehementer aventes;
Nam fore, detur uti nobis tunc esse beatis,
Speramus. Quoniam vero natura bonorum,
Hoc genus, est, ut, si careamus, habere repente
Percupiat Mens; post subito si nempe potita est,
Taedeat illorum; pertaesi quaerimus usque:
Hinc variare vices animo lubet, altera semper
Sectari studia, atque aliis rebusque locisque
(Usque adeone quies nobis haud ulla?) teneri.
Haud secus ac magnis vexatus febribus Aeger
Continuo fessum mutat latus, atque revolvit
Huc calidos artus atque illuc, et loca quaerit
Nequidquam; siquidem fastidit cuncta; nec usquam
Mollibus in stratis requies datur ulla cubanti:
Sic quoque de votis transimus in altera vota.
Dum, quod avemus, abest, longe id superare videtur
Caetera; post aliud, cum contigit illud, avemus;
Et sitis in vita semper nos torret hiantes.
Haud tamen hoc ipsum longe non utile nobis;
Quaerere nimirum semper, quod deficit, aegroque
Esse animo, nullisque diu requiescere rebus,
Ex omni nequeant quae reddere parte beatos;
Ut sic jam specie falsorum et fraude bonorum
Detecta, Verum tandem Summumque quod extat, 290
Mens animo queat atque suis contingere votis.
Quare tam longe abducit nos devius error
Propterea; quoniam, cum simplex unaque summi
Sit natura Boni, disjunctum quaerimus illud
Nos tamen in rebus: namque illa Potentia summa est,
Quae nullius egens sibi sufficit, unaque Clara,
Et summe per se pariter Venerabilis una est,
Laetaque, gaudendi quae causas invenit in se:
Nam si deficeret quid eorum, haud indiga rerum
Non foret. Ergo Boni simplex natura videtur
Unaque. Quis tanto, Superi, nos munere donet,
Ut nihil optandum jam plenis deinde supersit?
Quis? nisi, quod Summum est quod Simplex denique et Unũ.
Nil aliud porro Simplex Summumque, nisi ingens
Numinis, ut docui, Natura est. Ergo necesse est
Esse Deum nobis summum Finemque Bonumque.
Praeterea quidquid finitum est, quamlibet amplum,
Nostra explere potest haud unquam corda: valemus
Ulterius quoniam quoque vota extendere semper.
Quidquid inexhaustum est quapropter et infinitum,
Id nostram satiat naturam Animumque capacem;
Quandoquidem nihil est, quod quaerat et appetat ultra.
Hoc igitur Deus est, felices reddere tantum
Qui valet, et penitus satiare ardentia vota.
Ille Boni Fons omnis et omnis nostra Potestas
Gloria Divitiae Decus omne et plena Voluptas,
Nostrorum ille Quies Animorum denique summa est.
Quare tum vita dabitur gaudere beata,
Cum summo Mens nostra Bono potietur; at illo
Non valet hae ulla certe ratione potiri,
Ni videat, quod amet, summoque in amore quiescat.
Scilicet haec misera defunctis gaudia vita
Ultima debentur; neque enim contingere tanta
Possumus in terris, nec summo hic Fine potiri 291
Haud minus at miseros inter magnosque labores
Fortunaeque vices et vitae incommoda multa
Esse datum est aliqua saltem ratione beatos,
Etsi non summa, et felici vivere fato.
Id fit, ubi sana et tranquilla mente vigemus.
Sana quidem Mens est, cum recte judicat ipsa,
Quodcumque ad nostros in vita pertinet actus;
Ut bona sectetur, fugiat contraria quae sunt:
Tranquillae pariter laetatur pace quietis,
Stultis si careat votis et inanibus, atque
Temperet affectus, magnis qui saepe furentes
Infestant animum turbis; sit denique constans
Semper, et anteactae nullius conscia culpae.
Scilicet hanc Sapiens vitam sibi comparat omnis;
Atque ita divinae praelibat gaudia pacis.
Laetus, Io, clamat, si quando Navita coecam
Per noctem nimbis purgatam suspicit Arcton,
Quae longum nigra sub tempestate latebat;
Illo jamque regit certos sub sidere cursus.
Sic quoque laetitiis, age, nostra attollere magnis
Mens, omnia cui summa Boni jam cognita Finis.
Inspice, quo tendas, et recto siste viaï
Tramite te, certumque in caelum luce sub illa
Perge iter, ut simmae tandem felicia pacis
Littora contingas. Auras, age, posce faventes.
Nunc tibi cum summi jam meta novissima Finis
Constet, ad hanc omnes cum mens quoque debeat actus
Dirigere, illorum naturam ostendere par est,
Qui sint; quae porro sit eorum regula, summum
Dirigat in Finem quae certa lege, videndum.
Principio, humanũ, nihil est, quod dicimus Actũ,
Quam quod consulta fit cum ratione: jacentes
Somno propterea si quid tractare videmur,
Vel sine consilio mentis vigilante, necesse est 292
Id non humano fatearis more peractum.
Plurima praeterea sunt, quae Mens intima tantum
Intra se peragit; quoque sunt, quae extrinsecus edit.
De genere illorum primo felicis amorem
Intus habet vitae; rationes quaerere porro
Instat, queis teneat, quae sunt bona, noxia vitet;
Atque ita consultans deliberat; eligit unam
Prae multis tum deinde viam; cum sine potita est
Denique, jam suavi fruitur dulcedine victrix.
Motibus externis quoque dat, sua cuique, Voluntas
Principium, et multi motus per membra rigantur,
Ut Mens ipsa tulit. Non est tamen ista potestas,
Cui pugnare quidem contra atque obsistere quidquam
Non queat, in servos Domini quam nempe potentes
Exercent; sed, uti sua Reges regna gubernant
Subjectosque sibi Populos, ita Mentis aguntur
Imperio nostrae sensus et subdita membra:
Subdita; nam multos magno conamine quamvis
Corporeos potis est motus sedare Voluntas;
Attamen interdum penitus non impedit illos,
Atque refraenat, ubi vi multa saepe cientur;
Nec valet: usque adeo saevi plerumque tumultus
Diraque seditio magno se concitat aestu.
Haud tamen infesto commotam turbine Mentem
Corripuisse valent et victam cogere flecti,
Si tamen ipsa libens non cedat, at usque repugnet.
Haec est, quam nostro sentimus corpore legem
Saepe reluctantem supremae legibus aequis
Reginae, nisi cum victam se dedidit ultro.
Praeterea per se faciet nihil ipsa Voluntas,
Rem nisi, quam facit, et finem Mens noscat agendi,
Et quae circumstant, et in id quoque sponte feratur.
Quapropter Vis est atque ipsa Inscitia rerum,
Qua saepe a nobis nolentibus invitisque 293
Multa geruntur: uti nigras in carceris umbras
Cum quis vi rapitur, quamvis eat, ire videtur
Ingratîs. Non internis tamen ulla potest vis
Actibus inferri: neque enim inviti quid amare
Possumus, aut odio contra quid habere coacti:
Tunc etenim nolletque volens, invitaque vellet,
Quae veris pugnare vides manifesta, Voluntas.
Quare agit in nostram cum vel divina Potestas
Saepe Voluntatem, non cogit, at efficit, ultro
Ut velit, immutans, et de nolente volentem
Reddit. Item Metus est, quo nos plerumque coacti
Quid facimus; veluti deprensi forte latronum
Insidiis multum redimenda effundimus aurum
Pro vita. Non est penitus tamen ut videamur
Id facere inviti, siquidem pejora volentes
Declinare: velut merces cum projicit altum
In mare, quod nigris ferviscens aestuat undis,
Naufragium metuens; nam longum vivere pauper
Vult potius, pauperque domum nudusque reverti
Navita, quam tota dives cum merce perire.
Nonne vides gemina quam fortiter aspide pectus
Sauciet exoptans lethum Regina Canopi?
Exoptans potius lethum, quam victa superstes
De se ut Romuleos possit spectare triumphos
Victorisque truces vultus, religataque curru
Ducier, atque suo pompas augere latinas
Dedecore: hinc mortem jam non invita subivit,
Barbaraque est Mulier Romanum imitata Catonem.
Quas ignoramus, quoque res non sponte geruntur.
Dum nemora et montes venatu agitaret apricos,
Contectam Cephalus foliis et cespite denso
Vidit post dumos latitantem arbustaque Procrin
Forte suam infelix, timidamque, heu tristia fata!
Credidit esse feram: certo tum protinus ictu, 294
Ut ratus in praedam, contorquet missile telum,
Et ferit: humanam propior jam denique vocem,
Uxorisque suae miser, ah miser! ora notavit,
Oraque, supremaque errantia lumina morte.
Causa quidem lethi Cephalus fuit; attamen insons
Invitusque suos sub Tartara misit Amores.
Mens porro vult sponte tamen non libera semper
Plurima: Libertas siquidem nihil esse videtur,
Quam res posse agere, et contra, velut ipsa tulit Mens,
Non agere: haec nostrae jam porro in utrumque potestas
Dicitur Arbitrium Mentis; quo saepe caremus,
Scilicet in summum cum Finem tendimus omnes
Extremumque Bonum: namque illud oportet amare;
Quandoquidem nos esse necesse est velle beatos;
Id cupide quamvis et semper sponte velimus.
At non Arbitrio, non Libertate caremus
Rebus item in multis, quae non Bona summa videri
Esse queunt, aliqua sed deficientia parte:
Nam quoniam partimque bonae partimque videri
Esse malae possunt, optari posse fatendum est
Propterea a nobis, et contra posse repelli.
Hoc ita conspicuum Mens conscia vociferatur
In nobis, ut nulla queat res vincere contra,
Desipere insano non illos corde putantes
Esse opus omnino, Mens semper ut ipsa necessum
Intestinum habeat cunctis in rebus agendis;
Vel quia sideris subjectam aspectibus illam
Rentur, et Astrorum certa sub lege teneri;
Sive quod, invicti ne rumpant foedera Fati,
Tanguntur misera constricti relligione.
