Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Stay, Benedikt (1714-1801) [1747]: Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica, 11229 versus, verborum 82047, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica; poesis - didactica] [numerus verborum] [stay-b-philos.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Propterea , ut memorant, lux saepe est languida Solis Visa, atque obtuso tabescere lumine saepe Decolor; ignaris timor ut Mortalibus ingens Exortus trepidis suffecerit argumenta Mentibus exitium caelo terraeque parari, Omniaque horrisono jamjam ruitura fragore. Sic fuit, ut toto langueret pallidus anno, Et nitidum obscura ferrugine tingeret Orbem, Curia Caesareo quondam cum sparsa maderet Sanguine: proin moesta tenuem cum luce calorem Fundebat caelo; gravis ut caligine densa Desuper incumbens horreret frigidus aër, Et non percoctis squallerent frugibus agri: Visus item Sol est per caeli templa vagari Clarior assueto: maculas cum scilicet atras Sorberet victor, motuque resolveret acri. Quin etiam, propriam quae jactant sidera lucem, Interdum exiguum caelo demittere lumen, Tergemina interdum veluti reviviscere flamma: Nimirum ut maculis circumfunduntur opacis.
Stay, Benedikt (1714-1801) [1747]: Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica, 11229 versus, verborum 82047, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica; poesis - didactica] [numerus verborum] [stay-b-philos.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.