Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Stay, Benedikt (1714-1801) [1747]: Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica, 11229 versus, verborum 82047, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica; poesis - didactica] [numerus verborum] [stay-b-philos.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
LIBRI QUINTI ARGUMENTUM
XXXI
CUM Divina Mens in rebus omnibus, quas condidit, eluceat, atque animo conspici a nobis possit, nihil tamen ait magis, quam Hominem claram atque expressam ejus imaginem exhibere. Toto itaque hoc libro Hominis naturam consideraturus jam ab ejus generatione atque exortu incipit: idque a vers. 65. ad 116. Tum Animam in cerebro locat, unde per totum corpus nervorum propagines diffunduntur, per quos ipsa corpus impellit ac movet, et externarum rerum admonetur. Accedunt et spiritus, quos Animales vocant, qui de purgatiori sanguine effecti totum corpus pervadunt celeriter, ac mobilitant, rerumque species in cerebrum deferunt, in eoque imprimunt. Ab horum spirituum varietate, et diversa cerebri fibrarum constitutione diversi sunt Hominum mores et ingenia; unde et singulae aetates Hominis inter se praecipue differunt. A vers. 248. praeteritorum nos reminisci docet propter spirituum excursum per impressa rerum in cerebro vestigia; itemque a saepe repetitio eorum per nervos transitu agendi aliquid facilitatem a nobis acquiri: ubi de labrorum ac linguae ad loquendum et de nervorum ac musculorum ad progrediendum apto motu disserit. A versu 345. vigilare nos ait, cum spirituum copia nervos omnes intendes sensus ad res percipiendas excitat; iisdem deficientibus delassari et somno corripi; somniare vero ob eorum incertum perturbatumque per cerebrum motum ab illis quoque capitis morbos, vertigines, virium defectum, atque insaniam saepe oriri ad vers. 450. docet. Famem deinde et sitim et ciborum in stomacho concoctionem, et, quo pacto corporis partes nutriantur, explicat; ac circuitionem sanguinis describit. Ad sensus delapsus a vers. 520. ad vers. 621. disputat, nobis eos a Natura datos esse non ad veritates rerum cognoscendas, sed ad tuendum conservandumque corpus (facile enim et compendiaria quadam via de rebus, quae vel obesse vel prodesse possint, nos admonent). Tum de iis seorsum acturus, primo Tactum, qui per totum corpus diffunditur, progigni docet in extima cute, a qua motus per nervos ad ipsius Animae sedem defertur. Affert hoc loco doloris et voluptatis discrimen, et hujusmodi alia. A vers. 704. ad 748. Gustum praecipue in linguae fibris collocat, variasque saporum species enumerat. Porro ad Olfactum transiens agit de Odoribus, qui vel in perpetuo particularum certis e corporibus est
Stay, Benedikt (1714-1801) [1747]: Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica, 11229 versus, verborum 82047, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica; poesis - didactica] [numerus verborum] [stay-b-philos.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.