Quod superest, quaedam nostrorum est Regula morum
Normaque, conferri cui nobis semper eosdem
Est opus, ut qui sint, possimus noscere, recti,
Contra mendose qui fiant: namque vocamus 295
Illos esse bonos, qui primae protinus apti
Per sese constant mensurae, conveniuntque;
At pravos, olli qui dissensere, malosque
Dicimus. Aeternae jam summa est Regula Lagis,
Ordinis aeterni Ratio, et suprema Voluntas,
Edita qua constant Jura immutabilis Aequi.
Hinc oritur, Legem Naturae quam perhibemus;
Quae nihil est aliud porro, nisi Rivus ab illo
Fonte fluens, nostramque illabens amne superno
Desuper in Mentem, quo sparsa rigataque novit
Protinus, aeternus legis quid postulet Ordo,
Quid renuat, Recti quae sit natura Bonique,
Quaeque Mali, et quanto inter se discrimine distent
Prava aliis. Ex hoc igitur cognoscimus omnes
Indocti doctique (docet Natura superna
Nunquam luce carens) fugienda petendaque quae sint.
Prima tibi aeternae Praescriptaque Scitaque Legis
Sunt ea, quae memori fac pressa in pectore semper
Fixaque sint, tota vi mentis et impete cordis
Atque animo ex omni nimirum Numinis, omne
Unde Bonum, summi supremam semper amare
Naturam, atque in eam votis ardentibus ire,
Et nihil hanc extra, verum nos nostraque rerum
Mortalesque alios hanc tantum propter amare.
Nam cum non alio res Auctor sine creârit,
Nec jam servet adhuc, quam sese propter; oportet,
Ut, quem animae impressit jam prima in origine motum,
Perpetuumque etiam modo servans imprimit, illum
Ad se, non alio direxerit, inclinanque
Dirigat: hinc (siquidem fieri non posse fatemur,
Ut plus ille, magis quod amabile, nolit amari)
Condere non nostram potuisset, quae sit amori
Apta, Voluntatem; nisi tum vertisset eandem
Ad sese, summeque Bonum jussisset amari, 296
Quod summum est; aliter rerum confunditur ordo.
Et quis enim est adeo a vera ratione repulsus,
Truncus uti et stolido constans e marmore moles,
Protinus ut sese non intra sentiat ipsam
Nil aliud sibi Naturam clamare, nisi unum
Esse Bonum summe, quod summum est, semper amandum
Atque ut perpetuo sine cordis vivere motu
Non valet humanum corpus; sine amore Voluntas
Sic non esse potest, non vivere: corpus at usque
Ut vigeat sanum, mensura temporis aequa
Compositos semper motus cor edat, oportet;
Est itidem nostro mensura in amore modusque,
Est ratio, ultra omnem nimirum Numen amare
Mensuramque modumque, et nullo sine teneri.
Huc Amor, huc quantus quantusque est, impeto toto
Currat, uti nusquam tenuis vel rivus ab illo
Divertat cursu siccis distractus arenis.
Illi opus est omnes mentisque animique referri
Vires, atque alia in nobis quae est cumque potestas;
Quandoquidem quae sunt ea nostra, recepimus ipsi
Propterea a summo cunctorum Auctore bonorum.
Protinus aeternae summus quoque postulat Ordo
Legis, uti simili nobis quos esse videmus
Mortales alios natura, propter eundem
Tum pariter Finem atque ab eodem Auctore creatos;
Hos uno, quo nos, ut complectamur amore,
Postulat, at Finem communem propter: amoris
Hujus et alterius cujusviscumque profecto
Ille quidem causa esse et meta novissima debet,
Qui tantum se propter amandus: id ultima namque
Exposcit summi Finis natura Bonique.
Hunc tibi propterea rebus praeferre Voluntas
Ultro debet, eae quaecumque existere possunt,
Famae et divitiis et honoribus illecebrisque, 297
Nec non et caris praeferre Parentibus, ipsis
Et Natis, usquam vel si quid dulcius extat,
Praeferre et vitae quoque et ipsis denique nobis;
Nec tantum praeferre, sed ipsum in rebus amare,
Res omnes per quem subsistunt, omnibus Unum.
Namque has, quo Numen, si prosequeremur amore,
In rebus Finem Mens constituisse creatis
Privatisque bonis summum extremumque repente
Nostra videretur; fierent ut protinus inde
Omnia perversa summi praepostera lege
Ordinis et recti rationibus absona Amoris:
Nam quaecumque boni nihil a se habuere, necesse est
Non possint se propter amari, at in omnibus Auctor.
Nempe frui nos hoc tantum debemus, at, ipsum
Quae jam cumque extra rerum sunt, omnibus uti,
Plusve minusve quidem, suprema ut scilicet ejus
Summi a natura magis ipsa minusve recedunt,
Extremique juvant ut nos in gaudia Finis.
Neu tu rebus ab his reputes hic forsan, Amorem
Non purum in nobis, omni neque labe carentem
Esse; Bonum quoniam, quia suave est conveniensque,
Tendimus in summum, summum cum Numen amamus.
Namque ea vel puri natura videtur Amoris,
Nullis prorsus uti rebus queat ipse teneri,
Ni sint, quae placeant, delectent, conveniantque:
Ut nihil est, oculis aliud quod cernere possis,
Splendida quam radiis quae fulgent corpora lucis.
Propterea in summum, summeque quod allicit, ipsi
Cum ferimur Numen; ne protinus ipse rearis
Ejus Amorem ad nos ad commoda nostra referri,
Verum in id ardenti mentis contendere nisu
Scilicet extra nos raptos velut immemoresque.
Hic Amor, in terris dum vitam ducimus, expers
Optati magno semper desiderat aestu, 298
Inque Bonum summum Finemque ardescit anhelans;
Indignansque velut clauso de carcere metam
Spectat, et impatiens longum obluctansque tenetur;
Vivit et in votis, atque illis pascitur optans.
Fine potitus at est idem cum denique summo,
Jamque tenet; positis votorum protinus alis,
Aeternaque fruens cunctorum pace bonorum
Haeret in amplexu placide, plenusque quiescit.
Nonne vides igitur, quam cautum jam sit Amoris
Legibus aeternis, ne ut summo in Fine creatis
Haerentes cupide rebus captique fruamur;
Ut facimus, specie tantum verique bonique
Illusi heu! miseri persaepe: huc devius error
Nos agit, infelix ruis huc insana Voluntas!
Nempe voluptatem in nobis ubi saepe creavit
Per, quae circumstant nos, corpora Naturaї
Cuncta movens Auctor (siquidem nos excitat ista
Servandum ad corpus suavi ratione, neque illis
Propterea jungi, sibi qui debetur, amore
Nos voluit rebus) jucundo protinus ipsi
Illecti sensu, quidquid juvat, ilicet ipsis
Acceptum rebus referendum hoc omne putamus.
Nam quia non operam sentimus saepe juvantem
Numinis in nobis, sed circum sola videmus
Corpora, propterea fit, ut illis haereat ultro
Inscia Mens, totoque libens jungatur amore.
Hinc amor ille auri, quo capti fasque piumque
Conculcant Homines; hinc nobis dulcia famae
Praemia sunt avidis; pulchrosque sitimus honores
Inflati tumidae vento velut ambitionis;
Hinc oritur turpis quoque corporis illecebrarum
Ordinis oblita Rectique in mente cupido.
Omnem sic igitur nostrum nos cordis Amorem
Pro pudor! in miseras res vertimus inque creatas, 299
Vertimus a summo nimirum Auctore bonorum.
Haud aliam, credo, ob causam jam stulta Vetustas
Numina thuricremis olim sacraverat aris
Ingenti numero: siquidem, quodcumque videbant
Esse voluptati sibi, protinus illud amabant,
Nec non divino quoque dignabantur honore.
Principio Solem ac Lunam Stellasque micantes
Olim sunt Homines venerati: namque putabant
Esse Potestates praeclaras scilicet illas,
Unde bona effluerent in terras: deinde per omnes
Dilapsi res, quidquid erat tunc utile vitae,
Protinus addebant templis, votisque colebant:
Quin etiam et sensum tribuebant, magnaque facta
Divinamque dabant vitam formamque decoram.
O Genus infelix humanum, adeone bonorum
Unius Auctoris potes obliviscier omnium?
Porro Naturae prima haec praecepta docentis
A quovis Hominum non ullo posse videntur
Unquam ignorari pacto; sit quamlibet ille
Et rudis et solis nemorum nutritus in umbris:
Humanae quoniam semper manet insita Menti
Aeternae Ratio Legis praescriptaque Forma.
Nunquam credere enim possis, quod providus Auctor,
Ordinis aeterna totam qui lege creavit
Naturam, humanas tantum, praestantius ullis
Queis nihil in rebus, quodcumque est, nobiliusque,
Atque sui similes Animas projecerit ortas
Sic temere in mundum, ut nullo donârit egentes
Lumine lucis, uti valeant agnoscere, quidquid
Consonet Atrificis summo, contraque repugnet
Fini, nimirum quid turpe et constet honestum.
Illinc propterea novit Mens, non faciendum
Esse aliis id, quod fieri sibi nolit ab illis:
Proin odisse homines, furari, occidere, sanctam 300
Non servare fidem non foedus, iniqua pacisci,
Fallere, non animum benefactis reddere gratum,
Non facile auxilium praestare, ubi possit, egenti,
Esse malum vetitumque, quod a Ratione, quod aequa
Ordinis aeterni pugnans a Lege recedit.
Quanquam aliquae fuerint quondam (et nunc esse ferantur)
Gentes, quae diro viventes more ferarum
De genere illorum quaedam non esse putarent,
Ut mala sunt, sed multa probarent impia facta.
Sic fuit infestis habitata latronibus olim,
Hi fuerant Populi, Germania; plausibus illos
Tollebant magnis, veluti pro re bene gesta,
Fortiter insidiis qui grassarentur, et auro
(Magna erat haec virtus) possent ditescere rapto:
Nimirum moresque feri corruptaque vita
Barbarie aeternae poterant confundere formam
Legis, et umbratum Rationis condere lumen.
