Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Stay, Benedikt (1714-1801) [1747]: Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica, 11229 versus, verborum 82047, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica; poesis - didactica] [numerus verborum] [stay-b-philos.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Astrum praeterea, vi languescente sua quod Vorticis alterius victum sorbetur ab aestu, Corpore si solido constet minus, ut queat alte Jam medio propius descendere, transque meare Illa loca, in motus ubi copia particularum It segnes longe, atque agitur tradissimus orbis, Illuc pervenit tandem, quo fortius ipsum, Languidiusque Pilis non sit tangentibus; aequa Inter eas sed vi libratum cogier ultra, Non erit, ut possit descendere: namque vel ultra Si descendat, eas in partes materiaï Protinus incurrens, quae constant mole minori, 124 Proinde minus solidae sunt et minus usque valentes, Astrum perceleri motu resilire repente Debet: item supera neque contra ascendere possit Hinc, ubi libratis agitatur viribus aequo Momine; quandoquidem si supra ascenderet Astrum, Contiguae partes vi tum majore repulsum Respuere, et plagis intro propellere possent. Restat, ut hac igitur consistere debeat usque In regione loci, quo par vis illius extat, Incidit inter quas, cum motu particularum. Atque his exemplum rationibus addere coner. In vitreum si vas argenti pondera vivi Infundas pluviasque undas oleumque, levemque Post Bacchi florem, componit quisque loco se Non mixtus liquor, atque alium est super editus alter Pro gravitate sua: vario tum corpora merge Pondere; vis auri fundum penetrabit ad imum; At super argenti ferrum faxumque liquores Extabit sub aquis; super undas flava natabit Cera prius perrupto oleo; non rumpet olivum Quercu de viridi ramus, sub flore Lyaei Immersus licet; hunc abies hunc fraxinus, ulmus, Frustaque de genere hoc leviorum plurima rerum Non vincent, sed se super illum educta locabunt. Sic etiam gravitate sua se quodlibet Astrum Defert inter eas partes, quae viribus aequis Sint, et ubi cunctos libratum perstet in annos. Tunc una a rapido versabitur impete circum Vorticis, atque una Solem aequo tempore obibit.
Stay, Benedikt (1714-1801) [1747]: Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica, 11229 versus, verborum 82047, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica; poesis - didactica] [numerus verborum] [stay-b-philos.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.