Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Stay, Benedikt (1714-1801) [1747]: Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica, 11229 versus, verborum 82047, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica; poesis - didactica] [numerus verborum] [stay-b-philos.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

CUM Divina Mens in rebus omnibus, quas condidit, eluceat, atque animo conspici a nobis possit, nihil tamen ait magis, quam Hominem claram atque expressam ejus imaginem exhibere. Toto itaque hoc libro Hominis naturam consideraturus jam ab ejus generatione atque exortu incipit: idque a vers. 65. ad 116. Tum Animam in cerebro locat, unde per totum corpus nervorum propagines diffunduntur, per quos ipsa corpus impellit ac movet, et externarum rerum admonetur. Accedunt et spiritus, quos Animales vocant, qui de purgatiori sanguine effecti totum corpus pervadunt celeriter, ac mobilitant, rerumque species in cerebrum deferunt, in eoque imprimunt. Ab horum spirituum varietate, et diversa cerebri fibrarum constitutione diversi sunt Hominum mores et ingenia; unde et singulae aetates Hominis inter se praecipue differunt. A vers. 248. praeteritorum nos reminisci docet propter spirituum excursum per impressa rerum in cerebro vestigia; itemque a saepe repetitio eorum per nervos transitu agendi aliquid facilitatem a nobis acquiri: ubi de labrorum ac linguae ad loquendum et de nervorum ac musculorum ad progrediendum apto motu disserit. A versu 345. vigilare nos ait, cum spirituum copia nervos omnes intendes sensus ad res percipiendas excitat; iisdem deficientibus delassari et somno corripi; somniare vero ob eorum incertum perturbatumque per cerebrum motum ab illis quoque capitis morbos, vertigines, virium defectum, atque insaniam saepe oriri ad vers. 450. docet. Famem deinde et sitim et ciborum in stomacho concoctionem, et, quo pacto corporis partes nutriantur, explicat; ac circuitionem sanguinis describit. Ad sensus delapsus a vers. 520. ad vers. 621. disputat, nobis eos a Natura datos esse non ad veritates rerum cognoscendas, sed ad tuendum conservandumque corpus (facile enim et compendiaria quadam via de rebus, quae vel obesse vel prodesse possint, nos admonent). Tum de iis seorsum acturus, primo Tactum, qui per totum corpus diffunditur, progigni docet in extima cute, a qua motus per nervos ad ipsius Animae sedem defertur. Affert hoc loco doloris et voluptatis discrimen, et hujusmodi alia. A vers. 704. ad 748. Gustum praecipue in linguae fibris collocat, variasque saporum species enumerat. Porro ad Olfactum transiens agit de Odoribus, qui vel in perpetuo particularum certis e corporibus est luxu, vel in varia aeris eorum meatus pervadentis dispositione constitunt. Cum igitur interiorem narium membranam illi percellunt, propagatus ad cerebrum usque hujusmodi motus convenientem in Anima sensum excitat. A vers. 796. sonum qui Auditus fibras percutit, nihil aliud esse, quam celeres aeris fremitus probat. Ejus reflexione ac repulsu Echo et vocalem Tubam explicat. Lentiore hujusmodi fremitu sonum ait fieri graviorem, eodem frequentiore acutiorem; ex utroque autem convenienter inter se permixo fieri Harmoniam; ubi XXX et rationem reddit, cur de duabus chordis aequalibus et aeque tensis, percussa altera, altera pariter exultet, et sonum edat. Tum observari docet sonum, sive tenuior sit sive fortior, sive feratur fecundis sive adversis ventis, aequali semper tempore per aequale prope spatium propagari, et velocitatem ejus vix quidquam progrediendo imminui: Hinc ad eorum corporum, quae sonum pariter cum fulgore reddunt, cognoscendam a nobis distantiam ducimur. Quod jam superest, Visus naturam explicaturus a vers. 1098. varias lucis affectiones considerat; cujusmodi est ejus reflexio et refractio. Ob refractionis radiorum rationem et remus sub undis videtur fractus, et sidera suos exortus anticipare, obitusque postponere; neque illa eo, quo apparent, loci revera sunt: tum convexis transmissi radii vitris colliguntur, concavis disperguntur. Per reflexionem vero res in speculo repraesentantur, in eoque tantum ultra, quantum sunt citra, videntur. Inde quoque oriuntur Colores: candida apparent enim corpora, quae omnes in omnem partem radios reflectunt; nigra contra, quae paucissimos: et cum lucis elementa a corporibus reflexa pro varia eorum superficie varie circa se rotentur, et moveantur, variis corpora perfundi Coloribus necesse est. Hic Newtoni quoque de Coloribus rationem breviter declarat. Post quaedam de Iride, nonnulla de Halonibus, et de Pareliis ad vers. 1430. habet. His explicatis de Oculi structura agit. In intima ejus membrana, quam Retinam vocant, res exteriores ait pingi, atque exprimi, velut pignuntur in obserate domus interiore pariete, vel in objecta charta radiis per lentem vitream transmissis: ea figura per nervum Opticum cerebrum Animae sedem concuti, Animamque percipere. Porro cognosces, cur quidam, praesertim Senes, propriora minus distincte videant, nonnulli contra remotiora: et quo pacto rerum, quas tuemur, distantias percipiamus; et pro variis distantiis quare varia nobis eorum magnitudo figura et motus videatur; et cur duobus oculis singulae res non duplices appareant. A vers. 1784. Affectum originem tradens, Admirationis, Amoris, Odii, Desiderii, Tristitiae, et Gaudii naturam essectus describit. Postremo dissolvi oportere Hominum corpora ex ipsa eorum constitutione deducit, omnibusque proinde obeundun esse.

XXXI

Stay, Benedikt (1714-1801) [1747]: Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica, 11229 versus, verborum 82047, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica; poesis - didactica] [numerus verborum] [stay-b-philos.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.