Si tamen iterea vel dira in Mente latentem
Lucis inocciduae voluissent excutere ignem,
Inque suae interius Rationis templa reverti;
Collustrata illo Mens sanctae lumine Lucis
Protinus aeterni Formam vertisset ad Aequi
Vel caligantes oculos, atque Ordinis ipsam
Vidisset speciem; tum denique scîsset Honesti
Naturam, et contra quid pugnet, deficiatque.
Est tibi praeterea Lex immutabilis omnis
Naturae; quoniam supremi convenit Aequi
Legibus, et nullis non temporibusque locisque
Convenit: ipsa prius nam si convenerat illic,
Quanam post eadem haec alibi ratione repugnet?
Hinc tu perfacili potis es cognoscere pacto,
Non Hominum solo a consensu nomen Honesti
Et Turpis pendere, sed ipsa legiferaї
Naturae ratione, sed aeternae Ordine Mentis. 301
Nos equidẽ naturam utriusque, quid extet utrumque,
Detegere, at nunquam porro mutare valemus,
Atque id, cum volumus, facere, ipsum ne sit honestum,
Ne sit turpe, quod ante fuit: cum scilicet extet
Semper turpe, quod est, vel quod fuit, aut erit unquam
Turpe semel; quod item semel est, id semper honestum.
Propterea tota quae Gens tam barbara terra,
Quae veracem animum comem fortemque piumque
Et gratum et memorem benefacti aequique tenacem
Non probet, et laudans non diligat? atque superbum
Contra et crudelem malefidum legifragumque
Ingratum Patriae sanctisque Parentibus et Dîs
Non damnet subito; non horreat? ergo videri
Nos ad justitiam natos debere, necesse est,
Juraque natura sancita in mentibus ipsis,
Consensu haud Hominum; qui protinus utilitatis
Ad normam referant, vitanda petendaque quae sint;
Proptereaque malos poenae terrore minantis
A scelere avertant. Tantum at si poena coërcet,
Non Natura Homines; unde unde illa insita tandem,
Suppliciorum omni penitus terrore metuque
Sublato, mentes agitaret cura Nocentum,
Ut nequeant placidam et pacatam degere vitam?
Est quiddam in nobis, quo nos cognoscimur ipsi
Teste velut, prave quod agentes increpat usque,
Laudat et innocuos contra culpaque carentes.
Semper proinde Bonis hinc gaudia suppeditantur;
Opprimit at contra malus impia pectora moeror,
Conscinduntque Animum Furiarum Acheruntia Monstra.
Utque canis levisomna solent tibi pectora fidi
Ante fores agere excubias: si namque ferentem
Fors videat tacito leviter vestigia gressu
Furem in tecta; fero consurgens protinus ore
Adlatrat, magnoque domus clamore timentem 302
Arcet ab ingressu; vel si jam tecta subivit,
Sic fugere a laribus vacuum compellit opimis;
Conscia Mens itidem nostri fidissima custos
In scelera inclamat longe deprensa repellens,
Inque ingressa suis assurgens vocibus audax.
Si Ratione regi tantum, rectaeque moveri
Lege velint Homines Naturae ad munera prorsus
Intenti sua quisque Bonum constanter amarent,
Virtutes colerent et sanctae foedera pacis:
Aurea tum certe fluerent Saturnia saecla;
Dicere tum par est fore, ut irent lactea vulgo
Flumina per terras, injussos mollia late
Arva darent foetus, per et omnes undique campos
Florida fulgerent viridanti prata colore;
Ver foret aeternum: quoniam ratione relicta
Mens tamen ad coecos interdum corporis ictus
Flectitur, et rapitur frustra Regina suique
Juris corporeis a motibus exagitata;
Virtutisque via deflecti, juraque Legis
Supremae violari, et verti cuncta tuemur,
Et res ad summam faecem turbasque redire:
Nam cum saepe sui sit amans plus scilicet aequo
Maxima pars Hominum; Mortales, proinde necesse est,
Erga alios quivis ut eorum constet iniquus,
Fortunam invideat, praeclaraque facta malignis
Commaculet verbis, et perfida pectora gestet,
Gaudeat adversis aliorum, foedifragusque
Saevus sitque rapax obtrectatorque Bonorum
Intentusque malis semperque ad dira paratus.
Proin genus humanum taederet vi colere aevum,
Atque inimicitiis langueret denique magnis;
Ni ferri inter nos leges sint coeptaque jura
Constitui, positis quae corda rebellia poenis
Comprimerent, diros fraenarent protinus ausus, 303
Facta coërcerent immania, corrigerentque,
Denique in officio sponte ingratîsque tenerent:
Proinde Magistratus si paulum cura remittat
Semper pro culpa poenis intenta ferendis,
Sub pedibus Vulgi Legum contemta jaceret
Quidlibet ausuri vis pristina, fractaque jura.
Lata igitur Lex est ideo, sustentet ut ipsam
Naturae Legem, quam nos in mente tenemus;
Ne queat unquam ausu violari impune protervo.
Attamen haud ullis obstrictus legibus unquam est
Vir bonus et sapiens: quoniam, celare vel omnes
Si queat, injuste nihil ille et turpiter unquam
Audeat, ipse sui censor morumque suorum,
Ipse sibi lex, illa probans, quae justa, sequensque.
Longe aliter Lydus quam quondam, ut Fabula prisca est,
Ille Gyges; subito qui, magnis terra soluta
Imbribus, ut referunt, cum discessisset, in illum
Audax terraї subter descendit hiatum,
Et molem deprendit Equi praegrandis ahenam,
Aeratasque fores utero; queis vidit apertis
Admirans Hominis tumulatum immane Cadaver.
Annulus in digito gemmae fulgore repente
Proditus est: laetus detraxit, et induit illum,
Seque in concilium tum pastorale recepit
Pastor et ipse Gyges: insertam ibi verteret auro
Cum gemmam ad palmam, nullo a Spectante videri
Quibat, at ipse videns circum omnia; protinus idem
Deinde videbatur, cum in lucem redderet illam.
Hujus ope et thalamum Reginae intravit, et ipsum
Regem impune neci subitae dedit, atque ita letho
Sublatis, obstare ratus quos posse, repente
Omnibus invasit regnum, et Rex prodiit ingens.
Nec quisquam scelera haec patrantem dira videbat.
Si vero Sapiens hoc aurum possit habere, 304
Num putet idcirco sibi plus peccare licere,
Quam si non habeat? Nimirum semper honesta,
Non occulta sibi quaerit; clam solus id audet
Tantum, quod fieri coram quoque Judice possit.
Nunc age, tam varii in nobis jam deinde quid ipsos
Ad mores faciant Affectus, inspiciendum est.
Hi tibi sunt animae Motus, ut diximus ante,
Concita queis sequitur, quidquid se percipit intra
Esse bonum, vitatque malum, quodcumque videtur.
Protinus hic vultu se Stoica Turba severo
Objicit, et cunctis purgate Affectibus aegras,
Inclamat, mentes; ac si mala ocnstet eorum
Natura, atque animos, ut morbi corpora, vexent:
Esse nec hoc aliam, credo, putat ob rationem,
Quam male quod videat plerumque Affectibus uti
Commotis Homines, et diram mentibus inde
Perniciem inferri: quod jam ratione recedit
Tam procul a vera, quam si quoque crura manusque
Esse malas, oculosque et linguam evellite, clamet:
Namque Homines persaepe mali convertere in usus
Crura manusque solent et linguam et lumina pravos.
Tu tamen, O, resonans strepitu quem Porticus audit,
Quisquis es, humanum, si jam potes, exue pectus,
Motus Laetitiae procul aufer, et aufer Amoris
Atque Odii, pariterque Metum pariterque Dolorem
Spemque Iramque, genus quaeque hoc sunt, caetera tolle;
Quid jam ultra, stolidi nisi pondus inutile trunci, es?
Tune auferre paras, quo pectora providus Auctor
Armavit, fugiant ut noxia, proque sequantur,
Quae bona sunt, seseque malis defendere possint?
Scilicet Affectus, ut venti velaque navis;
Quae licet interdum correptas turbine puppes
In syrtes in saxa ferant; tamen usus eorum
Non est, ut pelago pereant spumante carinae; 305
Auxilium salsas verum scindentibus undas
Ut praestent, et amica ferant in littora raptas;
Affectus itidem sunt, inquam, in corpore nostro,
Quos Natura quidem rectos concessit in usus,
Quamvis saepe malo pravi videantur ab usu.
Adjice, naufragium ponti quod Navita dirum
Vitare interdum solers non possit, ubi ingens
Protinus incubuit ventorum in vela procella;
At regere hos nostra quimus ratione, furenti
Diram in perniciem rapiant ne corda tumultu.
Ergo non ima debere a stirpe fatemur
Funditus ex animo motus evellier illos;
Verum, ne positis excurrant finibus usquam
Avecti, dominae Rationis fraena subire:
Inclinant animum tum namque in recta, feruntque:
Corripimur magno sic saepe in Numen amore;
Idque Bonum, telis veluti flagrantibus icti,
Ardenter cupimus; contra peccare timemus,
Moeremusque malis, et pravos odimus actus.
His Ratio certe munita Affectibus, acri
Circumseptus uti Dux milite, forcior atque
Vividior prodit; langueret sola sine illis.
Nimirum stimulos opera in praeclara moventes
Injiciunt animis, facilesque per ardua gressus
Expediunt, sternuntque viam, minuntque laborem,
Virtutesque artesque juvant: novitate velut cum
Perculsi rerum si nos haeremus in illis
Toti admirantes, tum concita protinus acri
Mens desiderio ferviscit, funditus ipsam
Rem, novitate sua quae perculit, inspiciendi.
