Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic, Serafin Marija (1686-1759) [1740, Dubrovnik]: Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica, Verborum 6633, ed. Stjepan Krasic [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [crijevic-s-biblioth.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Sor. NICOLEA RESTIA ORD. PRAED.

Romani eloquii dignitas, iam olim cum imperio amissa, non modo in Latio, natali nempe solo, verum etiam in Urbe ipsa, ubi adolevit perfectionemque, elegantiam, venustatem accepit, ad hanc diem desideratur. Irruentes enim barbari et omnia circum late vastantes, exactis bonarum artium studiis, antiquam simul illam loquendi rationem, qua Sallustii, Caesares, Tullii, Livii, Nepotes, Phaedri usi sunt, in recentem barbaram commutarunt, semelque in

-- 2-560 --

Latio ammissa reparari nunquam potuit, ut Roma ipsa ex eo tempore Romane nunquam locuta fuerit. Hinc est, quod siquis ex recentioribus ad veteris eloquii maiestatem, nec ita prope accedat, in litteraria republica locum habet et primis in ordinibus numeratur. Eo in ordine magna nomina Lipsios, Muretos, Manutios, Turnebos, Lambinos, Sannazarios, Bembos, Hicios, Facciolatos et iis similes, qui veteris linguae dignitatem utcunque imitari studuerunt, suspicimus et fere admiramur. At si viri Latine loquentes admiratione digni videntur, admirationem longe maiorem incutere debet, siqua faeminarum perfectam absolutamque Latini idiomatis rationem calleat, praesertim in ea regione orta, in qua vulgi sermo Latino cum eloquio nihil habet 314 commune.

Hinc vide, qua laude etiam in serae posteritatis memoria celebranda sit soror Nicolea Restia in Divae Mariae Angelorum seu Sancti Michaelis, ut vulgo appellabatur, caenobio divi Dominici regulam professa, quae Ragusii nata, educata, toto vitae tempore versata, ita Latine loquebatur, ac si a matris uberibus una cum lacte eam linguam suxisset rationemque omnem Romani sermonis callebat, ut Romae aurea aetate orta videretur; at eadem Italici sermonis, quod nemo non mirabitur, expers omnino erat.

Venit itaque Ragusium anno DLXXXVII supra M frater Seraphinus Ractius ab Ordinis Praedicatorum magistro missus, qui vicarii generalis nomine fratrum Congregationem simulque sororum caenobium, quod per idem tempus in Ordinis potestate erat, moderaretur. At Ractius saepe pro officii ratione sacras illas virgines alloqui debuit et cohortari, multa insuper ad earum regimen pertinentia in mandatis dare, de variis negotiis cum Antonia Benessa, Matthaei, a nobis supra laudati, sorore, caenobii praeposita, tractare, verum nec ipse Illyrice, nec ulla ex sacris virginibus Italice loqui noverat. Omnia quae oportebat Latine et dicebat et scribebat Ractius, quae Restia Illyrice statim interpretabatur et verbis aut scripta, quae opus essent, responsa Latino sermone dabat.

Porro Nicolea soror erat Andreae, filia Marini Restii, viri patricii ac senatorii, quae Ordini Praedicatorum in laudato caenobio nomen dedit V Nonas Octobris anno LVI post MD, cumque diu ac laudabiliter in eo vixisset, ad plures abiit V Kalendas Sextilis anno III seculi XVII.

Vade retro


Crijevic, Serafin Marija (1686-1759) [1740, Dubrovnik]: Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica, Verborum 6633, ed. Stjepan Krasic [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [crijevic-s-biblioth.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.