Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Stay, Benedikt (1714-1801) [1747]: Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica, 11229 versus, verborum 82047, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica; poesis - didactica] [numerus verborum] [stay-b-philos.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro



Scilicet antiquae luimus contagia culpae.
Primorum hoc Hominum tum mundi in origine crimen
Heu! fuit, unde omnes nativo corpore creti
Nascimur. Hi sortem vitae tenuere beatam,
Integra adhuc dum nostra fuit natura sub ortu.
Libera tunc Animi regnabat in omne potestas
Corpus, et hoc totis parebat partibus uni,
Fibraeque nervique atque edita claustra cerebri
Et tenuis puri vapor almus sanguinis omnis
Nil inconsulta tentabat Mente, neque ullos
Non mandante Anima motus dabat, extera quamvis
Multimodo rerum facies impelleret ictu
Corpus, ut hinc sensu posset variante moveri
Mens intus, si vellet, et hinc sentire dolorem
Sive voluptatem pro plaga et frigora et aestum.
Omnia quae nullo vitabat libera nisu
Usque adeo, nil ut plagis aut ictibus ullis
Divinae posset vel paulum Lucis ab haustu
Lucis inocciduae turbatam avertere Mentem.
Propterea tum plena fuit Pax plenaque Pacis
Gaudia; Seditio Discordia Bella Tumultus
Tum neque nomina erant neque in ullis cognita rebus.
Felices! donec, scelus o! tetigere proterva
Poma manu, Pater ex omni quae veris honore,
Scilicet ut possent aliqua parere, vetabat
Multa minatus. Ab hac prima tunc labe repente est
Perpetuum corrupta omnis Natura, suoque
Concidit e decore: hinc prorsus versa omnia retro 51
Ilicet, omnia mutata confusa figura.
Tum primum Mens corporeo se carcere sensit
Invitam includi, nec jam dominarier intus
Omni Reginam imperio, velut ante, potentem;
Erepta prope sed jam libertate triumpho
Captivam indecore trahier plerumque, rebelles
Cum Dominam invadunt vi multa immanibus ausis
Corporei motus, oriturque miserrima contra
Seditio et bellum magno turbante tumultu.
Jam nunc illius vitae sortisque beatae
Heu! neque reliquiae superant: quin ipsa vetustas
Invidit seris dilecta Nepotibus arva
Elysii antiqui; fines disjecit, et altos
Confudit campis montes et vallibus agros.
Ipsum etiam Fontem, mediis qui maximus arvis
Ingentes quatuor diversis partibus amnes
Telluris magno e gremio atque undantibus antris
Fundebat ditem stringentes gurgite terram,
Abrupit: prisca cessere et ab origine longe
Discreti inter se fluvii et capita altera aquarum
Sortiti. Euxinas propior jam Phasis in undas
Volvitur irrumpens, atque auri dives Araxes
Divitias jam non ab eodem fonte receptas
Defert se Hyrcanum evolvens devexus in aequor:
Jam caput Euphratis nascenti a Tigride longo
Terrarum spatio discluditur; undique magnis
Exinde errantes huc illuc flexibus ambo,
Tandem haud immemores veteris sese inter amoris
Junguntur cursu extremo, sociantque fluentes
Undas dein uno properantes effluere alveo.
52
Vade retro


Stay, Benedikt (1714-1801) [1747]: Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica, 11229 versus, verborum 82047, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica; poesis - didactica] [numerus verborum] [stay-b-philos.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.