Inde tibi multae manârunt utilitates,
Queis vita certe expertes essemus in omni
Nil admirando: tamen hic quoque saepe cavendum,
Ne desiderium Ratio non temperet: illa 306
Nam sine saepe solet supera se tollier audax
Mens, et inaccessae scrutari aeterna Pronoeae
Consilia, omnipotens voluit quae Diva latere.
Si Ratio comitetur, et omnia dirigat adstans,
Ira suam quoque, semper erit, ferat excita laudem;
Quis vetet irasci nam sanctum propter amorem
Justitiae? Quin materiem virtutibus amplam
Isti suppeditant Affectus: nam cohibere
Si desiderium virtus est, ne quid eorum,
Quae prave fiunt, Mens scilicet appetat unquam;
Propterea haud ullam virtutem debet habere,
Nec potis est, qui nil unquam desideret, illo
Et careat motu, cui vis adhibenda regendo est
Et virtutis opus, quae vota furantia fraenet.
Omnes non igitur, qui nostro in corpore fiunt,
Affectus animi morbos mentisque vocabis,
Excussis sed qui dominae Rationis habenis,
Ac velut indomiti veterino e semine pulli,
Insultant, turbasque cient sine lege furentes.
Aemula sic animum quae vis movet, esse videtur
Tum bona, virtutem cum tantum imitarier optat
Alterius; quoniam Rationis fraena momordit:
Prava sed est, faciat si moestam aegrescere mentem
Propterea tantum, quia, sola quod optat habere,
Alter habet. Monstrum non dira hac tetrius ullum
Invidia est. Superi, precor o! removete nocentem
Perniciem hanc Hominum, pestemque auferte nefandam.
Sola sub exesis scopulorum cautibus, ima
Vel tellure luat poenam, et triste exigat aevum;
Sola, quod alter habet, sibi tantum hic optet habere.
Sic, omni quoniam est expers ratione, libido
Impetus est animi quidam non rectus, ut illo
Infra se positis fiat Mens subdita rebus.
Denique si Ratio non temperet, omnis, oportet, 307
Prava sit Affectus natura: cientur enim intus
Corpore concusso turbae, commota vacillat
Libertas et pulchra animi, languetque coortis
Obsita Mens tenebris, corruptumque omne, quod intra est,
Consilium multis erroribus indupeditur:
Recta videntur enim, quae collibuere, repente
Omnia, pronaque sunt, quaecumque cupidine magna
Correpti exoptant Mortales, nec sua coeci,
Quae sunt cumque, vident vitia omnia, praetexuntque,
Si videant; omnes illa de parte tuentur
Res, qua parte queant mentique animoque videri
Motibus indomitis agitato convenientes.
Nam veluti, si res viridis trans corpora vitri
Aspicias, vulgo viridantia cuncta tueris,
Aurea sed, flavo si spectes omnia vitro;
Motibus haud aliter, queis Mens corpusque cietur
Pro variis varias opus est res esse videri.
Propterea a nulla, quamvis sit, parte videri
Turpe potest, penitus sed pulchrum, si quid amatur;
Ast odio si quid contra siet, undique turpe est.
Scilicet his moti nos intra saepe tumultus,
Si Ratio desit quae temperet, ilicet aegram
Suffundunt Mentem tenebris, ut cernere verum
Non queat, et prave de re proin judicet omni.
Et quamvis omnis Rationem haud audiat ipsam
Interdum motus; Menti tamen usque potestas
Certa manet, nunquam cedendi denique victam.
Si velit, illa quidem perstat, velut ardua ponto
In medio circum latrantes sustinet undas
Rupes, et pelagi furias immota repellit.
Arte etiam faciet, nequeat vi saepe quod ipsa:
Nimirum magnus sese cum concitat aestus;
Tunditur atque gravi Mens oppugnata procella,
In res ipsa alias si vertitur, atque ita motus 308
Si ciet oppositos; primos tum proinde retundet,
Vique nova magni minuet vim saepe tumultus.
Silvestres sic saepe feras per devia lustra
Venator canibus capit ad sua jussa paratis.
Atque ita Mens motus interdum comprimit illos,
Qui turbas sine lege cient, animumque fatigant
Saeviter, atque bonae corrumpunt gaudia pacis.
Praeterea ut motu careat Mens libera coeco,
Vixque regi qui possit, et obluctetur habenis;
Monstra quidem primo perimat nascentia in ortu
Principiis obstans; vigilique exercita cura
Ante alia id caveat, ne turpiter illaqueetur:
Nam vitare plagis ne Mens cadat indupedita,
Non tam difficile est, quam captam retibus ipsis
Exire et validos contra perrumpere nodos.
Postremo nihil esse putem hac praesentius in re,
Quam nostris parce (namque hinc impelimur) uti
Sensibus, illecebras vitare, animumque retractum
Rebus ab externis, magni nos unde tumultus
Continuo exagitant, in Veri educere lumen,
Scilicet assidue meditantem, noscere rerum
Ut possit pondus, semperque aeterna tueri.
Indulgetur enim plus aequo ubi sensibus ipsis,
Jam Mens, quae sensus supra sunt cumque, tueri
Non valet; Aeternum quapropter quidquid et extat
Verum et Divinum, vix solo nomine novit
Infelix: quamvis eadem tam cernat acutum
Rebus in humanis, species et spectet inanes:
Motibus hinc variis stulte jactatur, et aegrit.
Quapropter vis tanta animum turbavit ubi intus,
Ut nequeas contra violento obsistere bello,
Utendum insidiis: rem subtrahe sensibus ipsam,
Quae te commovit: capere arcem si nequeat vi,
Obsidione fameque tamen capit hostis: oportet 309
Nam sine re magni languescant denique motus,
Quae nova continuo, si sit prope, vulnera jactat.
Nascitur Ambitio mortalia pectora torquens
Urbibus in mediis, ubi celsa Palatia Pompae
Et plausus Populi et clari visuntur honores:
Tum miseri uruntur Titulorum et Nominis ergo.
Ast ubi balantum possunt per pascua laeta
Tantum exaudiri voces, atque Agricolarum
Spectari duri, dum vertunt arva, labores;
Exulat illa eadem procul, aut sopita quiescit.
Ne tamen et semper fugiendo vincere speres;
Scilicet in nostro latet hostis corpore, non est
Quem fugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes:
Non facile est siquidem sedare, vel omnia tentes,
Magnos, cum libuit, motus: namque impete tanto
Concitat interdum sese cruor, atque vapores
Mobilitant fibras ferventis pondere plagae
Usque adeo, ut perquam valido contendere nisu
Debeat et contra vi magna obstare Voluntas,
Inclinata in eam ne tandem prodita partem
Concidat, atque truci sternatur victa sub ictu.
Proinde per assiduos longum durosque labores
Est opus huic mentem violento assuescere bello,
Et vigilem semper vires adhibere per artem,
Ne non forte pares unquam nos inque paratos
Dira venenatis oppugnet cominus armis,
Contra saepe valens astu, vi saepe Cupido,
Spes ne stulta boni deludat inanibus umbris,
Ne quo flectat Amor; ne vani corda Timores
Infestent, ne quid Rationi dissonet unquam.
At solis ne crede tuis te sidere posse
Viribus; auxilium caelo sed posce secundum;
Effoetas illo vires armare recepto
Possumus, invictumque animo circumdare robur. 310
Ergo velut currus ad recte Auriga regendos
Certum noscere iter debet, notumque tenere:
Quod bene si teneat fortes licet impete cursus
Corripiantur equi subito, nubemque relinquant
Post se pulveream, nullis offensibus haeret
Securus: quod si per devia raptus aberret,
Quamvis vel placido juncti lenique ferantur
Cornipedes cursu, nihilo minus ille, necesse est,
Aut loca vexetur per confraga, seque suumque
Immani currum saxo e pendente ruina
Praecipitet deorsum; vel saltem denique raptus,
Quo ducit via nulla, nec est opus ire, feratur.
Sic vitae pariter cursus mortalis, ab ipsis
Quae rapitur motis persaepe Affectibus intus,
Currus equis rapitur velut a pernicibus, illac
Si pergat, summum qua possit tangere Finem,
Fungitur officio; sin contra devius erret,
Audiat adductas neque tum Rationis habenas,
Pro! quam multiplices metuet Mens saepe ruinas.
Nimirum desiderium metus ardor amoris
Caeteraque, in vita, genus hoc, queis saepe ciemur,
Convertant animum si in terram, projiciantque,
Semper ut in vita nos prave errabimus omni
Non sine pernicie! quod si in caelestia motam
Corripiant Mentem, Ratio indulgebit, et omnes
Effundens, nam recta via est, laxabit habenas,
Et sic innocuo tibi cursu vita feretur,
Pulchraque tranquillo regnabit pectore Virtus.
Ipsa mihi Virtus porro quid constet, ad ipsum
Denique quid faciat Finem, quo tendimus omnes,
Dicendum, quanquam tibi non ignota profecto est:
Ejus qunadoquidem praclara laude refulges:
Non ideo nostros tamen aspernabere versus:
Nam si non aliud, saltem laetabere tanto 311
Scilicet ornari te pulchrae dotis honore.
Virtus est igitur constans et certa Voluntas
Usque aeterna sequi Legis praescripta supernae;
Quae, quoniam rectam sunt cognita per rationem
A nobis, Rationis item praecepta necesse est
Omnibus in rebus sit certa audire Voluntas.
Percipe praeterea, veluti qui corpora vibrant
Per tensum vario saltu ludentia funem
Sublimes, medio librentur semper, oportet:
Nam si fors nimio deflectant pondere dextram
Sese inclinantes in partem aut forte sinistram;
Extemplo ferient labenti corpore terram,
Praecipitemque trahent supero de fune ruinam:
Sic nimium in partem si flectat forte Voluntas
Alterutram, medio neque sese libret Honesto
Omnibus in rebus, sive hinc sive inde, necesse est,
Decidat in vitium, et Virtutem deferat ipsam:
Semper enim in media Virtus regione locata est,
Illinc cujus et hinc stipant latera utraque formae
Oppositae inter se vitiorum adversaque monstra:
Namque vel excedunt Virtutem, deficiuntve.
