Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Stay, Benedikt (1714-1801) [1747]: Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica, 11229 versus, verborum 82047, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica; poesis - didactica] [numerus verborum] [stay-b-philos.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
EMINENTISSIMO AC REVERENDISSIMO PRINCIPI
SILVIO CARD. VALENTI S. R. E. CAMERARIO ET SECRETARIO STATUS.
In humaniorum artium studiis usuvenire solet, CARDINALIS AMPLISSIME, ut eam quam quisque profitetur, patere latissime facultatem putet, atque ita cum reliquis fere omnibus doctrinis colligatam ac nexam esse, ut qui rite illam assequi velit, caeteris omnibus ornatum atque instructum esse IVoporteat. Neque enim aut perfectus Orator aut excellens Historicus videtur iis, qui earundem artium leges definierunt, qui non omnium rerum scientiam animo comprehenderit. Quae eo usque ad reliquas etiam artes dimanavit opinio, ut ne Architectum quidem aliter informari recte posse sit a Vitruvio traditum. Verum, quae isti fortasse nimis arroganter usurpant, id potissimum ei praestantissimae Disciplinae, quae Urbium est Magistra Rerumque publicarum Moderatrix, convenire fatendum est. Cum enim illi in maximo amplissimoque munere sit versandum, jura Populis stabilienda, in societate multitudo continenda, Religionis cultus ritusque servandi, nonne in hanc tantorum Operum administratione erit eidem doctrinarum omnium cognitio comparanda, ut una divinarum atque humanarum rerum scientiam omnem complexa esse videatur? Quae quidem unde suppetere adjumenta ei possint, minime video, nisi eidem cum universa Philosophia maxima intercedat necessitudo, ut si illius conjunctione praesidioque careat, nulla profecto esse possit. Neque vero haec a me ita dicuntur, quasi non a Stoicorum opinione vehementer dissentiam, qui Sapientem solum Regem esse disputabant; neque cum qui intra parietes atque in Academiae umbra latuisset, subito capessendae Reipublicae Regnique gerendi scientiam consecutum existimo; sed illud statuo optimos Reges, optimos
V
Regum Adjutores atque Administros Philosophiae opera potissimum informari, et si quando contigerit, ut qui causarum ordinem rationemque intelligat, idem summae rerum gerendarum praeficiatur, tunc et florentissimum Imperii Statum et beatas Respublicas fore. Quae cum affirmem, non is sum, qui non videam, quam arduum sit ac difficile praeesse caeteris, omnia suo arbitratu movere, Civium animos aequitate moderari, atque idem quam pene exhibeat speciem quandam ipsius Naturam omnem moventis ac temperantis Dei. Sed cujus animus hanc Naturae infinitatem sit contemplatus, quibusque legibus conversiones Siderum Maria ac Tellus obtemperent, penitus perspexerit, magno quodam ordinis ac legum splendore imbutus atque illustratus, cum ad haec humana descenderit, quae vincula sint societatum, quae jura Populorum, quae Civitatum instituta, facile cognoscet, et ad exprimendam in Republica imitandamque Mundi gubernationem sentiet mirificos impetus. Cumque Dei ipsius amplam atque excellentem notitiam formamque effinxerit, et perviderit naturam Animorum nostrorum, tum et Religionem caeremoniis optime vallatam tuebitur, modumque rerum agendarum atque humanae libertatis usum sapientissimis decretis statuet ac definiet. Haec mihi saepius mecum cogitanti permulta ex vetustissimis repetita temporibus exempla sese animo offerebant, quae sententiam
VI
hujusmodi comprobarent, cum viderem eandem apud Veteres adeo invaluisse, ut quicumque bene gestae Reipublicae commendationem esset adeptus, idem in Sapientium numero collocaretur. Nam nec Solonis nec Lycurgi nec Numae neque aliorum hujusmodi Philosophiae pene Parentum atque Auctorum Sapientiae laudes tantopere enituissent, nisi tam praestanter Civitati praefuissent, ut sine summo doctrinae praesidio id consequi crederentur non potuisse. Cum vero ad nostram aetatem me referrem, multa quoque exempla Cum enim philosophari tibi mecum placuisset (quem Philosophum fortasse esse crederes, cum meum de Philosophia tibi librum obtulissem), tam gravibus verbis sententiisque tam apte et composite de obscuritate Naturae rerumque causis disserebas, ut nisi te magis aliae Principe Viro dignae extollerent atque efferrent Virtutes, inter illustriores aetatis hujusce Philosophos esse te censendum non ambigerem. Mirifice te audiens in opinione confirmabar mea, nemini magis quam publicas res administranti convenire Philosophiam. Hac igitur de causa cum Liber hic meus esset iterum in lucem proditurus, tibi potissimum Eminentissime ac Doctissime Princeps nuncupandum esse duxi. Utinam tanto muneri non omnino imparem, tuoque, cui inscribitur, Nomine non plane indignum Tu ipse Judex optimus existimes; quod profecto facies, si non rem, sed studium voluntatemque meam pro humanitate tua consideres. Ille sane, quantum in me virium facultatisque fuit, renovata opera mihi enitendum esse censui, ut emendatior quam ante et venustior procederet: Novis praeterea tum rationum tum experimentorum accessionibus auctum esse volui. Quemadmodum enim Imperii sui fines magis profert Philosophia, atque excrescit ipsa quotidie, sic et Libri hujus pomoeria, ut ita dicam,
Stay, Benedikt (1714-1801) [1747]: Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica, 11229 versus, verborum 82047, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica; poesis - didactica] [numerus verborum] [stay-b-philos.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.