At non semper idem medium constare fatendum est
Virtutis: siquidem mutato tempore saepe
Mutatisque locis, et quae stant caetera circum,
Mutatur pariter varium: sic vivere porro
Non debet ratione Vir idem semper eadem,
Diversa sed pro fortuna et conditione
Atque gradu atque annis, diversis moribus uti.
At sibi conveniat pulchrae in Virtutis amore
Semper; eam certus constanti mente sequatur
Omnibus in rebus fortuna aetate locoque:
Illa regat, vitaeque modum praescribat, et aequos
Conformet mores, et amorem in pectora sancti
Ordinis insinuet. Quin est Amor Ordinis ipsa, 312
Quo summe rebus praefertur summa creatis
Nimirum Natura Boni: quare una, necesse est,
Sit Virtus; quoniam est Amor immutabilis Aequi:
Namque ab amore suam debent fortita videri
Naturam, actarum quae sunt bona pravaque rerum:
Quandoquidem si rectus Amor se Numen in unum
Dirigat; ut torrens, secum rapit omnia victor,
Omnia recta, suo facit omnia consona fini,
Atque omnes pulchris decorat Virtutibus actus.
Sin contra rebus se pascat inanibus idem
Cuncta quidem soli referens sibi; pravus ut ipse est,
Et fallax rectis regionibus exit, oportet,
Omnia prava etiam mendosa atque absona fiant,
Omniaque in vitium flectant, quaecumque geruntur.
Una igitur Vitrus; varia sed pro ratione,
Qua modus in variis servatur rebus et ordo,
In formas veluti digesta est scissaque multas:
Haud secus ac uno surgens de stipite quercus
Porrigit innumeros hinc illinc undique ramos
Extensa, et late diffusis pulchra virescit
Frondibus oblectans oculos animosque tuentum.
Ipsa quidem Virtus nimium excurrentia vota
Temperat, et nullis corruptum rebus Amorem
Purum atque integrum divinos servat ad ignes:
Ipsa qouque haec Fortis, dium quae propter Amorem
Aspera magnanimo fert pectore duraque rerum.
Quin et Justitiae quoque eodem e stipite Virtus
Tollitur: hanc idem quoniam rigat ardor Amoris,
Quo summo servire Bono contendit, et ipsi
Omnia propterea, cui scilicet omnia debet,
Auctori reddit. Propagine surgit eadem
Denique discernens usu Prudentia recto,
In summum nobis quod Finem prosit, ab illis,
Quaecumque implicitos contra nos inque peditos 313
Extremo valeant prohibere a Fine Bonorum.
Hae tibi sunt arcto sese inter foedere junctae
Virtutes adeo, nimirum ut nulla suarum
Spča choro Comitum possit divellier unquam:
Namque Amor aeterni pariter complectitur omnes
Aequi, quo sequimur rationi consona rectae.
Nam neque Justus is est, qui non sibi temperet, atque
Sit Fortis pariter, sit Prudens: jurane Princeps
Aequa dabit facile illecebris corruptus et auro,
Tentarique minis qui possit, et inscius aequi?
Vera neque esse potest Prudentia, quae sibi nullis
Temperat in votis ignava et iniqua: quod ipsum
Dicere de reliquis possis Virtutibus: ergo
Nulla deficiens de parti plenaque Virtus
Denique si non est, Virtus tibi non erit unquam.
Hujus, quod superest, varias age percipe formas.
Et primo (siquidem Virtutes anteit omnes
Princeps Duxque chori, lumenque ministrat et effert)
Jam nihil est aliud Prudentia, noscere summum
Quam, constet quid nempe, Bonum, in summumque necesse
Qua sit item ratione viae contendere Finem;
Nec tantum, quid sit vitandum quidque petendum,
Noscere; verum illud semper vitare, quod obsit,
Idque sequi, quod prosit, et id constanter amare.
Scilicet haec vitae Virtus Ars certa regendae
Claraque lux Animo est; illa quodcumque peractum
Est duce, vix ullas fraudes vix ulla timendum
Errorum, quibus haec offendat vita, perîcla.
Ipsa caput merita cingit Regina corona,
Ipsa tenet sceptrum, Virtutibus imperat ipsa:
Quantum magna tamen reliquas supereminet omnes,
Eloquar invitus, tantum Prudentia rara est:
Nam, quid sit rectum quid pravum qualibet in re,
Mutato quoniam res ipsae tempore semper 314
Mutatisque locis et quae stant caetera circum,
Aspectu vario mutantur dissimilique,
Artis opus magnae cognoscere consiliique est.
Proderit anteactos rerum meminisse per annos
Gestarum, et quidquid veterique novaque notatum
Proditur Historia, atque omnes evolvere fastos.
Tum super his Animus praesentia noscere debet;
Quae rerum natura, status quis temporis extet
Ingeniumque Virûm: nec non opus esse futura
Quis neget ex aliis, quae jam sunt, quaeque fuere,
Conijicere, atque ita res acri praevertere mente,
Propterea ut possis ratione educere multa,
Quid fieri nequeat nisi prave, quidve probandum.
Multus at hic rerum variusque requiritur usus;
Et nisi non longis tandem venit usus ab annis.
Non animos igitur Juvenum facere ulla sagaces
Gestarum poterit brevis experientia rerum.
Haud tamen hac illi prorsus Virtute carerent,
Consilia in dubiis vellent si exposcere rebus,
Et dociles semper praebere Monentibus aures.
Nam neque saepe Viros aliorum inquirere mentem
Rebus in ambiguis puduit quoque. Saepe quod uno
Lumine non videas oculorum, utroque videtur
Recluso. Quantum Sapientum proinde petitum
Consilium multis saepe attulit emolumenti!
Praeterea Prudens animo pollere sagaci
Debet, ut in certum quae sint mage idonea finem,
Multis inveniat de rebus, et eligat apta;
Quin et solerti peragat ratione, viaque
Dum graditur coepta, ne quae res obsit eunti,
Huc circumspiciens mentem convertat et illuc
Solicitam, coeptisque objecta incommoda rebus
Vitet, et offensu declinet cautus ab omni.
Attamen interdum nihilo minus usque sagacis 315
Solertis cautae et quantumvis omnituentis
Fallier humanae videas ea prodita mentis
Consilia, eventu nec saepe probata secundo.
Scilicet humanis gaudet colludere rebus
Fors, ut vulgus ait, nec opino vertere cuncta
Adventu, quae tunc Hominum Mens cumque parabat.
Propterea variam quia rerum conditionem
Scit Prudens, nunquam, cum fecerit omnia, certus
Secura eventus expectat mente futuros;
Prorsus ut in vita rerum nihil accidat omni
Ullarum, non posse quod accidere ipse putârit.
Vidimus, ingentes aliqua persaepe paratus
Belli cum fierent de parte, et cogeret amplis
Armipotens turmas regionibus undique Mavors,
Vidimus affectos illius Gentis amore
Tunc aliquos certas sibi jam promittere palmas,
Speque vorare Urbes, et jam numerare triumphos.
At post commotis contrarius exitus armis
Contigerat si forte, et jam omnis prodita corde
In ventum spes difflueret; tum scilicet illos
Mirari insolitam veluti rem, quamque futuram
Crediderant nunquam. Mirum nil accidit illi
Et nihil insuetum, sapiens qui corde sagaci
Eventus rerum varios cognovit, in ipso
Plerumque incertis praesertim ludere bello
Fortunam vicibus; quapropter comparat aequum
Adversis animum rebus pariterque secundis.
Et quoniam media est inter contraria Virtus
Hinc vitia atque illinc; medium rationis, oportet,
Propterea teneat Prudentia; cujus utrumque
Cingunt monstra latus pugnantia: namque, necesse est
Sint, quae deficiant, quaeque excedentia constent.
De genere hoc vitium est, cum pravo ardescimus aestu
Votorum, nimiaque bonis pertenuibus atque 316
Infra nos longe positis longeque pusillis
Soliciti cura cum haeremus, et irretimur.
Hac quoque parte nimis medio a Virtutis aberrat
Astus, perversa quo quis regione viaї
Nititur in finem quemvis, fraudesque dolique,
Fallere queis alios hominum gens improba gaudet.
Virtutis medio contra Mens excidit ejus
Deficiens; quasvis temere illa et praecipitanter
Nimirum aggreditur cum res, neque cogitat ante,
Quid sit opus facto; proinde et mutatur in horas
Sive levem ob causam seu nullam, nec sibi constat;
Nec non et rebus quoque cum pigratur agendis:
Nempe prius quam res ipse aggrediaris agendas,
Consultes, opus est; at, postquam coeperis, illud,
Quodcumque est, properans mature perfice factum.
Porro, Justitiae quae jam sit origo, sit ejus
Et quae natura et proprium quod munus, agendum.
Illa Virûm jungens sese inter saecla coëgit
In commune Bonum: siquidem dissolvitur omne,
Si caret hac, foedus; sine quo quis posse putabit
Vivere vulgivago Gentes de more ferarum?
Ipsa etenim genus humanum Natura coëgit,
Alter ut alterius nimirum semper egeret
Auxilii, inter se caperentque et mutua ferrent
Subsidia, et solis unquam non esse liceret:
Propterea in pagos urbes et regna coacti
Convenere Viri; possent ubi moribus isdem
Atque isdem pariter sese inter legibus uti.
Nam cum principio premeretur vulgus ab illis,
Qui vi quique opibus pollebant, usus ad unum
Confugisse fuit praestantem, qui retineret
Jure pari imbelles cum fortibus, aequaque legum
Ferret scita, queant hae semper ut omnibus una
Voce eademque loqui: nam si sine legibus esset, 317
Perpetua mortale Genus se clade repente
Mutua conficeret. Quasdam quin esse necesse est
Latronum leges; neque enim ulla posse vel illos,
Qui scelere atque malis pascuntur, vivere certum est
Justitiae sine particula: si namque quis horum
Surripiat praedam Sociis latronibus ipsam,
Vel non hanc aeque dispertiat, haud putet ultra
Inter eos superesse locum sibi; namque vel illum
Foedera turbantem fugient, tollentve necantes.
Quare qui violat communia foedera pacis,
Sanctaque Justitiae conculcat jura, videtur
Monstrum, quo Generi non est infestius ullum
Humano; quoniam quid perniciosius olli est,
Quam quae sunt hominum commercia solvere, et ipsam
Hos ad egestatem naturae velle relabi.
Ergo cuique suum tribuendi certa Voluntas
Justitia est: jamque haec una e propagine ramos
Scinditur in geminos; poenas et praemia confert
Altera pro meritis pro conditione Virorum
Ut cum distribuens urbis spolia ampla subactae
Rex tanto majora Duci largitur et illi,
Qui se praeclaro super omnes extulit ausu;
Praevertunt alios quantum Virtutis honore:
Obtinet haec medium rationis, et altera reii;
Nam res commutat rebus, neque respicit ultra
Ipsa aliud quidquam, quam par ut constet utrinque
Permutandarum pretium mensuraque rerum:
Omnia natura quanquam communia constant,
Privatumque nihil; tamen et communia primo
Quae fuerant, sua fecerunt vel forte vel armis
Vel quondam in vacuum veniendo aut denique pactis
Legibus; ex illo quia quisque, quod obtigit olli,
Jam tenet, haud illo depelli jure valebit
E propriis; neque enim alterius sunt commoda tanti, 318
Foedera privatam ut rumpantur ob utilitatem.
Hujus quapropter si quis non servat utramque
Justitiae partem, jus laedit protinus, aequam
Et violat legem; Ratio nisi suadeat ipsa
Praescripto rigidae tum forte recedere legis;
Nempe infinitis quoniam, quaecumque geruntur,
Res variare queunt rationibus, et tamen omnes
Lex nequit idcirco comprendere praeque videre;
Ut Ratio legis vim temperet aequa, necesse est,
Interdum, et variis, quae tum contingere possunt,
Pro rebus varie legum plerumque rigorem
Molliat, et normam deflectat semper ad aequi.
Nunquam depositum proin reddes, quo perimat se,
Insano gladium, neque Civi inferre paranti
In Patriam bellum reddes, quod credidit, aurum.
Hic operae pretium est paucis inquirere, quemnam
Nempe illata malo graviori injuria laedat,
An mage, qui suffert, an qui ferus intulit ipsam?
Forte putes, videas illum cum flere querique,
Hunc animo contra nimium insultare feroci,
Omne malum soli, patitur qui scilicet, esse.
Et tamen hunc longe miserum minus esse fateri
Debes, alterius factis qui urgetur iniquis,
Quam qui injustitiae; namque hinc injuria manat,
Obruit indigno foedans se crimine; pejus
Quo nullum queat esse malum, nec reddere possit
Proinde magis miserum: quare fatearis oportet,
Vulnera quo graviora animi, quam corporis extant
Nimirum, laedi tanto crudelius illum,
Qui scelus infelix faciendo suscipit in se,
Cogitur alterius quam qui subjisse furorem:
Et veluti multo est id honestius auxiliante
Largiri benefacta manu, quam scilicet illa
Accipere, idque magis peragendum, praeque ferendum; 319
Est inferre malim sic turpius, et mage multo
Vitandum, quam vi dira tolerare receptum.
Haec injustitiae namque est dana poena, venenum
Ut bibat ipsa suum, seque impetat ipsa nocendo:
Proptereaque pati satius sit facta superba,
Quam facere; Auctori siquidem mage noxia constant.
Non minus at sanctis pugnat cum legibus Aequi
Velle scelus scelere ulcisci: facinusne probemus,
Quod male patratum est, imitando turpiter illud?
Ipso nempe malo non vincitur, at benefactis
At virtute malum: nempe exarmatur ita omnis
Nequitia, imbellesque exercet inaniter iras,
Amittitque suum contemta injuria virus.
Et quia Justus is est, aliis qui debita confert,
Et varia in varios facit id ratione modisque,
Justitia haud una ratione et nomine constat.
Sic cum mente pia supremum Numen adoras,
Et Majestatem, qua pollet, ob infinitam
Testaris cultu Dominum rerumque Potentem,
Auctorique tuo totum quoque reddis amorem,
Relligio est: hinc sunt arae delubra precesque
Votaque, sunt multo quoque sacra halantia thure.
Illa erit et Pietas, Patriae cum debita carae
Solvimus officia; ut cum armis defendimus ipsam,
Olli et praesidium virtute decusque paramus.
Quandoquidem primas vitales hausimus auras
In patria tellure; solum reptantibus illa
Praebuit infirmis, alimentaque suppeditavit,
Ut facit, atque malo tutatur ab hoste ferisque.
Indidit hunc animis patriae Telluris amorem
Natura, ut quovis sub sidere possit ubique
Terra coli; sic et montes vallesque profundae
Pulsatique salo scopuli, nigraeque sub umbris
Silvae et littoreae qua fluctu agitantur arenae 320
Atque ubi tristis hiems brumalibus omnia nimbis
Vexat et aeterna glacie tegit, atque ubi caelo
Sub calido fervent late loca, Solque perurit
Saecla Virûm, ut voluit Natura, ea quaeque coluntur.
Praestat item Pietas, quoque ne Genitoribus ipsis
Sit Proles injusta, quibus vitamque referre
Et bona, cum vita quae sunt ea cumque recepta,
Omnia debemus: quoniam non lumina clari
Alma sine hic unquam possemus cernere Solis,
Saepe nec humanos nec rectos discere mores.
Propterea poscunt humana aeternaque jura,
Semper ut a nobis, qui nos genuere, colantur
Obsequiis magno nec non et amore Parentes;
Dum vivunt, illis ut egentibus auxiliatus
Praestentur quaecumque ferendo incommoda: nunquam
Par quit enim his Soboles quantumvis grata referre.
Illos Eumenidum cretos de sanguine credas,
Proinde et vipereo potos pro lacte cruore,
Quicumque ingrati Genitoribus inventi sunt,
Et sanctum ausi sunt Nomen violare Parentum.
Si licet, atque aliis si mos sua saepe Poëtis
Jactare, hic de me nolim non dicere, tales,
Blandiri seu mi voluit Natura benigna,
Seu fors illa fuit, me scilicet esse Parentes
Sortitum, ut primos remeando detur ad ortus
Si, queiscumque velim nasci, non regius esse
Ambirem sanguis, neque Croesi divitis haeres.
Hos ego non alios legerem. Quam magna duobus
Tollendi fuit illa mei, quam grataque cura,
Quam dulcis magnusque labor; mi in pectus amorem
Justitiae, et sancti fundebant semina Honesti
Exemplis, pariter haud mollibus usque monentes
Praeceptis Puerum, cultis et moribus illi
Certabant tenerae formare exordia vitae; 321
Ipse bonas voluit Genitor ductare per artes;
Et sacros mecum latices Permessidos undae,
Naturae sibi nota et mecum limina adibat.
Nunc vero de me quid poscit uterque? nisi una
Ut pro tam magnis referatur gratia rebus;
Scilicet ut possint laetarier ubere fructu
Non curas caruisse suas, tantosque labores
Incassum haud cecidisse. Utinam in me Pignora laeti
Grata recognoscant, et me referente, quod optant,
Propterea patrium pertentent gaudia pectus.
A me sic, aliis sic me melioribus illi
Natis, ut par est, atque ut meruere, colantur;
Incolumesque superstitibus gaudere piisque
Possint in longam pariter placidamque senectam.
Poscit Justitiae quoque Virtus, esse colendos,
Doctrina qui sunt aetate et honore priores,
Propterea, quoniam debet reverentia dignos
Usque sequi. Nunquam velle et pugnantia veris
Dicere, Justitiae est: nimirum indebita reddit
Ille aliis, ut decipiat, qui falsa profatur,
Et simulat factis ficto et mendaciter ore.
Justitiae est etiam benefactis reddere semper
Gratum animum memoremque et sponte referre volentem:
Non hoc jam vitium magis execrabile constat
Ingrato; si praesertim contraria reddat,
Noxiaque accepto referat pro munere dona.
Atque utinam ipsam se cognoscere Mens ingrata
Possit, ut est intra; se visa horresceret ipsa
Protinus, et morem fors emendaret iniquum,
Immani vel more ferarum deteriorem.
Omnibus Ingratus miseris nocet: efficit isto
Namque Homines pacto minus ad benefacta moveri.
Carminis a recto paulum deflectere cursu
Officii memorem rursum locus admonet et res; 322
Nil ita quandoquidem cupiam vitare, magisque
Horrescam, quam ne possim male gratus haberi:
Quos mea Musa Viros sibi jam devinxit et amplum
Unde sibi decus adscivit, persolvat eisdem
Munus fas aliquod medio ex Helicone petitum,
Si queat; haec superat vires sin gloria nostras,
Ex animo certe, quodcumque est, illud habento.
Ut primum lucem educti venere sub almam,
Hi tibi tum nostri non displicuere Labores,
FRANCHINE, o magnum Nomen mihi, grandia cujus
Nulla dies memori benefacta e pectore demet:
Absentem atque tibi me ignotum caetera ad Urbem,
Qua nihil in terris majus meliusque, vocâsti;
Nam tu agis hac magni Legatum Caesaris Aula
Curans res Patriae (Te vere in publica natum
Munera res magnas belli pacisque secantem
Gallia consilio Juvenem mirata sagaci est
Jamdudum; tibi tunc annis Prudentia major,
Omnigena quam cum Doctrinae dote jugâsti).
Adveniens quantum laetatus ego Hospite tanto!
Exinde et nostrae laus addita quanta Camoenae!
Et jam si queat ipsa, sibi quod posse videtur
Te laudante, quid ad decus immortale requiram?
Me tibi Posteritas acceptum nosceret omnis,
Longaque me gratum perhiberent saecula Vatem.
Nec patiar, te praeteritum indictumque relinqui,
(Quanquam exinde tuis quid possit laudibus addi?)
JACOMELLE Amor o Phoebi Aonidumque Sororum,
Quem doctas illae cupidum duxere per artes,
Atque animo scire et saepere inseruere capaci:
Num prodire tuo nostri sine nomine versus
Possint, non leve sunt qui per te nomen adepti?
Namque per ora Virûm ferimur, lateque per omnem
Ausoniam, et Latius qua sermo est cumque, volamus 323
Te laudes vulgante, quibus mea carmina tantum
Tollis, ut affectent vita gaudere perenni.
Ambiri quid enim queat hac praeclarius in re,
Quam prope divino celebrarier illius ore,
Cujus Fama Viri per magnas inclita Gentes
Fertur, et aeterno laudum praefulget honore?
Justus is est quoque, qui pluris non aestimat aurum,
Quam par sit: rectos proinde elargitur in usus,
Munificaque manu, quantum licet, haud sinit ullos
Dura in pauperie tristem producere vitam.
Hos et fortuna, Superi, donate manenti,
Hos et inexhaustis auri cumulate metallis,
Publica perpetua vivant in commoda vita.
Haud tamen ingentes subito profundere nummos,
Atque ubi non sit opus, Ratio suadebit: egere
Namque Homines, constant queis prodiga corda, necesse est:
Cum vitanda prius (Ratio sic suadet) egestas
Sit propria, alterius quam sit tibi vita levanda.
Et quoniam exhaurit fontem quoque Prodigus ipsum,
Et facit, ulterius ne possit; saepe liberet
Quod facere; idcirco sese praestare benignum
Plus juvat oficiis, quam deficientibus auri
Divitiis: fundum neque eis exercita Virtus
Invenit; ast, illinc eadem quo largius haurit,
Uberiora scatent: quapropter pulchrius atque
Splendidius multo est plus a Virtute levandis
Auxilii miseris, quam plena promere ab arca.
Non nobis Homines, verum mage nascimur ipsi
In commune bonum, possimus mutua ut inter
Nos prodesse; velut sunt nostro in corpore membra,
Quodlibet intentum vitandam ad Totius omnem
Perniciem, atque alias partes et membra juvanda;
Quandoquidem tantum velit unumquodque valere
Si sibi, non Toti vitam producere possit; 324
Extincto intereat quo protinus omne, necesse est.
Auri nec tantum facilem te in munera praesta;
Verum in convictu quoque moribus effice suavem
Jucundis, placeas caris ut carus Amicis.
Nam neque sanctius est porro neque firmius ullum
Foedus Amicitia; cum vitae scilicet aequis
Moribus assimiles inter se propter Honestum
Conveniuntque ineuntque Viri certamen Amoris.
Illud enim in quovis si conspiciamus Honestum,
Nos ratione movet mira, ad seseque repente
Allicit, atque ipsum, cui sit, proin reddit amicum.
Tum quid amabilius, similis quam vita? voluntas
Nam si eadem, par et studium sit utrinque, necesse est,
Quisque suo haud aliter tum delectetur Amico,
Ac foret ipse alter: fieri hoc de pluribus unum est.
Proin bene sit, cupimus, quicum conjungimur; ille
Nec minus et nobis optat bona quaeque vicissim:
Atque hanc inter nos manifestam reddere mentem
Certamus: bona sunt igitur, queis foedus Amici
Mansurum feriunt magni sese inter amoris,
At bona, quae sancti manant de fontibus Aequi:
Foedera perpetuos proin sunt mansura per annos
Justaque sunt ea sola, bonum si propter honestum
Mutuus hinc amor atque illinc reddatur amori.
Utile sin spectent, vel quod delectet, oportet,
Protinus ut nomen commutent; esse videri
Cum nequeant sua quaerentes sibi commoda Amici:
Si namque utilitas, vel quae jucunda fuere,
Deficiant; fieri variis quod saepe necesse est
In rebus, pariter dissuta repente videbis
Mutua Amicitiae dissolvi vincula ruptae.
In manibus Divam dicunt, qui fingere gaudent,
Astraeam gemina libram cum lance tenere,
Nec frustra; quoniam suspensum hinc inde quod aequo 325
Pondere libratur, neque lanx superinsilit ulla,
Nec premitur deorsum, medioque immota tenetur
Utraque, Diva tibi Rectum pronunciat illud:
Quod si quid magna sursum levitate feratur;
Vel contra nimii momento ponderis ipso
Peccet; ut excedat nimirum, deficiatve
Justitiae a medio; debes utrumque fateri,
Lancibus in mediis cum non libretur, iniquum.
Injustum est igitur, majora minorave Princeps
Praemia si meritis confert, vel crimina poenis
Si plectit nimiis, vel si connivet in isdem:
Injustum pariter, si res mutata minore
Sit pretio vel item pretio majore, petatur
Si prorsus sterili nummorum foenus ab auro:
Si minus ac pactum est, vel longe tardius aequo
Solvatur; nec item reparentur noxia multo
Damna illata malo: tu caetera de genere horum
Adjice, quae longum mihi sit, si dicere coner.
At non Justus eris, nisi certa pectus obarmes
Atque animum Virtute, queat quae reddere Fortem;
Quandoquidem superanda manent tot dura laborum,
Totque pericula sunt tot magna incommoda vulgo,
Queis misere vita semper tentamur in omni.
Provida nimirum Mens Numinis, exilii hujus
Vili forte capi ne nos possimus amore,
Sed Patriae expectata in gaudia suspiremus
Caelestis Patriae atque aeternat in munera pacis,
His interseruit rebus mala multa, dolorum
Infestam segetem; morsu quae suscitet acri,
Admoneatque animum, quaerendum scilicet illud
Esse Bonum, summum quod constat perpetuumque.
Propterea quantis, dum tanto in turbine vita est,
Hic Animus curis, corpusque doloribus aegrit,
Quisnam erit, ignoret qui vivens, quamlibet idem 326
Dives honoratus sanus Rex denique constet?
Quare, cui tantum restet transire malorum
In vita, Sapiens forti se pectore debet
Munire, ut magnos victor dirosque repulset
Incursus animo; vel si non illa repelli
Vis queat, immites tum saltem fortiter ictus
Perferat, atque animo nunquam succumbat inerti.
Est tibi proin medius, Fortem quem dicimus, inter
Audacem timidumque; quia audacemque necesse est
Temperet audita Ratione animumque timentem.
Et quoniam Virtus subeundis ista perîclis
Exercet persaepe suos, pulcherrima certe
Inter Bellantum vultus praefulget et arma
Inter perdendae tot certa pericula vitae,
Justo ubi nimirum certatur Marte, velut cum
Pro Rege et Patria pro Relligione geruntur
Bella Viris: nam virtutem pugnare necesse est
Hanc pro Justitia: proin insidiasque dolosque,
Nullo posse videt quos cum illa foedere jungi,
Effugit, et forti tantum rem pectore contra
Aggreditur; neque se letho temere objicit audax;
Scilicet ad vitae subeunda pericula magnas
Exposcit causas: adversam optare procellam
Nempe in tranquillo, delirum est; subvenit illi
Tum Sapiens tentum, cum jam furit excita contra.
At caveas ne te, cum fortiter egeris, ardor
Extollat nimium, atque alios super evehat omnes
Despectantem animis cunctorum facta superbis,
Solus uti cupias sic princeps esse videri:
Difficile est etenim cunctis praestare volentem
Ullo jure pati te vincier, assuetusque
Cedere nulli Animus potius superare volet vi,
Quam par justitia fieri: hinc injuria manat.
Vera animi Virtus tantum sibi quaerit honesta, 327
Et princeps vult esse, nec, ut videatur, id optat,
Nec, de se ignarum quid vulgus praedicet, audit:
Lubricus hic certe locus est, consistere vix ut
Possit, qui magnis persaepe laboribus audax
Susceptis, toties rerum vitaeque perîcla
Fortiter invasit: petitur nam deinde superbe
Gloria gestarum merces ut debita rerum:
Fortis et hanc Animus debet contemnere victor.
Hujus item quoque materies Virtutis opusque est,
Adversis nunquam rebus succumbere, nullisque
Expugnato animo violentis cedere plagis;
Oppositas verum tolerando obtundere vires.
Praeclaros animis ingentibus inspice paulum
Heroas, sanctae qui Relligionis amore
Justitiaeque,minas inter tormenta dolores,
Vitam exhalabant, quo ferrea vincula vultu
Oraque Carnificum flammas ensesque securesque
Impavidi ferrent, ipsam quo denique mortem!
Aspera laturum fidenti pectore Fortis
Vir fore se sperat, Ratio cum poscet, et idem
Impavido constans animo patiensque laborum est:
Obfirmatur enim in tolerandis tristibus, omni
Inque malo placida mente immotaque ferendo:
Atque pari perfert adversa secundaque vultu,
Recta firmus enim semper manet in ratione:
Nam magnae levitatis item est res ferre secundas,
Quaeque fluunt faclie, exultanter et immoderate.
Tum neque praeclaris capitur fulgoribus auri;
Angusti siquidem est animi longeque minuti
Divitias (adeo sibi Mens vilescat?) amare:
Est quoque Magnanimus; recti nil linquit, honores
Quod pariat pulchros; non propter at angitur illos,
Aestu non illis nimio suspirat habendis.
Tum quoque fac habeat; nihilo jactantior ibit 328
Propterea, et vulgo non sese attollet ab imo.
Quin et majori multo ratione vocabis
Magnanimum, Finem qui propter nobiliorem
Non famam et pulchros quantumvis quaerit honores,
Quaeque Hominum in pretio sunt, despicit omnia victor.
Cor magnum est igitur, quaerit quod Numen, et ipsum
Omne Bonum votis exardens omnibus optat.
Proptereaque, quod hoc minus est, haud aestimat hili.
Ille tibi triplici Virtutis robore tectum
Pectus habet circum, quem nec praevisa, nec ipsa
(Hoc opus hic labor est) nimirum inopina manenti
Concutiunt animo; magno Virtutis ab usu
Quandoquidem solidae tum mentis habere necesse est
Confirmatum habitum; ne protinus illa vacillet,
Saepe repentina si vis adversa procella
Ingruit, et subitis oppugnat concita plagis:
Cum se non liceat, velut in praevisa, coacto
Undique praesidio munire, animumque parare.
Non est praeterea Virtus, praeseferat ejus
Quantumvis speciem, et Virtutis imagine fallat,
Ipsi sponte sibi diram consciscere mortem.
Scilicet Insanis hoc saepe ignavia suadet.
Fortem tune putes, cui non tolerare potestas
Rerum et fortunae et jacturam denique honoris
Caeteraque; in sese quae fuerunt dira paventum
Dextram armare Hominum, vel letho ut talia vitent?
Propterea invictum ne rere fuisse Catonis
Illum atrocem animum; quin ipsum vicit eadem
Denique fortuna, qua vicerat omnia, Caesar:
Fecit enim, hostiles ne posset cernere vivus
Victoris vultus, de seque videre triumphos.
Dicere deberes magnum invictumque, superbum
Denique si scîsset cordis posuisse rigorem,
Atque immoto animo atque immoto cernere vultu, 329
Quod fors cumque ferat, nihil hostilique moveri
Fortunaque sua: nimirum hoc vivere Fortem est.
Praetrea Fortem non possis dicere, tantum
Quem levis interdum furiali injuria taeda
Exagitat, contra privato ut cernere bello
Sponte velit, maculam quovis ut sanguine demum
Hostilive suove sui detergat honoris?
Scilicet haec animis verae Virtutis egestas,
Ut famam dulcemque velint profundere vitam,
Aut alii eripere; offensae ne crimen inultum
(Insnire putes adeo nos posse?) supersit!
Denique si media Fortis ratione recedet,
Ut docui, aut praeceps violento Audacia motu
Gliscet in abruptum rapiens; gelidive Timoris
Concutiet mentem torpens natura paventem.
Virtuti oppositum est, Fortem quae reddit, utrumque
Hoc vitium; excessu nimirum Audacia magno
Tollitur hinc, humilique Timor pede claudicat illinc.
En tibi jam complet numerum, clauditque coronã
Ultima Virtutum, nimias quae temperat omnes
Corporis illecebras, praesertim rebus in illis,
Omnia quas pariter sectantur saecla ferarum;
Ut gula quas poscit, turpesque libidinis aestus.
Bellua propterea, qui non sibi temperat istis,
Dicitur, ejusdem quoniam e genere esse videtur
Naturae, pariter dum moribus utitur isdem.
Proinde cibis nimiis haec abstinet, ingluviemque
Atque avidos Virtus moderatur sobria potus;
Quandoquidem tantum Ratio concedit utrosque,
Corporis ut vires reparentur; at opprimit illas,
Ingerit immodicam madidus qui scilicet escam.
Casta quoque haec Virtus; quia re declinat ab omni,
Qua valeat turpis cor exagitare voluptas:
Ore Pudicitiam praefert; turbatur ad omne 330
Quandoquidem factum, quod posse inferre videtur
Dedecus ullum animo: motusque cupidinis omnes
Continet, et recta fraenans ratione coërcet.
Est etiam, ut tristes Mansueta haec molliat iras,
Ultorisque animi Clemens ut leniat aestus:
Ipsa sua ratione regit risusque jocosque;
Utitur his etenim, postquam gravioribus ipsis
Jam satis est factum studiis: ast esse facetum
Debet et ingenuum, quoniam vetat ipsa profusum,
Ludendi genus omne; facit quoque corporis omnes
Componi motus, et verba decentia poscit:
Munda sit ut vestis, pariter sit munda supellex,
Ipsa jubet, rebusque modum dat convenientem.
Propterea nulli species tam pulchra videtur
Virtuti; siquidem id, quod dicimus, ipsa Decorũ est.
Nam quaedam ipsius species ut amabilis extat
Corporis, inter se partes cum suaviter omnes
Una conveniunt nimirum, et proinde videntum
Delectant oculos quodam capiuntque lepore;
Sic lepor est quidam vitae morumque venustas;
Ordine quae constat factorum convenienti
Dictorumque modo; proin ipsa probetur, oportet.
Haec tibi multarum constat natura reperta
Virtutum; hic animi Mens collustrata renidet,
Pulchraque dote sua gemmas super astraque fulget:
Nam neque gemmarum nitor astrorumque nec ullus
Corporis ullius decor est, conferier illi
Ut valeat, pulchro Sapiens quam ditat honore
Virtutum. Felix, tanta qui dote coruscam
Munerat, atque opibus facit hic ditescere Mentem
Ast ubi crimen eam maculis suffuderit atris,
Atque hoc labe decus probrosa infecerit omne;
Non ita nocturnae coecus caliginis horror
Nubilaque astriferi denigrant lumen Olympi; 331
Non ita pulvereo gemmaї perlita limo
Lux sordescit; uti culpa Mens obruta turpi
Jam vetere amisso corrumpitur atra decore;
Idque fit, a Summo cum nempe aversa recedit,
Inque creatarum infelix bona inania rerum
Vertitur, ex animoque illis conjungitur omni.
Scilicet hic Animae status est, media extet ut inter
Corpus et ipsa Deum, simul et jungatur utrique:
Alterutri si proinde libens accedat amore
Arctius amplexa; ex alia tum parte necesse est
Abscedat simul, atque infirma ea foedera reddat.
Quare corporeis quo sensibus illaqueatur
Plus, aut per sensus quae percipit, hoc magis ipso a
Rerum Auctore recedit, et obliviscitur ejus.
Quaenam est Naturae magis, omni et dissona legi,
Denique cum pulchro quae res magis ordine pugnat?
Nec porro paria esse queunt peccata videri;
Sed graviora aliis quaedam levioraque constant,
Ut magis a recta ratione minusque recedunt.
Propterea non est dicendum, quod leve furtum
Aut nucis aut vilis mensa de divite frusti
Exaequare queat gemmata atque aurea furta,
Templa domos urbes vi funditus expoliantum.
Atque ea diversa nimirum ab origine pendent
Errorum Mentis, sed quae non fallitur insons:
Quandoquidem perculsa bono quocumque Voluntas
Stare loco haud perfert, donec Mens parte revolvat
Scilicet ex omni rem, seseque indique vertat,
Impatiensque morae verum irrequietaque coeco
Impete corripitur praeceps, et praevenit ipsam,
Quae regat et doceat, Mentem; haec erroris origo.
Hoc genus est, ipsi bona cum praesentia longe
Praeferimus, sint falsa licet sint tenuia, rebus,
Quas procul a nobis avectas cernimus, atque 332
Sero venturis quas expectamus in annis.
Nam cum saepe bonum praesensque repente novumque,
Et quo perfacili subito ratione potiri
Possimus, Mentem flagranti ita concutit aestu,
Ut magnos cieat motus, turbetque cupitis,
Illa dari votis finem vult, proptereaque,
Quandoquidem praesente bono gaudere recepto
Sese posse putat, suaque illo vota replere,
Illi posthabitis haeret conjuncta futuris
Omnibus; haec longe quanquam potiora videntur.
Consimile est etiam modo quod delectat, et esse
Nunc sibi quod valde Mens utile fingit, amare et
Velle frui subito, nec, quae sint consequa, prorsus
Noscere; nimirum quanti vexare fluentes
Ex illo possint animum corpusque dolores;
Omnem qui dira superent gravitate bonorum
Laetitiam, vita queis Mens gavisa priore est.
Jamne vides, agitur quanto vesana furore
Mens hominum, dum saepe viis lassatur iniquis,
Queis graditur, vitae propter felicis amorem,
Qua putat in terris stulte se posse potiri?
Cum brevia haec adeo cum prorsus inania constent
Munera, uti nulla possint de parte beatos
Reddere; quin magno cumulent angore laborum:
Summaque propterea semperque manentia constant
Quae bona, pro! vitae contemnit stulta futurae:
Quin sibi deberi pravis facit improba factis
Cunctorum aeternas post ultima fata malorum
Aerumnas, miserae dira infortunia vitae.
Atque utinam usque foret praesens vis tanta perîcli,
Posse in perpetuum Bona summa amittier aevum
Scilicet, in barathrum cunctorum et posse malorum
Delabi, aeterno sepeliri denique luctu;
Haud mora, se recta properaret sistere sanus 333
Quisque via, atque illac firmo contendere gressu.
Corpora nam veluti quae longe avecta tuemur,
Sint ea quantumvis immania, non nisi parvam
Pertenuemque sui possunt formare figuram,
Ni magis accedas; ita Menti haud magna videri,
Quae constant aeterna, solent, disjuncta quod illa
Credimus: interdum sed si Mens illa revolvens
Ad sese velut adducat; tum sola profecto
Apparent aliis evanescentibus, ante
Quae nos cumque velut magna et praeclara movebant.
Mercator sapiens aequis rem lancibus omnem
Ponderat, et pretio bona quaelibet aestimat aequo,
Ut praeferre sciat majora minoribus usque
Lucra: quid? aeterno si constent pondere summa,
Ambigat haec levibus subito praeponere rerum
Momentis? Omni quivis,, licet, oscitet in re,
Oscitet in nummis et fama et honore parandis,
Quaeque alia inquirunt Homines ardenter amantque;
Rure vel urbe, mari terra, bellique domique
Oscitet; id cura peragat modo pervigil omni,
Quo sibi felicis post mortem munera vitae
Comparet: haud operae parcens ullive labori
Perstet in hoc omnis, contemnens caetera victor
Perstet et obduret: nec jam status unius horae,
Unius aut agitur, pernix qui transvolat, anni,
At status immoti, qui nunquam finiat, aevi.
FINIS 334

Stay, Benedikt (1714-1801) [1747]: Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica, 11229 versus, verborum 82047, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica; poesis - didactica] [numerus verborum] [stay-b-philos.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.